 |
BENEDICTUS PP. XV
LITTERAE
APOSTOLICAE
INTER POTIORES*
CURIALIS AEDES S. ANDOCHII, IN CIVITATE SEDELOCO, DIOECESIS
DIVIONENSIS, TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS HONESTATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Inter potiores sacras aedes, quibus Divionensis
dioecesis cohonestatur, iure meritoque accensetur parochialis ecclesia ad sancti
Andochii, prope Sedelocum, quae regionis illius civium insigne ac vetustissimum
exstat pietatis monumentum, in memoriam erecta Andochii presbyteri, Thyrsi
diaconi et Felicis martyrum, qui, in Galliam ab Oriente appulsi, Christi fidem,
quam nunciaverant, effuso sanguine asseruerunt, et antiqua iam a primis
Ecclesiae saeculis populi religione percelebris, a Karolo Magno Ecclesiae Regiae
titulum obtinuit. Postea, temporis iniuria fatiscens, de integro restituta, a
Decessore Nostro Callisto PP. II, die xxi mensis decembris anni MCXIX, sollemni
ritu Deo iterum dicata est. Per longam annorum seriem innumerae fidelium peregre
adeuntium turmae templum illud lustrarunt, pluribusque idem privilegiis atque
indulgentiis Romani Pontifices auxerunt. Ad immanem usque rerum publicarum
perturbationem, quae per Galliam, saeculo decimo octavo exeunte, debacchata est,
frequens canonicorum Ordo divinis ibi laudibus concinendis operam praestitit;
atque etiam in praesens ipsa ecclesia, supradictorum martyrum relliquiis
insignis et sacra supellectile abunde praedita, nec non pretiosis artis operibus
excellens, curis committitur parochi, qui cum suis vicariis ceteroque clero
divini cultus decori diligentissime consulit. Haec animo repetens, cum
venerabilis frater Mauritius, episcopus Divionensium, enixas Nobis preces
adhibuerit, ut, hoc anno, quo octavum sese vertit saeculum ex quo a Decessore
Nostro Callisto II ecclesia ipsa consecrata, uti supra diximus, fuit, ad
Basilicae eam gradum promovere dignemur; Nos quidem, tantis permoti memoriis,
votis his annuendum ultro libenterque existimavimus. Quare, collatis consiliis
cum W. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus Sacris tuendis Ritibus praepositis,
Apostolica Nostra auctoritate, praesentium tenore perpetuumque in modum,
parochialem ecclesiam sancti Andochii, civitatis Sedeloci, dioecesis Divionensis
intra terminos, auspicata occasione octavi centenarii reditus ab enunciata
ipsius consecratione, ad Basilicae Minoris dignitatem evehimus, illique omnia
privilegia atque honorificentias tribuimus, quae Minoribus Almae huius Urbis
Basilicis de iure competunt. Decernentes praesentes Litteras firmas, validas
atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus, super his,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari contigerit.
Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die x novembris
MCMXIX, Pontificatus Nostri anno sexto.
P. Card.GASPARRI
a Secretis Status
*A.A.S., vol. XII (1920), n. 1, pp. 9-10
|