 |
BENEDICTUS PP. XV
LITTERAE
APOSTOLICAE
NOBIS SUPREMUM*
INSULA CELEBES EIQUE CONTINENTES MINORES INSULAE
A VICARIATU APOSTOLICO BATAVIENSI SEPARANTUR ET IN NOVAM PRAEFECTURAM
APOSTOLICAM DE CELEBES NUNCUPANDAM ERIGUNTUR
Ad futuram rei memoriam. — Nobis supremum Ecclesiae clavum
obtinentibus illud imprimis cordi est, ut christiani gregis tutiori custodiae ex
aucto Pastorum numero provideamus. Cum igitur, ad nomen christianum in Indiarum
Neerlandicarum insulis latius atque citius propagandum, opportunum visum sit
consilium territorium Vicariatus Apostolici Bataviensis, hucusque iam pluries
dismembratum, ulteriori divisioni subiicere, ab eodem Insulam Célebes aliasque
eidem adiacentes separando, ex quibus nova efformaretur Praefectura Apostolica,
aliis operariis evangelicis assignanda; Nos, omnibus rei momentis attento ac
sedulo studio perpensis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis
Propagandae Fidei praepositis, haec quae infrascripta sunt decernenda
existimavimus. Nimirum, ex certa scientia et matura deliberatione Nostris deque
Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium vi perpetuumque in
modum, Insulam vulgo Celebes eidemque continentes alias minores Insulas a
Vicariatu Apostolico Bataviensi separamus, easque in Praefecturam Apostolicam de
Celebes nuncupandam erigimus. Propterea volumus, ut haec nova Praefectura
Apostolica de Celebes intra fines suos residentias civiles vulgo de
Menado ac de Celebes cum adnexis (Onderhoorigheden)
complectatur, eandemque Missionariorum a Sacro Corde Iesu apostolicis curis
committimus. Porro haec statuimus, decernentes praesentes Litteras Nostras
firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos
atque integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos pertinent sive
pertinere poterunt plenissime suffragari, sicque rite iudicandum esse ac
definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a
quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari contigerit.
Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XIX novembris
MCMIX, Pontificatus Nostri anno sexto.
P. Card.GASPARRI
a Secretis Status
*A.A.S., vol. XII (1920), n. 4, p. 100
|