BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
FIAT MISERICORDIA*
VENERABILIBUS SERVIS DEI CAELESTINO IOSEPHO ALONSO VILLAR, PRESBYTERO PROFESSO EX ORDINE FRATRUM PRAEDICATORUM, ET IX SOCIIS EIUSDEM ORDINIS BEATORUM MARTYRUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — « Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te » (Ps 33, 22).
Venerabiles Servi Dei Caelestinus Iosephus Alonso Villar et IX Socii solum in Domino speraverunt atque, divina roborati gratia, fidem in eum testati sunt etiam inter vexationes. Cum enim persecutio contra religionem in Hispania grassaretur annis MCMXXXVI-MCMXXXIX, ipsi mori maluerunt ne Christum negarent, itaque martyrii palmam sunt consecuti. Illi diversas ad communitates Ordinis Fratrum Praedicatorum pertinebant. Ipsi sunt: a) Ex coetu loci Navelgas. Apprehensi sunt a seditiosis militibus mense Augusto anni MCMXXXVI et occisi inter dies XVII et XVIII huius mensis. 1. Caelestinus Iosephus Alonso Villar, presbyter. Natus est die XV mensis Iunii anno MDCCCLXII in paroecia Margolles, Archidioecesis et provinciae Ovetensis. Professionem religiosam nuncupavit anno MDCCCLXXXII et presbyter est ordinatus anno MDCCCLXXXVI. Docuit apud collegium Vergarense (Guipùzcoa) et functus est actuose ac proficienter variis muneribus suo in Ordine. Anno MCMXXXIII nominatus est Superior domus in Navelgas ibique morabatur cum bellum civile exarsit.
2. Iacobus Franco Mayo, presbyter. Natus est die XXVIII mensis Martii anno MCMV in Santa Marìa del Pàramo, dioecesis Legionensis. Nuncupatis votis religiosis anno MCMXXI, sacerdotio est actus anno MCMXXX. Deinde destinatus est ad domum in Navelgas, ubi munere professoris fungebatur atque sacellum publicum collegii curabat. 3. Gregorius Dìez Pérez, presbyter. Natus est die IX mensis Maii anno MCMX in Gozòn de Ucieza, dioecesis et provinciae Palentinae. Professionem religiosam nuncupavit anno MCMXXVII et presbyteralem ordinationem recepit anno MCMXXXIV. Professor fuit ac tutor alumnorum scholae apostolicae.
4. Abilius Sàiz Lòpez, religiosus. Natus est die II mensis Februarii anno MDCCCXCIV in Montejo de Brida, dioecesis et provinciae Burgensis. Professionem religiosam nuncupavit anno MCMXXXI. Deinde missus est ad Navelgas, ubi munere coqui fungebatur.
b) Ex coetu oppidi Corias. In carcerem coniecti sunt primis diebus mensis Augusti anni MCMXXXVI. Tres primi occisi sunt die XXXI huius mensis, ceteri duo die XX insequentis mensis Septembris.
