Index

Back Top Print

LITTERAE CIRCULARES DE STATU ET ACTIVITATE TRIBUNALIUM

 

Inter munera, quae huic Supremo Tribunali tribuuntur, officium eminet consulendi ut iustitia in universa Ecclesia recte administretur[1].

Quod officium extollit constitutio apostolica Regimini Ecclesiae universae a beato Paulo VI promulgata, quae in una Signatura Apostolica sollicitudinem pro omnibus causis et Tribunalibus colligere statuit[2]. Ad quam innovatam competentiam in actum redigendam, statim, anno nempe 1970, hoc Supremum Tribunal litteras circulares edidit de Tribunalium ecclesiasticorum statu et activitate (AAS 63 [1971] 480-486), quibus schema quoque adnectebatur annualis conficiendae relationis de statu et activitate uniuscuiusque Tribunalis.

Quinquaginta fere annis a normis de statu et activitate Tribunalium editis transactis, tot tantisque immutationibus et innovationibus in Ecclesia eiusque lege ac compage intervenientibus, opportunum persentiebatur illas normas ac schema revisioni subicere ac denuo edere.

Quae normae potissimum rationem habere debent recentioris reformationis canonum utriusque Codicis de causis ad matrimonii nullitatem declarandam per binas Litteras Apostolicas motu proprio datas, Mitis Iudex Dominus Iesus scilicet et Mitis et misericors Iesus.

I

Inter criteria fundamentalia novissimae reformationis iuris processualis principium eminet novum antiquumque de originario munere iudiciali Episcopi in Ecclesia particulari exercendo: «Ut sane Concilii Vaticani II in quodam magni ponderis ambitu documentum ad effectum tandem ducatur, decretum est palam proferri ipsum Episcopum in sua Ecclesia, cuius pastor et caput constituitur, eo ipso esse inter christifideles sibi commissos iudicem»[3].

Quae dicuntur de munere iudiciali pari ratione intellegenda sunt de munere Episcopi rectae administrationi iustitiae in Ecclesia particulari invigilandi[4]: cuius officii revera Romani Pontifices iterum iterumque haud veriti sunt claris litteris memorari, occasione praesertim annualium allocutionum Rotae Romanae Tribunali habitarum[5].

Ob arctum ac nativum communionis vinculum inter Episcopos et Romanum Pontificem, Successorem Petri, munus iudiciale Episcoporum in Ecclesiis particularibus indissolubiliter cohaeret muneri petrino, ad Episcoporum munus firmandum eique consulendum nato; nam Episcopi, asseritur in binis memoratis Litteris Apostolicis, cum Romano Pontifice sunt «muneris Ecclesiae participes, unitatis nempe tutandae in fide ac disciplina de matrimonio, familiae christianae cardine et scaturigine»[6].

Ex quo petrino munere descendit huius Signaturae Apostolicae munus, consulendi nempe ut in universa Ecclesia iustitia recte administretur; quo munere sibi concredito hoc Supremum Tribunal exinde fungi voluit et vult «non ea mente ut omnia ad se unum deferat, sed ut fraternum auxilium Tribunalibus Episcoporum afferat, et eisdem, per orbem terrarum dispersis, in bonum animarum servitium praestet per rectam iustitiae administrationem»[7].

II

Promovendae administrationis iustitiae cura, ut par est, requirit scientiam seu notitiam de statu et activitate Tribunalium sive apud Episcopos Moderatores sive apud Signaturam Apostolicam[8].

Qua de re omnia et singula Tribunalia, sive dioecesana vel eparchialia sive interdioecesana vel intereparchialia, sive Ecclesiae latinae sive Ecclesiarum orientalium, relationes de statu et activitate Tribunalis quotannis conficere debent, a Vicario iudiciali subscribendas, iuxta exemplar seu schema in adnexo positum.

Quod schema attente et accurate complendum est ac dein sub tribus exemplaribus redigendum, quorum primum Episcopo Moderatori tradendum est, secundum ad hoc Supremum Tribunal mittendum, tertium, autem, in tabulario Tribunalis asservandum.

Exemplar huic Supremo Tribunali mense ianuario quotannis transmittendum est, prout casus ferat, per cursum electronicum vel per officium cursus publici vel per Legatos Pontificios, vel etiam exemplar apud Signaturae Apostolicae Cancellariam tradendo.

