|
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TREIENSIS*
DE UNIONE DIOECESIS TREIENSIS CUM DIOECESI
SANCTI SEVERINI
Boni Pastoris, idest Iesu Christi Domini Nostri exemplum imitantes, Romani
Pontifices omne semper adhibuerunt studium ad spirituale gregis Dominici bonum
assequendum.
Quum autem emolumento gregi sit proximum habere pastorem,, visum
est expedire ut parva Treiensis dioecesis, quae hucusque regebatur ab
Archiepiscopo Camerinensi, longitudine et difficultate viarum ab eadem dioecesi
valde distante, regenda tribueretur proximo Episcopo Sancti Severini.
Quapropter, decreto diei quartae novembris anni millesimi nongentesimi decimi
tertii, S. Congregatio Consistorialis statuit ac decrevit ut regimen dioecesis
Treiensis acciperet ac retineret ad nutum S. Sedis, donec aliter provideretur,
Venerabilis Frater Adamus Borghini, Episcopus Sancti Severini.
Nunc, vero,
spirituali Treiensium bono modo stabili prospicere cupientes, Nos, re mature
perpensa, memoratam Treiensem dioecesim, Apostolicae potestatis plenitudine, in
perpetuum coniungimus cum dioecesi Sancti Severini, ita scilicet, ut ambae
iurisdictioni, regimini atque administrationi subsint unius eiusdemque Pastoris,
qui proinde Episcopus Sancti Severini et Administrator Apostolicus Treiensis
perpetua nominabitur, salvis utriusque dioecesis iuribus ac privilegiis.
Episcopus in alterutra dioecesi residere poterit; officii tamen sui erit ita rem
temperare, ut penes utramque, per notabile temporis spatium, iuxta rerum
necessitatem, singulis annis commoretur.
Insuper, hac statuta Ecclesiarum
unione, decernimus ut duplicis episcopalis mensae reditus idem Episcopus
percipiat, isque ecclesiastica, beneficia unius dioecesis promiscue sacerdotibus
alterius dioecesis conferre possit.
Quoniam vero nunc Sancti Severini Ecclesia
suo feliciter gaudet pastore, per has Apostolicas litteras decernimus ut
Venerabilis Frater Adamus Borghini, hodiernus Sancti Severini Episcopus,
Treiensis quoque Perpetuus Administrator Apostolicus evadat.
Praesentes autem litteras et in eis contenta
quaecumque, etiam ex eo quod quilibet quorum interest, vel interesse praesumant,
auditi non fuerint, etiam si expressa, specifica et individua mentione digni
sint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis, aut nullitatis
vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio substantiali et inexcogitato
defectu notari, impugnari, vel in controversiam vocari posse, sed eas, tamquam
ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas
exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere,
atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere, et si secus
super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit
attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus.
Non
obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus universalibusque conciliis editis, specialibus, vel generalibus
constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, et quibusvis aliis Romanorum
Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispensationibus, ceterisque contrariis
quibuscumque.
Volumus autem ut harum litterarum transumptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis, ac sigillo alicuius in
ecclesiastica dignitate constituti munitis, adhibeatur in iudicio et extra illud
eadem prorsus fides, quae eisdem praesentibus adhiberetur, si originaliter
forent exhibitae vel ostensae.
Nemini ergo liceat quae hisce litteris Nostris
unionis, decreti, derogationis et voluntatis statuta sunt infringere, vel eis,
ausu temerario, contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum Eius, se
noverit incursurum.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo
nongentesimo vigesimo, die vigesima mensis februarii, Pontificatus Nostri anno
sexto.
BENEDICTUS PP. XV
O. CARD. CAGIANO S.
R. E. Cancellarius |
C. CARD. DE LAI,
Ep. Sabinensis, Secret. S. Congreg. Consistorialis. |
Raphaël
Virili, Protonotarius Apostolicus.
Lodovicus Schüller, Protonotarius
Apostolicus.
*A.A.S., vol. XII (1920), n. 8, pp. 321-322
|