The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILIBUS SERVIS DEI
IOANNI HENRICO VILLELMO PRASSEK,
HERMANNO LANGE ET ANDREAE PAULO EDUARDO MÜLLER
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Salutate Episcopum et nomine meo referte ei gratias de universis, ante omnia de hoc quod me presbyterum ordinavit. Hic in terra nihil maius pulchriusque vixi, et nunc venit mihi maius gaudium, Deus, vita aeterna » (ex Epistulis Ioannis Prassek).

Ex his verbis epistulae, quam Venerabilis Servus Dei Ioannes Henricus Villelmus Prassek suis misit familiaribus tempore durissimae suae custodiae, intellegere possumus rerum adiuncta circa martyres Lubecenses eorumque in Ecclesiam amorem. Presbyteri Ioannes Henricus Villelmus Prassek, Hermannus Lange et Andreas Paulus Eduardus Müller, exercentes suum ministerium sacerdotale in ecclesia Sacratissimi Cordis Iesu Lubecae, confligere debuerunt cum ratione Partis Nationalis Socialistae contra catholicam fidem. His adversis in condicionibus tres presbyteri constanter firmiterque defenderunt principia fidei suamque Christo et Ecclesiae adhaesionem. Quam ob rem iniuste sunt in carcerem coniecti et capite damnati. Etiamsi poenas sunt perpessi, Venerabiles Servi Dei numquam cessarunt fidem catholicam testari atque omnimode defendere. Cum conscii essent gravis periculi, tamen mortem sponte acceperunt, persuasi se Domini voluntatem complere.

Ioannes Henricus Villelmus Prassek Hamburgi natus est die XIII mensis Augusti anno MCMXI atque die XIII mensis Septembris insequentis anni baptizatus est. Ab infantia a matre potissimum Maria Anna ad vitam devotam educatus est, quae in eo altae fidei sensus excitavit. Post obitum praematurum matris, patre prorsus neglegente eius educationem, puer commissus est sollerti curae sororum Instituti vulgo appellati Wilhelmstift in natali urbe. Hoc iuventutis tempore magis magisque vocationem ad sacerdotium sentiebat. Adiutus a dioecesi et ab Episcopo Osnabrugensi, curricula philosophiae et theologiae explere potuit, atque anno MCMXXXV in Seminarium est acceptus. Die XIII mensis Martii anno MCMXXXVII presbyter ordinatus est et ministerium pastorale Vitemburgae incepit. Duobus elapsis annis, Lubecam missus est uti primus cappellanus apud ecclesiam Sacratissimi Cordis Iesu. Ibi exemplo eminuit necnon plurimis sedulisque apostolatus operis, conversis in humanas et spiritales curas paroeciae christifidelium. Multi assidue audiebant eius praedicationes dominicales, quae saepius adversationes fiebant doctrinarum atheismi et materialismi, quas regimen nazistarum diffundebat. Hac de causa die XVIII mensis Maii anno MCMXLII Servus Dei apprehensus est a militibus vulgo dictis Gestapo et in carcerem Lubecae ductus. Ibi plus quam unum annum vixit in condicionibus durissimis, semper firmiterque fidelis erga Catholicae Ecclesiae doctrinam. Manifeste accepit mortem ut fidem suam defenderet. Die XXIII mensis Iunii anno MCMXLIII capite est damnatus atque die X mensis Novembris eiusdem anni interfectus.

