 |
BENEDICTUS PP. XV
LITTERAE
APOSTOLICAE
ORDO A DIVO*
SEIUNCTIS A BEURONENSI CONGREGATIONE ABBATIIS DE MARETIOLO
ET REGINAE CAELI DE LOVANIO ITEMQUE E SEPARATA, A CONGREGATIONE BRASILIENSI,
ABBATIA SANCTI ANDREAE DE « ZEVENKERKEN » PROPE BRUGAS, NOVA EFFORMATUR
CONGREGATIO BENEDICTINA
TITULO ANNUNTIATIONIS BEATAE MARIAE VIRGINIS.
Ad perpetuam rei memoriam. — Ordo a divo Benedicto fundatus, nimirum a
Patriarcha Monachorum Occidentalium, iugiter per saecula ab illius erectione ad
nostra usque tempora, eximiis tum de Ecclesia Dei, tum de civili societate
meritis inclaruit. Coenobia illius, piorum monachorum sanctimonia et virtutibus
celeberrima, tutum, licet inter barbarorum incursiones, humanis Uteris et
disciplinis atque artibus asylum praebuerunt; neque in dubium vocari potest
gravi illa tempestate in universam fere Europam sapientiae lumen e Benedictinis
claustris emicuisse. Iure igitur meritoque Romani Pontifices Nostri Decessores
erga Ordinem sancti Benedicti grati animi sensus exhibere maturarunt atque
Abbatias Ordinis singularibus privilegiis nobilitarunt, auxerunt. Nos quidem,
hoc sapienti ducti consilio, ea decernere satagimus quae in Ordinis enunciati
Congregationum bonum atque emolumentum cedant, cumque, ob temporum
vicissitudines et mutatum plurium Europae nationum statum, in praesens contingat
ut Abbatiae Benedictinae de Maretiolo et Reginae Caeli de Lovanio ad
Congregationem Beuronensem pertinentes, nec non Abbatia Sancti Andreae de
Zevenherken, prope Brugas, ad Congregationem Brasiliensem pariter Ordinis
sancti Benedicti iuncta, enixas Nobis preces porrexerint, ut separatae a
Congregationibus quibus hucusque unitae erant, in unam novam Congregationem
efformandam, ex impetrata Apostolica venia, coire queant, Nos optatis his
annuendum, quantum in Domino possumus, existimavimus. Quae cum ita sint,
collatis consiliis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus Congregationi de
Religiosis praepositis auditoque suffragio dilecti filii Abbatis Primatis
Ordinis sancti Benedicti, cui rite commissum est negotium omnia rei adiuncta
perpendendi, haec quae sequuntur Apostolica Nostra auctoritate per praesentes
statuimus. - I. Abbatiae sancti Benedicti de Maretiolo et Reginae Caeli dé
Lovanio e Congregatione Beuronensi separantur in perpetuum; pariter in perpetuum
Abbatia sancti Andreae de Zevenkerken e Congregatione Brasiliana seiungitur. -
II. Hae tres Abbatiae unam in posterum Congregationem Ordinis sancti Benedicti
efformabunt, quae praesentium Apostolicarum Litterarum .vi canonice erigitur sub
titulo Annuntiationis Beatae Mariae Virginis, eandemque volumus ad
Confoederationem Benedictorum nigrorum, aequo iure ac ceteras Congregationes,
pertinere. - III. Tam Congregatio Beuronensis, quam Congregatio Brasiliensis,
per praesens dismembrationis actum, nullum omnino detrimentum in suis iuribus ac
privilegiis, qua Congregationes, referant, iisque piene uti antea fruantur - IV.
Monachis et conversis Abbatiarum praedictarum, qui novae Congregationi nomen
dare noluerint, fas siet ut, intra sex menses a praesentium Literarum Nostrarum
publicatione, transeant in ea Monasteria quae ipsi sibi elegerint ex Abbatiis
Congregationis cui hucusque adhaeserunt, impetrato consensu Abbatis et
praepositi Conventus ac Monasterii ad quod transire velint, servatisque ceteris
de iure servandis. - V. Qui ita transire voluerint professi votorum simplicium
bona sua sine fructibus maturatis ad novum Monasterium transferant. Bona vero,
si quae Monasterio professionis eorum legitime dono dederint, huic remaneant. Si
quod in hoc negotio oriatur dubium vel difficultas, res componatur inter Abbates
aut ad sacram Congregationem de Religiosis deferatur. - VI. Professi qui in
propria Monasteria, lege obstante civili, redire nunc prohibeantur, et in aliud
Monasterium transire nolint, aut ibi non recipiantur, in Monasteriis
Congregationis respectivae degant, donec reditus eis pateat. Sed pro eorum
sustentatione Monasterium professionis, quod ad victum et vestitum, aequam
compensationem praestare teneatur si religiosi laboribus impares existant aut
extraordinariis expensis indigeant. - VII. De communi aerario Congregationis
Beuronensis Monasteriis modo ab ea separatis pars pecuniae numeretur, quae,
debitis solutis, eis obtingit. - VIII. Suffragia pro defunctis, quae hucusque
communia erant, in posterum quaelibet Congregatio pro suis tantum persolvat;
unum tantum pro duobus fundatoribus Congregationis Beuronensis in separatis ab
ea Monasteriis Maretiolensi et Lovaniensi retineatur et legatur memoria
erectionis Abbatiae Beuronensis. - IX. Abbatia Monialium sanctae Scholasticae de
Maredret a Congregatione Beuronensi independens esto, et dilecto filio Abbati
Primati Ordinis interim subiecta remaneat, quousque ab hac Sancta Sede aliquid
definitive statuatur. Haec statuimus, edicimus, mandamus, decernentes praesentes
Literas firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque
plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos
pertinent, sive pertinere poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari;
sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri,
si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus Constitutionibus et
Ordinationibus Apostolicis, ceterisque omnibus speciali licet atque individua
mentione ac derogatione dignis in contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XX februarii
MCMXX, Pontificatus Nostri anno sexto.
P. Card.GASPARRI
a Secretis Status
*A.A.S., vol. XII (1920), n. 4, pp. 102-104
|