|
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
AD CHRISTIFIDELIUM BONUM*
COMPSANA, CAMPANIENSIS
S. ANGELI DE LOMBARDIS ET BISACIENSIS
DISMEMBRATIONIS ET UNIONIS
Ad christifidelium bonum maxime confert, ut dioeceses ita
distribuantur, quo earum regimini ac necessitatibus facilius et commodius
occurri possit. Hinc est quod si nova temporum ratio effiagitet ut id immutetur,
quod olim fuerat sancitum, Apostolica Sedes non abnuat, sed in more habeat,
dioeceses separare, unire, novisque limitibus circumscribere, prout ipsa res
postulat, ut amoveantur ea, quae in animarum verterent perniciem. Iamvero id
plane accidit relate ad archidioecesim Compsanam et ad dioecesim Campaniensem,
Compsanae ab anno millesimo octingentesimo decimo octavo unitam, et in perpetuam
administrationem Archiepiscopo Compsano concreditam. Distantia enim et
difficultate viarum iter a Campania ad oppidum Compsam diuturnum et grave est;
et idcirco Ordinarius suas oves invisere, et hae suum Ordinarium adire, ut
plurimum, nequeunt, nisi magnis toleratis expensis et tempore non modico emenso.
Quapropter vix ab istius ordinationis initio adversus hanc duarum dioecesium
unionem querelae motae sunt, et modo ab una, modo ab altera nova ordinatio
expetita fuit. Nuperrime vero Capitulum cathedrale Campaniense moras abrumpendas
esse duxit et ad remedium afferendum tam noxio ecclesiastici regiminis statui,
supplices preces Nobis obtulit, ut Campaniensis dioecesis seiungeretur ab
archidioecesi Compsana, ipsique proprius Episcopus constitueretur. Qua petitione
S. Congregationis Consistorialis examini subiecta, eidem S. Consilio visum est,
bono animarum cessurum dioecesim Campaniensem separare ab archidioecesi
Compsana, novos utriusque Ecclesiae limites statuere et archidioecesim Gompsauam
copulare cum dioecesibus unitis S. Angeli de Lombardis et Bisaciensi, servato,
quantum fieri poterat, ordine civilis divisionis. Nos autem votum Venerabilium
Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium excipientes, et spirituali fidelium bono
prospicere cupientes, re mature perpensa, omnium ac singularum, quorum haec res
interest, vel sua interesse praesumant, consensu suppleto, auctoritate Nostra et
de Apostolicae potestatis plenitudine, statuimus ut memorata dioecesis
Campaniensis seiungatur ab archidioecesi Compsana, utraque novis limitibus
circumscribatur, ut infra indicabimus, et archidioecesis Compsana uniatur,
copuletur et principaliter adiungatur dioecesibus unitis S. Angeli de Lombardis
et Bisaciensi. Suo itaque honore antiquae archidioecesi Compsanae servato,
illius Ordinarius nomen, titulum ac honorem habebit Archiepiscopi Compsani et
Episcopi S. Angeli de Lombardis et Bisaciensis; et qua Archiepiscopus Compsanus
subdita habebit oppida vulgo nuncupata Conza, S. Andrea di Conza, Andretta,
Cairano, Calitri, Teora, Quaglietta, Senerchia, Calabritto, Caposele,
Pescopagano. Ordinarius autem Campaniensis, praeter oppida iam nunc sibi
propria, hoc est Campagna, Caggiano, Satriano Lucano, S. Angelo le Fratte,
Savoia di Lucania vulgo nuncupata, obnoxia sibi habebit Contursi,
Palomonte, Oliveto Citra, Buccino, S. Gregorio Magno, Salvitelle, Auletta,
Laviano, Santo Menna, Castelnuovo di Coma, Valva, Colliano, etiam vulgo
nuncupata, quae omnia hucusque in dioecesi Compsana erant, sed, quum sint in
circumscriptione civili Campaniensi et Campaniae propiorem et faciliorem habeant