5. Michaël Menéndez Garcìa, presbyter. Natus est die XXIX mensis Iunii anno MDCCCLXXXV in San Juliàn de Quintana, provinciae Asturicae. Professionem religiosam nuncupavit anno MCMII et presbyteralem ordinationem recepit anno MCMIX. Explevit officia docentis, magistri novitiorum et rectoris. Destinatus est ad Corias ut in schola apostolica doceret. 6. Iosephus Maria Palacio Montes, presbyter. Natus est die IX mensis Novembris anno MCMI in Bimenes, provinciae Asturicae. Professionem religiosam nuncupavit anno MCMXVII et presbyteralem ordinationem recepit anno MCMXXV. Professor fuit et cooperator magistri novitiorum. 7. Isidorus Ordóñez Dìez, presbyter. Natus est die XV mensis Maii anno MCMIX in Campohermoso, dioecesis et provinciae Legionensis. Professionem religiosam nuncupavit anno MCMXXVI et presbyteralem ordinationem recepit anno MCMXXXII. Deinde destinatus est ad conventum oppidi Corias, ubi munere professoris fungebatur. 8. Christophorus Iturriaga-Echevarrı´a, religiosus. Natus est die XI mensis Iulii anno MCMXV in Abadiano, provinciae Cantabricae. Professionem religiosam nuncupavit anno MCMXXXIV ac proinde missus est ad conventum oppidi Corias, in quo variis muneribus fungebatur. 9. Petrus Vega Ponce, novitius. Natus est die XXV mensis Iulii anno MCMII in Mayorga, provinciae Vallisoletanae. Vestem religiosam Dominicanorum induit anno MCMXXXV. Pertulit martyrium antequam posset professionem nuncupare. c) Sodalis communitatis oppidi La Felguera. 10. Iosephus Maria Laguı´a Puerto, religiosus. Natus est die XII mensis Martii anno MDCCCLXXXVIII in Albarracin, prope Terulium. Professionem religiosam nuncupavit anno MCMIX. Destinatus ad conventum loci Las Caldas, actuose varia explevit officia. Demum missus est in domum loci La Felguera. Cum exardesceret persecutio, confugere coactus est in quandam domum amicorum. A seditiosis militibus arreptus est atque occisus primis diebus mensis Septembris anni MCMXXXVII.
Populus Dei universos eos veros fidei martyres consideravit. Huiusmodi per annos confirmata fama permovit Archiepiscopum Ovetensem ut incoharet Causam beatificationis seu declarationis martyrii, per Processus Ordinarii celebrationem factam annis MCMLVIII-MCMLXI. Peractis rite omnibus iure statutis, Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum die XXV mensis Maii anno MMIV, et Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria congregati die XVII mensis Ianuarii anno MMVI, agnoverunt horum Venerabilium Servorum Dei verum martyrium. Deinde Nos Ipsi die XXVI mensis Iunii anno MMVI praecepimus ut promulgaretur Decretum de martyrio, ac proinde statuimus ut sollemnis ritus eorum beatificationis Romae die XXVIII mensis Octobris anni MMVII celebraretur. Hodie igitur Romae, in Foro ante Basilicam Sancti Petri, ingenti adstante turba ex Hispania aliisve nationibus catholicorum Pastorum et Christifidelium, de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, gregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabiles Servos Dei Caelestinum Iosephum Alonso Villar, presbyterum professum ex Ordine Fratrum Praedicatorum, et IX Socios eiusdem Ordinis sodales. Nos, vota Fratrum Nostrorum Aloisii Martìnez Sistach, Archiepiscopi Barcinonensis, Francisci Gil Hellìn, Archiepiscopi Burgensis, Antonii S.R.E. Cardinalis Cañizares Llovera, Archiepiscopi Toletani, Iosephi Mariae Yanguas Sanz, Episcopi Conchensis, Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Civitatis Regalensis, Iacobi Garcìa Aracil, Archiepiscopi Emeritensis Augustani-Pacensis, Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Caroli Osoro Sierra, Archiepiscopi Ovetensis, Caroli S.R.E. Cardinalis Amigo Vallejo, O.F.M., Archiepiscopi Hispalensis, Raimundi del Hoyo Lòpez, Episcopi Giennensis, Vincentii Jiménez Zamora, Episcopi Santanderiensis, Iosephi Antonii Reig Pla, Episcopi Carthaginensis in Hispania, Caroli Soler Perdigò, Episcopi Gerundensis, Antonii Dorado Soto, Episcopi Malacitani, atque Cyriaci Benavente Mateos, Episcopi Albasitensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei: Lucas a Sancto Ioseph Tristany Pujol, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo; Leonardus Iosephus Aragonés Mateu, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, Apollonia Lizarraga a Sanctissimo Sacramento, religiosa professa et moderatrix generalis Congregationis Carmelitanarum a Caritate, necnon LXI Socii et Sociae; Bernardus Fàbrega Julià, religiosus professus Instituti Fratrum Maristarum a Scholis;
