The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVO IOANNI DE PALAFOX Y MENDOZA,
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos. Omnia autem facio propter evangelium, ut comparticeps eius efficiar » (1 Cor 9, 22-23).

Ioannes de Palafox y Mendoza in oppidulo Fitero Navarrae in Hispania die XXIV mensis Iunii anno MDC natus est atque Baptismi aqua est ablutus die XXIX eiusdem mensis, in festo sancti Petri Apostoli, quem postea pie excolet. Anno MDCX Episcopo Turiasonensi, Didaco de Yepes, est commissus, ut ab eo institueretur, atque quinque annos Turiasonae in Collegio Societatis Iesu fuit et postea studiorum Universitates Oscensem, Complutensem et Salmanticensem adivit. Anno MDCXXI, curriculis absolutis, ad Arizam remigravit ubi territoria Marchionis sui patris est moderatus atque complura scripta legit et meditatus est.

Comite et Duce de Olivares interveniente, honorifica officia Matriti, regnante Philippo IV, sunt ei oblata, primum anno MDCXXVI in Belli Consilio, et ab anno MDCXXIX in Consilio Indiarum, in quibus prudenter sciteque se gessit.

Anno MDCXXIX quiddam magni momenti evenit, cum post annum praeparationis in precatione et paenitentia, die XV mensis Aprilis ordinationem presbyteralem recepit. Paulo post ordinationem Rex ipsi, uti cappellano, commisit officium Mariam sororem comitandi, quae Hungarico regi erat nuptura. Hoc in itinere mystice Christi Humanitatem per Crucifixum convenit, cuius crura et bracchia ab haereticis fracta erant. Crucifixum secum tulit, restauravit atque per totam vitam comes ei fuit itineris.

Anno MDCXXXIX Ioannes de Palafox episcopus Angelorum constitutus est, additis aliis muneribus magni ponderis. Anno MDCXL profectus est Indias petiturus, ubi usque ad annum MDCXLIX mansit, munia insignia obiens in regni Ecclesiaeque beneficium atque aerumnas simul patiens ab iis qui ipsius mandata respuebant. His in locis adhuc ille memoratur ut magnus reformator, indefessus animarum pastor, pauperum indigenarumque tutor. Cathedrale templum et alias aedes aedificavit atque bibliothecam Palafoxianam condidit, cui complura sua volumina ex Hispania delata dono dedit.

Sicut Episcopus pastorali et educationis opera eminuit, collegia sancti Petri et sancti Pauli Seminarii tironum instituendorum causa condens atque praecipiens ut ii indigenarum linguam cognoscerent.

Cum iuris canonici peritus necnon sollicitus esset pastor, operam dedit ut Concilii Tridentini praecepta adimplerentur, quae ecclesiasticam disciplinam, Marialem et Sanctorum cultum, sacram liturgiam et cantum respiciebant atque quae potissimum ad cleri formationem attinebant.

Episcopus Palafox in Hispaniam regis iussu redire est coactus, eo quod quaedam suscepit reformationis incepta, sed suos per vicarios ac pastorales litteras dioecesim regere usque ad annum MDCLIV perrexit, cum ad sedem Oxomensem est translatus, ubi suum pastorale munus gessit usque ad mortem, quae die I mensis Octobris anno MDCLIX accidit.

Beatificationis canonizationisque Causa apud Curiam Oxomensem anno MDCLXVI incohata est. Omnibus peractis rebus iure statutis, die XVII mensis Ianuarii anno MMIX declaratum est heroum in modum virtutes theologales, cardinales iisque adnexas Venerabilem Dei Servum exercuisse. Anno MDCCLXVI sanatio quaedam mirum in modum effecta est, atque Dei Servi intercessioni adscripta. Quapropter Nostra de auctoritate de miraculo Decretum die XXVII mensis Martii anno MMX prodiit.

Statuimus igitur ut beatificationis ritus Oxomensi in urbe die V mensis Iunii anno MMXI celebraretur.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, S.D.B., Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Dei Servum Ioannem de Palafox y Medoza adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Gerardi Melgar Viciosa, Episcopi Oxomensis-Soriani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Ioannes de Palafox y Mendoza, episcopus, constans Evangelii praeco, pastor actuose inserviens gregi sibi concredito, strenuus Ecclesiae defensor, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die sexta Octobris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Decet prorsus insignem hunc caelitem magnificare, qui eximias dedit religiosae pietatis operositatisque testificationes, quique totam suam vitam Dominico gregi custodiendo addixit atque Christo Ecclesiaeque amandae suam industriam dicavit. Exoptamus igitur ut salutifera eius exempla magno sint hominibus qui nunc sunt emolumento, quo ipsi spiritales fructus uberius consequantur.

Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Iunii, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

BENEDICTUS PP. XVI

 

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 8, pp. 723-725

 

© Copyright 2013 - Libreria Editrice Vaticana

 

top