accessum, eidem dioecesi adiunguntur una cum oppido Vietri di Potenza
vulgo nuncupato, quod est in provincia civili Potentina. Insuper, quod modo
attinet, Episcopus Campaniensis Sanctae Sedi erit immediate subiectus. Pro
dotatione autem mensarum episcopalium volumus ut census, canones et
praestationes, quas paroeciae Ecclesiarum Compsanae et Campaniensis solvere
tenentur, ei dioecesi tribuantur cui paroeciae ipsae subiiciuntur. Praeterea ex
reditibus publici aerarii duae tertiae partes, quae ad libellas octo millia
ducentas triginta quatuor numerantur, adscribantur Episcopo Campaniensi, tertia
vero pars Archiepiscopo Compsano, qui insuper percipiet omnes reditus mensarum
episcopalium S. Angeli de Lombardis et Bisaciensis. Omnia autem et singula
documenta, quae attinent ad paroecias separandas et adiungendas dioecesi
Campaniensi, servatis servandis et quantum fieri poterit, tabulario Curiae
Campaniensis tribuantur. Cathedralis Ecclesiae Campaniensis, ut supra
circumscriptae, constituimus Episcopum venerabilem fratrem Carmelum Cesarano,
hactenus Archiepiscopum Compsanum et Administratorem perpetuum Campaniensem,
quem proinde absolvimus a vinculo metropolitanae Ecclesiae Compsanae et
decoramus titulo ad personam Archiepiscopi-Episcopi Campaniensis.
Ecclesiae vero metropolitanae Compsanae praeficimus venerabilem fratrem
Iulium Tommasi, hactenus Episcopum S. Angeli de Lombardis et Bisaciensis, quem
proinde Archiepiscopum Compsanum et Episcopum S. Angeli de Lombardis et
Bisaciensem constituimus.
Quae autem hisce Litteris Apostolica auctoritate a Nobis decreta sunt,
nemini, ullo tempore, infringere, aut iis repugnare, vel quomodo libet contraire
liceat. Si quis, quod Deus avertat, hoc attentare praesumpserit, sciat se
obnoxium evasurum esse poenis a sacris canonibus contra obsistentes exercitio
ecclesiasticae iurisdictionis statutis.
Ad praemissa omnia et singula exsecutioni mandanda, cum omnibus facultatibus
necessariis et opportunis, deputamus venerabilem fratrem Albertum Costa,
Episcopum Melphiensem et Rapollensem, eique tribuentes etiam potestatem
subdelegandi alium virum, in ecclesiastica tamen dignitate constitutum, ita ut
ipse valeat et satagat quaecumque ordinare, declarare, statuere ac definitive
decernere, quae huic rei conficiendae erunt necessaria. Eidem exsecutori
Apostolico adiicimus obligationem, intra sex menses a data praesentium
Litterarum computandos, ad S. Congregationem Consistorialem transmittendi
authenticum exemplar peractae exsecutionis. Volumus autem et mandamus ut harum
Litterarum transumptis etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii publici
subscriptis, et sigillo alicuius in ecclesiastica dignitate constituti munitis,
adhibeatur eadem prorsus fides, quae hisce litteris tribueretur si originaliter
exhibitae vel ostensae fuerint.
Decernimus denique has praesentes Litteras valituras, contrariis quibuslibet,
etiam peculiari et expressa mentione dignis, minime obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo primo, die trigesima mensis septembris, Pontificatus Nostri anno
octavo.
BENEDICTUS PP. XV
C. CARD. DE LAI, Episc. Sabinen.
S. C. Consist. Secretarius |
O. CARD. CAGIANO
S. R. E. Cancellarius |
Ludovicus Schüller, Protonotarius Apostolicus.
Leopoldus Capitani, Protonotarius
Apostolicus.
*A.A.S., vol. XIV (1922), n. 7, pp. 190-192
|