The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

NIHIL ALIUD*

Venerabili Dei Servae Iosephae Hendrinae Stenmanns
caelitum Beatorum tribuitur dignitas.

 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Nihil aliud ego volo nisi ut per Dei gratiam perparvula sim atque me tradam ad fidem late evulgandam ».

Venerabilis Dei Serva Iosepha Hendrina Stenmanns his claris verbis summum suum desiderium planum faciebat, scilicet se consecrandi Deo totam, ut evangelicus nuntius et animarum salus diffunderentur.

Issi, apud Geldern Monasteriensis dioecesis die XXVIII mensis Maii anno MDCCCLII orta est. Tredecim annos nata primum sacram Eucharistiam suscepit, atque duobus post annis Confirmationem. Prima ex septem liberis, a pueritia inter aequales insigni pietate devotioneque necnon irreprehensibili vivendi ratione eminuit, cum matrem iuvaret atque cum fratres sororesque minores coleret, tum domesticas res. Matris exemplum, continuata precatio, cotidiana Missae participatio mox in ea plus plusque in pauperes et aegrotos amorem itemque desiderium se Domino consecrandi aluerunt. XIX annos nata

Tertium Ordinem Franciscanum est ingressa, dum exspectabat ut suam vocationem perficeret, quae primo difficili politica socialique condicione impediebatur. Licet hae adessent difficultates, in precatione et corporis paenitentia perseverabat, additis compluribus peregrinationibus. Anno MDCCCLXXVIII mortua matre, domestica officia sic creverunt, ut Dei Serva solummodo anno MDCCCLXXXIV suae vocationis iter incohare potuerit, cum, initio ut famula, Domum Missionum Steylensium ingrederetur, quae postea Societas Verbi Divini est vocata. Una cum aliis vitam consecratam petebat et anno MDCCCLXXXVIII ad parvum claustrum ad Tres Tilias se contulit. Die tantum VIII mensis Decembris anno MDCCCLXXXIX a Sancto Arnoldo Janssen Congregatio Servarum Spiritus Sancti condita est atque die XVII mensis Ianuarii anno MDCCCXCII Dei Serva religiosam vestem, nomen simul sumens Iosepham, induit. Die XII mensis Martii anno MDCCCXCIV cum aliis undecim sociis vota ad septennium nuncupavit. Usque ad annum MDCCCXCVIII antistitae et candidatarum magistrae fuit cooperatrix. Die VIII mensis Septembris anno MCMI vota perpetua nuncupavit. Sua officia prudenter usque, ponderate, magna cum sui deditione pro bono et congregationis incremento egit ita ut ab ipso conditore confundatrix haberetur. Dei Serva cum postulantes instituendas curaret, operam dabat ut illae momentum vinculi inter vitam activam et contemplativam intellegerent easdemque cohortabatur ut in unitate et pace viverent et proximum curarent. Cum Deo arte coniuncta, erga Spiritum Sanctum, Virginem Mariam et Sanctum Ioseph devotione suam exegit vitam, animum et magnam serenitatem in adversis vitae casibus ostendens atque Domino eiusque interventui fisa. In Eucharistiam amore flagravit, usque pro sacerdotibus, peccatorum conversione atque Evangelii in mundo propagatione oravit.

Inde ab anno MCMII propter asthmatis morbum Dei Servae valetudo in dies ingravescebat. Die XX mensis Maii anno MCMIII est mortua, postquam amore incredibiles cruciatus toleravit, quos Christi doloribus assimilavit.

Dei populus eam sanctam putavit atque cum annorum decursu eius fama confirmaretur, Episcopus Ruremundensis beatifıcationis Causam Processus Ordinarii celebratione incohavit, qui anno MCML cepit initium et anno MCMLII ad finem perductus est. In Peculiare Congressu Consultoribus Theologis, die XXIII mensis Octobris anno MCMXC acto, faventibus necnon suffragantibus in Sessione Ordinaria Patribus Cardinalibus Episcopisque die XXVI mensis Martii anno MCMXCI, Nos Ipsi, cunctis peractis rebus iure statutis, facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum decretum de virtutibus, heroum in modum exercitis, die XIV mensis Maii anno MCMXCI et die I mensis Iunii anno MMVII decretum super miro evulgaret. Statuimus igitur ut beatifıcationis ritus in oppido Tegelen, in Nederlandia die XXIX mensis Iunii anno MMVIII celebraretur.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Iosephus, S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Dei Servam Iosepham Hendrinam Stenmanns adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Francisci Iosephi Mariae Wiertz, Episcopi Ruremundensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Iosepha, in saeculo Hendrina, Stenmanns virgo, Confundatrix Congregationis Servarum Spiritus Sancti, quae vitam suam devovit in pauperibus aegrotisque diligenti cura iuvandis et iuvenibus mulieribus missionariis erudiendis, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die vicesima mensis Maii, qua in caelum orta est, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Insignis haec mulier claras dedit religiosae pietatis fideique testificationes, quae totam suam vitam Deo omnino addixit. Ex optamus igitur ut salutifera eiusdem exempla magno sint hominibus qui nunc sunt emolumento, quo ipsi, omnibus depositis immodicis cupiditatibus, feliciorem aetatem consequantur.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Iunii, anno MMVIII, Pontificatus Nostri quarto.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 3, pp. 161-163

 

top