Victor Chumillas Fernàndez, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et XXI Socii eiusdem Ordinis;
Antherus Mateo Garcìa, paterfamilias, ex Tertio Ordine Sancti Dominici, et XI Socii ex Secundo et Tertio Ordine Sancti Dominici; Crux Laplana y Laguna, Episcopus Conchensis, et Ferdinandus Español Berdiè, presbyter; Narcissus de Estènaga Echevarrìa, Episcopus Cluniensis, et X Socii; Liberius Gonzàlez Nombela, presbyter, et XII Socii ex clero Archidioecesis Toletanae; Eusebius a Iesu Infante Fernàndez Arenillas, presbyter professus Ordinis Fratum Discalceatorum Beatae Mariae de Monte Carmelo, et XV Socii eiusdem Ordinis; Felix Echevarrìa Gorostiaga, presbyter professus Ordinis Fratum Minorum, et VI Socii eiusdem Ordinis; Theodosius Raphaël, religious professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, et III Socii ex eodem Instituto; Bonaventura Garcìa Paredes, presbyter professus Ordinis Fratrum Praedicatorum, Michaël Léibar Garay, presbyter professus Societatis Mariae, et XL Socii; Simon Reynés Solivellas et V Socii, professi ex Congregatione Missionariorum a Ss. Cordibus Iesu et Mariae necnon ex Congregatione Sororum Franciscalium Filiarum Misericordiae, et Prudentia Canyelles i Ginestà, laica; Caelestinus Iosephus Alonso Villar et IX Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum; Angelus Maria Prat Hostench et XVI Socii, ex Ordine Fratrum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo; Henricus Sàiz Aparicio et LXII Socii, ex Societate Sancti Francisci Salesii; Marianus a Sancto Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre et IX Socii, ex Ordine Sanctissimae Trinitatis; Euphrasius a Iesu Infante Barredo Ferna´ndez, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo; Laurentinus Alonso Fuente, Vergilius Lacunza Unzu et XLIV Socii ex Instituto Fratrum Maristarum a Scholis; Henricus Izquierdo Palacios, presbyter, et XIII Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum; Ovidius Bertrandus Anuncibay Letona, Hermenegildus Laurentius Sàez Manzanares, Lucianus Paulus Garcìa Garcìa, Stanislaus Victor Cordero Fernàndez et Laurentius Iacobus Martìnez de la Pera y Alava, religiosi professi Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, atque Iosephus Maria Cànovas Martìnez, presbyter dioecesanus; Maria a Monte Carmelo, Rosa et Magdalena Fradera Ferragutcasas, sorores professae Congregationis Filiarum Sanctissimi et Immaculati Cordis Mariae; Avellinus Rodrìguez Alonso, presbyter professus ex Ordine Fratrum Sancti Augustini, et XCVII Socii eiusdem Ordinis, necnon VI Socii ex clero dioecesano; Emmanuela a Corde Iesu Arriola Uranga et XXII Sociae, ex Congregatione Ancillarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis; qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt testimonium perhibentes de Evangelio Iesu Christi, Beati nomine in posterum appellentur, eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Persuasum autem habemus hos beatos, magis quam Verbi Dei praedicatione, ad catholicam fidem propagandam ac tuendam exemplo intrepidae fidelisque professionis usque ad sanguinis sui effusionem plurimum contulisse, qui etiam nunc singulari hoc testimonio suaque apud Deum intercessione religiosis viris et mulieribus atque cunctis christifidelibus magnopere auxiliantur. Quod autem his Litteris Nostris decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Octobris, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio. De mandato Summi Pontificis THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
*A.A.S., vol. CI (2009), n. 2, pp. 87-92 |