Cui exemplari utiliter adduntur animadversiones Vicarii iudicialis, praesertim:

1) de investigationibus praeviis seu pastoralibus de quibus in artt. 2-5 Rationis procedendi memoratis binis Litteris Apostolicis adiectae;

2) de sectionibus instructoriis institutis eorumque ordinatione;

3) de immutationibus quoad Tribunalium ordinationem forte introductis;

4) de normis latis iisque servatis, quae expensas processuales, honoraria advocatorum et gratuitum patrocinium regunt[9];

5) de ministris Tribunalis efformandis deque inceptis in loco exstantibus sive quoad permanentem eorum institutionem sive quoad titulos academicos ab iisdem obtinendos;

6) de rebus notabilibus in re iudiciali apud Tribunal intervenientibus.

In schemate infra proposito referri quoque debet de sententiis in processibus matrimonialibus brevioribus coram Episcopo latis, quippe qui per easdem munus iudiciale exerceat, dum idem processus matrimonialis brevior – iuxta normas nuper latas – per nexum inextricabilem cum Tribunali dioecesano vel eparchiali aut interdioecesano vel intereparchiali conectitur[10].

III

Relatione de statu et activitate Tribunalis recepta atque rimata, Signatura Apostolica animadversiones ad rem pro unoquoque Tribunali promit, quae ad Episcopos Moderatores mittuntur ut de iisdem videant, si opus est, provideant ac dein, si casus ferat, referant. Dialogus, proinde, intexitur inter primum rectae iustitiae administrandae sponsorem, Episcopum nempe Moderatorem, et Signaturam Apostolicam, repraesentantem sollicitudinem ipsius Antistitis Supremi.

Praefatae animadversiones plura complectuntur, prout casus ferat: laudes, approbationes, commendationes, consilia, suggestiones, suasiones, monita, exempla, nuntii, vota et hortamenta; quae omnia, uno verbo, auxilio seu assistentiae sunt Tribunalibus, salva semper iudicum libertate in decisionibus ferendis.

Quibus relationibus super statu et activitate Tribunalium nisa, Signatura Apostolica suum potest officium competentius obire, praesertim dispensationes a titulo academico pro ministris Tribunalium rationabilius elargiendas considerare; suggestiones de normis opportunioribus apparandis promere; sententias causarumve acta petere atque examini subicere ad rectam iurisprudentiam tuendam[11]; occursus cum Episcopis Moderatoribus parare sive coniunctim ad limina statutis temporibus accedentibus sive singulatim quoties necessarium vel utile appareat; conexionibus inter Tribunalia toto orbe terrarum dispersa in bonum Christifidelium favere; notitias Dicasteriis Curiae Romanae necessarias vel exoptatas praebere de exsistentia, ordinatione atque actuositate Tribunalium.

Vigilantia, quam Supremum Tribunal exercet, iuxta normas editas, iuxta sanum subsidiarietatis principium et potissimum iuxta divinam Ecclesiae constitutionem more solito fit per Episcopos Moderatores. Si opus sit interventum – certioribus semper factis Episcopis Moderatoribus – ex parte Signaturae Apostolicae, hoc plerumque evenit si ipse interventus ad plura Tribunalia extendatur, vel ab ipsis Episcopis Moderatoribus requiratur, vel tandem aliquando, omnibus perpensis, ipse interventus urgeat.

Quae vigilantiae actio, sub quacumque forma effecta, conspirationem supponit Episcoporum Moderatorum ac ministrorum Tribunalium, in quorum bonum efficitur.

***

Communio communicatione vivit et communicatio communioni inservit: quo super remoto fundamento ratio exstat relationum super statu et activitate Tribunalium. In votis est ut huiusmodi relationes sive Episcopis Moderatoribus sive Signaturae Apostolicae adiutorium praebeant in proprio munere apte exercendo.

Datum Romae, in Sede Supremi Signaturae Apostolicae Tribunalis, die 30 iulii 2016.

 

Dominicus Card. Mamberti
Praefectus

 

+ Franciscus Daneels, o.praem.
Archiepiscopus tit. Bitensis
A secretis

 

+ Iosephus Sciacca
Episcopus tit. Fundanus
Secretarius Adiunctus

 

Prot. n. 51712/16 VT


[1] Cf. can. 1445, § 3 CIC; Ioannes Paulus II, Constitutio apostolica Pastor bonus, 28 iunii 1988, artt. 121 et 124, in AAS 80 (1988) 891, 892; Benedictus XVI, Litterae apostolicae motu proprio datae Antiqua ordinatione, 21 iunii 2008, Lex propria Supremi Signaturae Apostolicae Tribunalis, artt. 32; 35 et titulus V: De administrativa ratione procedendi, in AAS 100 (2008) 521, 522, 535-538.

