The Holy See
back up 
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

Venerabili Servo Dei Zephyrino Namuncurá Caelitum Beatorum tribuitur dignitas.*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « In ipsa hora [Iesus] exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “Confıteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis” » (Lc 10, 21).

Nos quoque hodie, una cum Iesu universaque Ecclesia eius, Spiritu Sancto exsultantes, magnificamus Deum Patrem, Dominum caeli et terrae, quod non huius mundi sapientibus sed parvulis arcana suae vitae mysteria et amorem revelavit. Parvulis nempe, pauperibus, iustitiam sitientibus, pacem operantibus, persecutionem patientibus, malum bono quotidie vincere nitentibus, vitam suam, scilicet sanctitatem communicat Deus suam. Et nos hodie huiusmodi divinae gratiae mirabilia celebramus, in praeclaro Araucano iuvene effusa, filio magni ducis, vulgo Gran Cacique de las Pampas appellati, cui est nomen Zephyrinus Namuncurá: qui iuvenis nondum vicesimum agens annum hodie in Beatorum Albo feliciter inscribitur.

Zephyrinus — quis nescit? — oritur ex animosa ac generosa familia fortissimae gentis Indios nuncupatae Araucani in Patagonica regione. Cuius vitae sanctitas florescere valuit, quia innixa erat feraci in agro humanarum virtutum peculiarium eius patriae eiusque gentis, quas ille autem assumpsit perfecitque. Ipse aerumnas breviter in se absolvit, angores et vota, gentis Mapuche, quae eisdem pueritiae eius annis Evangelii praeconium audivit fideique donum suscepit. Et ideo, Dominum hodie magnificare in Beato Zephyrino secumfert quoque memoriam agere vivam et gratam vetustarum traditionum fortis et indomiti populi Mapuche, necnon una redinvenire Evangelii fecunditatem, quod numquam germana peculiaris culturae bona destruit, quin econtra suscipit, purificat, perficit. Vita ipsa Zephyrini exstat veluti « parabola » huius altae veritatis. Quem numquam puduit se Mapuche esse propositumque et eius insigne fuit posse suae genti prodesse.

Evangelium autem susceptum extulit eius huiusmodi intimum propositum ac nova luce ita ditavit ut ardenter Zephyrinus optaret Salesianus fieri et presbyter, ut « ostenderet » fratribus suis Mapuche « caeli semitam ».

Exemplar vitae suae Dominicum Savio elegit, discipulum prae omnibus dilectissimum Sancti Ioannis Bosco, in Sanctorum album adscriptum a Summo Pontifice Pio XII anno Domini MCMLIV, qui tunc una pariter visus est canonizare « praeceptum simplex » sanctitatis, quod « Iuvenum Pater et Magister » Sancto Dominico tradidisset. Huiusmodi praeceptum breviter his verbis vel similibus breviari potest: « Semper laetus esto, studii et pietatis officia perfice, comites tuos adiuva ».

Laetitiam, imprimis, testantur comites, dicentes: « Zephyrinus ipsis oculis subridet ». In Salesianorum collegio Villae Sorae, in Tusculano, sermone Italico nondum perfecte usus, idem Zephyrinus, paucos post menses secundum obtinuit locum inter discipulos diligentiores. Et eminet in testimonio scholastico anni illius optima de sui Latini sermonis existimatione, quae tunc condicio habebatur magni momenti ad sacerdotium suscipiendum. Zephyrini pietas peculiaritate fruebatur Salesianorum institutionis, Sacramentis fortiter innixae, potissimum Eucharistia, quae « columna » habetur praevenientis eorundem methodi, ut, cum Augustae Taurinorum aliquot per menses morabatur non semel per horas in Sanctuario Beatissimae Virginis Mariae, Christianorum Auxiliatricis, nonnulli viderent eum diu intime colloquentem cum Iesu.

Cuius Venerabilis Servi Dei sanctitatis fama toto orbe diffusa impulit ad instruendum processum ordinarium apud Curiam Vicariatus Urbis. Peculiari igitur Theologorum Consultorum Congressione expleta die VI mensis Aprilis anno MCMLXXI, necnon RR. Patrum Cardinalium et Episcoporum Sessione Ordinaria die VII mensis Ianuarii anno MCMLXXII feliciter perfecta, coram Decessore Nostro v.m. Paulo PP. VI, Decretum super virtutibus heroicis est promulgatum.

His porro absolutis rebus iure statutis, Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum de miraculo die VI mensis Iulii anno MMVII evulgaret et statuimus ut Beatificationis ritus in pago vulgo Chimpay nuncupato, in Argentina Republica, celebraretur die XI mensis Novembris anno Domini MMVII.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Servum Dei Zephyrinum Namuncurá adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Stephani Mariae Laxague, S.R.E., Episcopi Viedmensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Zephyrinus Namuncurá, christifidelis laicus, Societatis S. Francisci Salesii discipulus, qui optima sua vita Ecclesiam aedificavit multisque iuvenibus exemplo fuit, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die vicesima sexta Augusti, qua natus est, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Novembris, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. C (2008), n. 9, pp. 616-618
 

top