 |
BENEDICTUS PP. XV
LITTERAE
APOSTOLICAE
MOLIS AMPLITUDINE*
ECCLESIA S. IOANNIS FLORENTINORUM IN URBE
TITULO BASILICAE DECORATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Molis amplitudine praestans et mirandis summorum
artificum operibus decorum, exstat hac alma in Urbe templum, quod iussu Leonis
PP. X, Nostri decessoris, archisodalitas a Pietate, gentis Florentinae, Deo in
honorem S. Ioannis Baptistae et Ss. martyrum Cosmae et Damiani, conlato aere a
solo excitandum, in regione Pontis, prope Tiberis oram, munifice curavit. Eo
quidem tempore germani, hispani et galli, in Urbe morantes, sacram quisque suae
gentis aedem, vel inchoatam vel absolutam, pia quadam aemulatione, obtinebant.
Erigendi aedificii architectura, eius denique exornandi partes, attributae sunt
clarissimis, illius aevi bonarum artium felicissimi, artificibus, uti plurimum e
schola Hetruriae, quorum vel ipsa nomina praecellentem aedis formam luculenter
testantur. Et sane Raphaël Sanctius, Michaël Angelus Bonarrotius, Iacobus
Tattius sive Sansovinius (cuius ingenio totius molis debetur diagraphes),
Carolus Madernus aliique eximii structoriae et marmoreae artis magistri, suis
operibus aedem condecorarunt. Deficiente autem soli spatio, ne stati fines
longitudini deessent, fabricae auctores, nulli sumptui parcentes, in ipsius
fluminis alveo fundamenta iacere ausi sunt. Quamquam vero unius fere et alterius
saeculi diutino intervallo, publicis rebus saepe turbatis, ipsaque Urbe a
Borbonio obsessa et vastata, structurae opus interceptum, ideoque pluries denuo
coeptum fuerit; tandem, redeunte Paulo PP. V, rec. mem. Decessore Nostro, immane
templum omnibus numeris absolutum est feliciter, ibique ad tramitem decretorum
Leonis PP. X et Clementis PP. VII, rec. mem. Praedecessorum Nostrorum, paroecia
constituta fuit. Insequente demum saeculo decimo octavo, Clemente XII, Pont.
Max. Praedecessore Nostro, supremum Ecclesiae clavum obtinente, conspicua frons,
quae urbanam viam spectat, quam vocant « Iuliani », Alexandro Galilaeio
architecto, addita fuit illi Florentinorum templo, quod pulcherrimis almae huius
Urbis sacris aedibus merito recensetur. A clero exinde ecclesiasticis officiis
munusque ibidem peragendis attributo, nomen templi denique ocius in dies
adauctum. Siquidem inter priscos ecclesiae domusque continentis rectores
honestissime numeratur divus Philippus Nerius, Romanorum apostolus, eiusque
simul asseclae commorati ibi sunt, viri doctrina vitaeque sanctimonia insignes,
qui primi sodales fuere ineuntis Congregationis Oratorii, ipsum Philippum patrem
suum legiferum feliciter sortiti. Nec minus aetate nostra sacris muneribus aedes
Florentinorum enitet. Capitulo enim Conlegiato Summorum Pontificum benevolentia
privilegiis atque honoribus largiter praedito, olim ad Ss. Celsi et Iuliani
ecclesiasticis muniis fungenti, per Literas sub plumbo die XXIV octobris anni
MCMVI datas, fel. rec. Pius PP. X, Decessor Noster, largitus est, ut quae
officia suis Constitutionibus praescripta atque imposita iamdudum ibi fuere, ea
omnia in posterum ad S. Ioannis Baptistae gentis Florentinae rite Canonici
persolvere teneantur, ipsius Capituli archipresbytero Parochiae cura perpetuo
concredita. Nec, praeter eundem, arbitramur quod plurimae Sanctorum Coelicolum
relliquiae (quarum nonnullae insignes) ibidem religiosissime asservantur ac
templum copiosa itemque divite supellectili refertum est nec non indulgentiis ac
privilegiis ab hac Sancta Apostolica Sede abunde ditatum. His omnibus permoti,
dilecti filii Florentinae archisodalitatis a Pietate moderatores Nos enixis
precibus rogarunt, ut urbano templo gentis suae, tot ac tantis omnigenae artis
operibus praestantissimo et Praedecessorum Nostrorum singularibus beneficiis
honestato, Basilicae titulum ac dignitatem conferre perpetuo dignaremur; Nosque,
memoria repetentes tam illustres inclytae ipsius aedis memorias, votis his
annuendum libenti quidem animo aestimavimus. Quae cum ita sint, collatis
consiliis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus Congregationi pro Sacris Ritibus
tuendis praepositis, apostolica Nostra auctoritate, praesentium vi, perpetuumque
in modum, templum in honorem S. Ioannis Baptistae ac Ss. martyrum Cosmae et
Damiani, gentis Florentinae, hac alma in Urbe Deo dicatum, simplici Basilicae
appellatione sive titulo donamus, atque illius archisodalitati a Pietate itemque
Capitulo et clero privilegium largimur deferendi tintinnabulum et conopeum, cui
liceat addere ecclesiae ipsius insigne, vulgo stemma, non tamen auro vel argento
exornatum. Porro haec concedimus, decernentes praesentes Literas semper validas,
firmas atque efficaces exstare et permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare
poterunt, nunc et in posterum perpetuo suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a
quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non
obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die XIX augusti
MCMXVIII, Pontificatus Nostri anno quarto.
P. Card.GASPARRI
a Secretis Status
*A.A.S., vol. X (1918), n. 12, pp. 475-477
|