|
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CATAMARCENSIS-SALTENSIS *
DE DISMEMBRATIONE TERRITORII « DE LOS ANDES »
A DIOECESI CATAMARCENSI AC DE EIUS
UNIONE DIOECESI SALTENSI.
Semper Romani Pontifices, vei propria auctoritate, vel rogatu
Ordinariorum dioecesum, diligentissime curaverunt ut, ob mutatas in aliqua
regione rerum condiciones, aut ob alias iustas causas, circumscriptionum
ecclesiasticarum limites opportune mutarentur, eo consilio ut spirituale
Christifidelium bonum et religionis incrementum magis magisque promoveretur.
Cum
autem Venerabilis Frater Barnaba Pietrabuena, hodiernus Episcopus Catamarcensis,
nuper ab Apostolica Sede efflagitaverit ut territorium « de los Andes »
nuncupatum, ipsius iurisdictioni obnoxium, Saltensi dioecesi aggregantur, cumque
iustae petitionis causae ex legitimo processu firmatae sint, accedente voto
Ordinarii eiusdem dioecesis Saltensis, et Apostolico Nuntio in Republica
Argentina suffragante; Nos, maiori animarum bono semper intenti, oblatis
precibus obsecundare statuimus.
Suppleto igitur, quatenus opus sit, quorum
interest, vel sua in hac re interesse praesumant consensu, praedictum
territorium « de los Andes » cum omnibus et singulis in eo exsistentibus et
commorantibus, a dioecesi Catamarcensi, Apostolicae potestatis plenitudine, per
praesentes litteras separamus et avellimus, illudque dioecesi Saltensi
aggregamus et addicimus. Volumus autem et mandamus ut documenta et acta omnia
quae territorio « de los Andes » spectant, quum primum fieri poterit, ex
archivio Curiae Episcopalis Catamarcensis extrahantur, et in archivio Curiae
Episcopalis Saltensis reponantur.
Praesentes autem litteras et in eis contenta
quaecumque nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis, aut nullitatis
vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio substantiali et inexcogitato
defectu notari, impugnari, vel in controversiam vocari posse, sed eas tamquam ex
certa scientia, ac potestatis plenitudine factas et emanatas, Acta Apostolicae
Sedis - Commentarium Officiale perpetuo validas exsistere et fore, suosque
plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos
spectat inviolabiliter observari debere, et si secus super his a quocumque,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contingent attentari, irritum
prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus.
Hisce itaque, ut supra,
constitutis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda deputamus Venerabilem Fratrem
Albertum Vassallo di Torregrossa, Archiepiscopum Titularem Hemesensem, in
Republica Argentina Apostolicum Nuntium, ipsi tribuentes necessarias et
opportunas facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemcumque
alium in ecclesiastica dignitate constitutum, facto insuper eidem onere infra
sex menses, a data praesentium litterarum computandos, ad Sacram Congregationem
Consistorialem mittendi exemplar, authentica forma exaratum, exsecutionis
peractae.
Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus,
provincialibus, generalibus universalibusque Conciliis editis, specialibus, vel
generalibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, et quibusvis aliis
Romanorum Pontificum, praedecessorum Nostrorum dispositionibus, ceterisque
contrariis quibuscumque. Volumus autem ut praesentium litterarum transumptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo
alicuius in ecclesiastica dignitate constituti munitis, adhibeatur in iudicio et
extra illud eadem prorsus fides, quae eisdem praesentibus adhiberetur, si
originaliter forent exhibitae vel ostensae.
Nemini ergo liceat quae hisce
litteris Nostris dismembrationis, subiectionis, decreti, commissionis, mandati,
derogationis et voluntatis infringere, vel eis, ausu temerario, contraire.
Si
quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac
beatorum Petri et Pauli, Apostolorum Eius, se noverit incursurum.
Datum Romae,
apud sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo vigesimo, die vigesima
secunda mensis maii, Pontificatus Nostri anno sexto.
BENEDICTUS PP. XV
O. CARD. CAGIANO S.
R. E. Cancellarius |
C. CARD. DE LAI,
Ep. Sabinensis, Secret. S. Congreg. Consistorialis. |
Raphaël
Virili, Protonotarius Apostolicus.
Lodovicus Schüller, Protonotarius
Apostolicus.
*A.A.S., vol. XII (1920), n. 8, pp. 323-324
|