 |
BENEDICTUS PP. XV
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUAE CATHOLICO*
IN IAPONIGO IMPERIO APOSTOLICA DELEGATIO CONSTITUITUR EIDEMQUE
ETIAM COREA ET INSULA FORMOSA COMMITTUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quae catholico nomini aeternaeque
fidelium saluti bene, prospere ac feliciter eveniant, ea ut mature praestemus,
Nos admonet supremi Apostolatus munus, quo in terris, licet immeriti, fungimur.
Hoc ducti consilio, fidei catholicae incremento per universum terrarum orbem
advigilamus et ad populos etiam longo disiunctos spatio oculos mentis Nostrae
convertimus. Iam vero minime Nos latet fidem catholicam iam pridem in laponiam a
divo Francisco Xaverio invectam illas illustrasse gentes, postea vero teterrimis
obtenebratam calamitatibus diu delituisse, donec denuo, superiore saeculo,
veluti nova felicioris aetatis aurora populis illis illuxit. Neque ignoramus
anno MDCCCLXXXXI fel. rec. Decessorem Nostrum Leonem PP. XIII ut enascenti illi
Ecclesiae robur adderet, ecclesiasticam in eodem Imperio hierarchiam excitasse,
Metropolitana Sede in urbe Tokiensi, universae regionis príncipe, constituta.
Nunc autem non sine magna laetitia comperimus, aliis ibi institutis Missionibus
novisque eo missis Evangelii praeconibus, uberrimos in illis insulis catholicam
religionem progressus obtinuisse, ideoque in eam mentem venimus christianum
nomen in illis regionibus singulari Pontificiae voluntatis significatione
firmare. Idcirco, collatis consiliis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus
negotiis Propagandae Fidei praepositis, ut, novo supposito robore atque impulsu
submoIisque quae forte obstent difficultatibus, amplioribus vigeat religio
incrementis, pariterque ut benevolam propensionem Nostram erga Iaponiae
nobilissimam gentem testemur luculenter, Motu proprio atque ex certa scientia et
matura deliberatione Nostris deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
praesentium vi constituimus, ut Apostolica Delegatio in Iaponico Imperio
habeatur, huiusque vigilantiae et curis, praeter Iaponicam regionem universam,
Coream etiam Formosamque insulam committimus. Decernentes praesentes Litteras
firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos
atque integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos pertinent, sive
pertinere poterunt, nunc et in posterum plene suffragari ; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter
contigerit attentari. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XXVI novembris
MCMXIX, Pontificatus Nostri anno sexto.
P. Card.GASPARRI
a Secretis Status
*A.A.S., vol. XII (1920), n. 4, pp. 101-102
|