[2] Paulus VI, Constitutio apostolica Regimini Ecclesiae universae, 15 augusti 1967, n. 105, in AAS 59 (1967) 921. Quoad officium invigilandi antea Sacrae Congregationi de disciplina Sacramentorum concreditum, cf. Litterae circulares In Plenariis, 1 iulii 1932, in AAS 24 (1932) 272-274; constitutio Officii vigilantiae apud idem Dicasterium, 24 maii 1939.

[3] Franciscus, Litterae apostolicae motu proprio datae Mitis Iudex Dominus Iesus, 15 augusti 2015, prooemium, III, in AAS 107 (2015) 959-960; Franciscus, Litterae apostolicae motu proprio datae Mitis et misericors Iesus, 15 augusti 2015, prooemium, in AAS 107 (2015) 947.

[4] Cf. Supremum Signaturae Apostolicae Tribunal, Litterae circulares Visis actis, 24 iulii 1972; Instructio Dignitas connubii, 25 ianuarii 2005, art. 38, § 4; Congregatio pro Episcopis, Directorium ministerii pastoralis Episcoporum «Apostolorum Successores», 22 februarii 2004, nn. 68 et 180.

[5] Cf., exempli gratia, Ioannes Paulus II, Allocutio ad Rotae Romanae Tribunal anno iudiciali ineunte, 29 ianuarii 2005, n. 4, in AAS 97 (2005) 165.

[6] Franciscus, Litterae apostolicae motu proprio datae Mitis Iudex Dominus Iesus, 15 augusti 2015, prooemium, in AAS 107 (2015) 959; cf. etiam Franciscus, Litterae apostolicae motu proprio datae Mitis et misericors Iesus, 15 augusti 2015, prooemium: «Qui in fide et disciplina unitati catholicae cum Petro ob suum pastoris munus quam maxime cavet» (AAS 107 [2015] 948).

[7] Supremum Signaturae Apostolicae Tribunal, Litterae circulares Inter cetera, 28 decembris 1970, n. 5, in AAS 63 (1971) 482.

[8] Cf. Benedictus XVI, Allocutio ad Plenariam Sessionem Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae, 4 februarii 2011, in AAS 103 (2011) 116: «Ciò comporta tra l’altro, come la Lex propria indica, l’aggiornata raccolta di informazioni sullo stato ed attività dei tribunali locali attraverso la annuale relazione che ogni tribunale è tenuto ad inviare alla Segnatura Apostolica; la sistemazione ed elaborazione dei dati che da essi pervengono; l’individuazione di strategie per la valorizzazione delle risorse umane e istituzionali nei tribunali locali nonché l’esercizio costante della funzione di indirizzo rivolta ai Moderatori dei tribunali diocesani e interdiocesani, ai quali compete istituzionalmente la responsabilità diretta per l’amministrazione della giustizia. Si tratta di un’opera coordinata e paziente, volta soprattutto a fornire ai fedeli un’amministrazione della giustizia retta, pronta ed efficiente».

[9] Cf. cann. 1649 CIC et 1334-1336 CCEO.

[10] Cf. Franciscus, Litterae apostolicae motu proprio datae Mitis Iudex Dominus Iesus, 15 augusti 2015, can. 1676 et art. 19 Rationis procedendi, in AAS 107 (2015) 962-963, 970; Franciscus, Litterae apostolicae motu proprio datae Mitis et misericors Iesus, 15 augusti 2015, can. 1362 et art. 19 Rationis procedendi, in AAS 107 (2015) 950, 957.

[11] Cf. Benedictus XVI, Allocutio ad Plenariam Sessionem Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae, 4 februarii 2011, in AAS 103 (2011) 117: « La vigilanza sulla retta amministrazione della giustizia sarebbe però carente se non comprendesse anche la funzione di tutela della retta giurisprudenza. Gli strumenti di conoscenza e di intervento, di cui la Lex propria e la posizione istituzionale provvedono codesta Segnatura Apostolica, permettono un’azione che, in sinergia con il Tribunale della Rota Romana, si rivela provvidenziale per la Chiesa. Le esortazioni e le prescrizioni con le quali codesta Segnatura Apostolica accompagna le risposte alle Relazioni annuali dei tribunali locali non infrequentemente raccomandano ai rispettivi Moderatori la conoscenza e l’adesione sia alle direttive proposte nelle annuali allocuzioni pontificie alla Rota Romana, sia alla comune giurisprudenza rotale su specifici aspetti che si rilevano urgenti per i singoli tribunali».