Hermannus Lange natus est die XVI mensis Aprilis anno MCMXII Leriis, in Frisia orientali, e familia funditus Christiana, et aqua baptismali ablutus est in paroecia Sancti Michaëlis die XIX eiusdem mensis. Aiuventut e firmum desiderium manifestavit totam suam vitam Deo dicandi per sacerdotale ministerium. Dum lyceum frequentabat, sedulo adhaesit motui iuvenili catholico appellato « Nova Germania », qui uti propositum habuit liturgicam spiritalemque Ecclesiae renovationem. Iam his annis coepit eminere irreprehensibilibus moribus, suam ostendens altam devotionem, circumdatam casto reverentique habitu. Plurimi reminiscentur eum constanter Sanctam Missam participavisse fidemque catholicam defendisse. Post expletam maturitatem, Venerabilis Servus Dei nomen dedit studio theologiae apud Universitatem Monasteriensem atque anno MCMXXXVII acceptus est in Seminarium Osnabrugense; eadem in urbe die XVII mensis Decembris insequentis anni presbyter est ordinatus. Paucis post mensibus missus est uti vicarius ad ecclesiam Sacratissimi Cordis Iesu Lubecae, ubi actuose pro iuvenibus est operatus. His in rerum adiunctis liquit eius alta humanitas, adhaesio Evangelio simulque dissensio versus doctrinam Nationalis Socialistae Partis. Nam cum iuvenibus crebro conveniens, semper monebat eos ad vitandum regiminis nazistarum nequam spiritum. Hanc ob apertam eius contentionem contra nazistarum ideologiam, Christianae fidei adversam, Venerabilis Servus Dei die XV mensis Iunii anno MCMXLII in vincula est coniectus a militibus vulgo Gestapo et in carcerem Lubecensem ductus. Bene conscius periculi, his mensibus in carcere transactis, ipse non dubitavit umquam testari, docere ac firmiter fidem catholicam defendere. Die XXIII mensis Iunii insequentis anni tribunal nazistarum sententiam proclamavit eum ad mortem damnantem, quae per guillotinam die X mensis Novembris eiusdem anni evenit.

Andreas Paulus Eduardus Müller, ultimus e septem filiis, natus est Novomonasterii die XX mensis Augusti anno MCMXI ex Bernardo Theodoro Eduardo, humili calceolario, et Carolina Agnete Hundeshagen. Post unam hebdomadam ablutus est aqua baptismali in paroecia S. Mariae Vicelin. Ob inopiam suae familiae puer potuit aequam institutionem suscipere solummodo per bonam operam quorundam benefactorum, qui praetium studiorum eius solverunt. Etenim cum ardens desiderium suum sacerdotii magistrae suae atque cappellano Reverendo Domino Schröder aperuisset, ipsi operam attulerunt expensis studiorum eius plane persolvendis. Completo lyceo et adepta maturitate, ipse Monasterii studia philosophiae et theologiae conficere coepit apud studiorum universitatem atque anno MCMXXXIX acceptus est in Seminarium Osnabrugense. Die XXV mensis Iulii anno MCMXL presbyter ordinatus est et statim uti cappellanus adiunctus ad ecclesiam Sacratissimi Cordis Iesu Lubecae missus. Ibi Servus Dei assidue exercuit ministerium sacerdotale. Se pro Christo rege offerre cupiens ferventique missionali spiritu compulsus, mox ipse firmus moderator spiritus fidelibus factus est, praecipue iuvenibus, quibus diligenter se dicavit, plurimas iis actuositates praeparans, etiam itinera quae odiosa erant factioni Iuventutis Hitlerianae. Ipse quoque palam contra destructivas actiones Tertii Regni se declaravit, suosque fortes sensus reprobationis continuo exprimebat. Sicut eius socii, ipse quoque die XXII mensis Iunii anno MCMXLII apprehensus est et morte multatus; eius decapitatio effecta est die X mensis Novembris anno MCMXLIII.

Eorum fama martyrii induxit Archiepiscopum Hamburgensem ut anno MMIV Inquisitionem dioecesanam incoharet. Eius iuridicam validitatem Congregatio de Causis Sanctorum agnovit per Decretum diei IV mensis Maii anni MMVII. Favorabilis etiam Consultorum Theologorum fuit sententia in Congressu Peculiari die VII mensis Novembris anno MMIX de martyrio horum Venerabilium Servorum Dei. Item Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria die VIII mensis Iunii anno MMX habita censuerunt. Demum Nos Ipsi Congregationi de Causis Sanctorum facultatem fecimus ut Decretum super martyrio ederet die I mensis Iulii anno MMX. Inde statuimus ut beatificationis ritus Lubecae, in Germania, die XXV mensis Iunii anno MMXI persolveretur.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, S.D.B., Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabiles Servos Dei Ioannem Henricum Villelmum Prassek, Andream Paulum Eduar dum Müller  et Hermannum Lange, presbyteros et martyres, in Beatorum numerum adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Varnerii Thissen, Archiepiscopi Metropolitae Hamburgensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifıdelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Ioannes Henricus Villelmus Prassek, Andreas Paulus Eduardus Müller et Hermannus Lange, presbyteri et martyres, pastores secundum cor Domini Iesu, strenui defensores gregis sibi concrediti, congrui testes liberantis veritatis Evangelii, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die decima Novembris, qua in caelum sunt nati, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem libenti animo decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Iunii anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 3, pp. 258-261

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 

top