 |
BENEDICTUS PP. XV
LITTERAE
APOSTOLICAE
AFFERT AD NOS*
SEMINARIO PATRIARCHALI VENETIARUM PRIVILEGIA ET INDULGENTIAE CONCEDUNTUR, ET
ECCLESIA MATRIX MURIANENSIS S. DONATI
TITULO ABBATIAE DECORATUR,
ADDITO
CONTITULARI S. CYPRIANO EP. M.
Ad perpetuam rei memoriam. —
Affert ad Nos dilectus filius Noster Petrus S. R. E. presbyter cardinalis La
Fontaine, patriarcha Venetiarum, velle se, die quarto decimo proximi mensis,
sollemni ritu centesimum recolere annum ex quo Seminarium Patriarchale ab
aedibus abbatiae Murianensis S. Cypriani sedem suam ad locum transtulit prope
templum S. Mariae a Salute, quem hodie etiam obtinet. Propositum sane dignum cui
et commendatio accedat Nostra et nonnullarum largitio gratiarum. Quae quidem
eiusmodi translationem, Seminario Patriarchali utilem, consecuta sunt tristia,
ea profecto videntur ab Apostolica Sede aliquid postulare levaminis. Dolendum
enim ex eo tempore non modo abbatiale illud templum, vetustate, marmorum
varietate et pretiosis musivae artis operibus insigne, spoiiatum eversumque
omnino esse, sed etiam incliti martyris Cypriani in Seminario ipso oblitteratam
sensim memoriam. Placet igitur, quantum in praesenti fieri potest, utrique
afferre incommodo remedium, ut direptae dirutaeque abbatiae recordatio apud
Vénetos aliquo pacto reviviscat et, in Patriarchali Seminario, sancti Patroni,
qui olim tanto in honore fuit, posthac et nomen et cultus denuo vigeat ac
revirescat. Itaque, apostolica Nostra auctoritate, harum Litterarum vi, omnibus
qui ad Seminarium Patriarchale hodie quoquo modo pertinent vel antehac
pertinuerunt, si hoc anno, die quarto decimo proximi mensis, quo die centesimus
translationis annus, uti supra diximus, recoletur, rite confessi ac sacra Synaxi
refecti, Seminarii templum visitaverint ibique ad mentem Summi Pontificis
oraverint, indulgentiam plenariam, defunctis quoque applicabilem, benigne in
Domino concedimus. Liceat
praeterea quotannis, in eodem Seminario, feria v post octavam Paschatis, quo
fere tempore S. Cyprianum episcopum et martyrem tradunt e superstitione
ethnicorum in Ecclesiae sinum receptum esse, Missam de eodem sancto peragere,
eoque ipso die quotquot de Seminario sunt vel fuerunt, ut superius diximus,
iisdem servatis condicionibus, quotannis, plenariam peccatorum suorum
remissionem indulgentiamque consequantur. Ecclesiam denique matricem
Murianensem, quae a S. Donato nuncupatur,, quaeque olim S. Cypriani abbatiam
subiectam habuit, perhonorifico abbatiae titulo honestamus, eidemque sanctum
Cyprianum episcopum et martyrem contitularem designamus. Praesentibus perpetuo
valituris. Non obstantibus contrariis quibuslibet.
Datum Romae apud sanctum
Petrum sub annulo Piscatoris, die II mensis octobris MCMXVIII, Pontificatus
Nostri anno quinto.
P. Card.GASPARRI
a Secretis Status
*A.A.S., vol. X (1918), n. 12, pp. 477-478
|