The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

LAUDATUS SIT*

VENERABILI DEI SERVAE CANDELARIAE A SANCTO IOSEPH
(QUAE SAECULARI NOMINE SUSANNA PAX CASTILLO RAMÌREZ APPELLATUR)
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS
.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Laudatus sit Deus »: hoc dicere solebat Dei Serva Candelaria a Sancto Ioseph, quae his verbis respondere docebat: « sit semper benedictus et laudatus ». Haec adhortado, quam Dei Serva saepenumero gravissimis coram difficultatibus iterabat, eius altam fidem manifestat itemque liquido eiusdem voluntatem ostendit se totam Deo consecrandi, cum operaretur efficeretque ut omnes Deum cognoscerent amarentque, ob oculos hominibus indigentioribus praesertim habitis, aegrotis videlicet pauperibus dolentibusque.

Die XI mensis Augusti anno MDCCCLXIII in Venetiola in oppido Altagracia de Orituco Civitatis Guarico ex familia fidei repleta orta est atque baptismo die XXVII mensis Februarii anno MDCCCLXIV est respersa, cui nomen indiderunt Susannae. Septem annos nata Dei Serva patrem amisit, quae res familiam pauperem reddidit.

Cum de sua familia sollicitaretur, anno MDCCCLXXXV pupillos, pauperes aegrotosque curare coepit, atque duobus annis post, mortua matre, in se familiae curam recepit, haud neglecto priore munere.

Cum anno MCMI difficiles essent in Venetiola condiciones, tum propter terraemotum, qui Nationem quassaverat, tum propter politicos socialesque motus, Dei Serva necessitatem percepit parvulos, senes et aegrotos iuvandi, cum operam daret ut parvum valetudinarium aedificaretur.

Cum Pater Gonzales, eius spiritalis moderator, e vita excessisset, a novo parocho adiuta, doctore Xysto Sosa Dı´az, qui postea Episcopus factus est Cumanensis, Dei Serva suum propositum perficere potuit. Valetudinarium die XIII mensis Septembris anno MCMIII Sancti Antonii nomine est inauguratum, quod curae commissum est Dei Servae, tribus dominulis iuvantibus, quibus exinde duae aliae sunt additae.

Iuvenes mox propositum manifestarunt se Deo consecrandi: sic Dei Serva atque parochus oppidi Altagracia Congregationem Sororum Carmelitidum Tertii Ordinis condiderunt. Die XIII mensis Iunii anno MCMVI iuvenes novitiatum incohaverunt; Susanna Candelariam a Sancto Ioseph sibi nomen imposuit atque die XXXI mensis Decembris anno MCMX Congregatio ab Episcopo est comprobata. Sex primae sorores vota tunc temporaria atque sex annis post perpetua nuncupaverunt.

Studiosius usque suam Dei Serva religiosam consecrationem egit, cum alacriter sanctitatis semitam per indigentes iuvandos teneret atque, licet ex rebus oeconomicis multum laboraret, Divinae Providentiae semper fisa, quattuor alia valetudinaria moderaretur, quibus postremis annis quintum additum est.

Mense Martio anno MCMXXV sorores obtinuerunt ut veluti Tertiariae cum Ordine Carmelitano coniungerentur, quae populari sermone Hermanas Carmelitas de la Madre Candelaria vocabantur. Anno MCMXXXVII Capitulum Generale novam Antistitam elegit, cui Dei Serva humiliter oboedientiam spopondit atque anno transacto rheumatico morbo est graviter correpta, quem patienter toleravit. Mirum in modum mortem suscepit, quae die XXXI mensis Ianuarii anno MCMXL in oppido Cumanà evenit.

Venerabilis Dei Servae lata sanctitatis fama Archiepiscopum Caracensem impulit ut Processum ordinarium constitueret, qui annis MCMLXIX-MCMLXXIV actus est, Cognitionalis vero Processus annis MCMLXXXI-MCMLXXXII. Post Congressum Peculiarem Consultorum Theologorum diei VII mensis Octobris anno MMIII feliciter peractum itemque sententiam faventem in Ordinaria Sessione diei III mensis Februarii anno MMIV, his iure statutis absolutis rebus, Veneratus Decessor Noster facultatem fecit ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum de virtutibus heroum in modum exercitis die XIX mensis Aprilis anno MMIV evulgaret ac, Decreto super miraculo die VI mensis Iulii anno MMVII foras emisso, statuimus ut beatificationis ritus Caracensi in urbe, in Venetiola, die XXVII mensis Aprilis anno MMVIII celebraretur.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Servam Dei Candelariam a Sancto Ioseph adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Georgii Liberati S.R.E. Cardinalis Urosa Savino, Archiepiscopi Caracensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Candelaria a Sancto Ioseph (in saeculo: Susanna Pax Castillo Ramìrez), virgo, Fundatrix Congregationis Sororum Carmelitidum Tertii Ordinis Regularis in Venetiola, quae nomine Iesu suam consummavit vitam in caritate erga pauperes et infirmos, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die prima Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Aprilis, anno MMVIII, Pontificatus Nostri quarto.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 2, pp. 104-107

 

top