 |
BENEDICTUS PP. XV
LITTERAE
APOSTOLICAE
CRACOVIAE IN POLONIA*
ECCLESIA SANCTI FRANCISCI ASSISIENSIS, MINORUM CONVENTUALIUM,
CRACOVIAE, BASILICAE MINORIS DIGNITATE AC TITULO HONESTATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Cracoviae in Polonia sacra exstat, cum
continenti claustro, aedes, quae, tum antiquitate, tum molis amplitudine, t um
artis monumentis, tum germana christianae plebis religione praefulgens, iure
meritoque inter potiora Poloniae templa recensetur; quamque religiosa familia
Fratrum Minorum Conventualium, veluti almam omnium sui Ordinis in Polonia
ecclesiarum matrem et altricem, colit atque agnoscit. Et re quidem vera sacra
haec aedes prima in Poloniae regno Fratres Conventuales excepit, eosque misit ad
alias ecclesias in ipsius regni provinciis fundandas. Inde primi ex Polonica
gente Minores Conventuales, divinis humanisque disciplinis imbuti et fidei
propagandae studio ducti, ad longinquas Lithuaniae et Russiae plagas prodierunt,
sollertes in messem Domini operarii, quorum nonnulli, quam severant frugem,
irrigare sanguine non dubitarunt, gloriosum pro Christi nomine martyrium
obeuntes. Ecclesia autem a Boleslao Pudico rege, anno MCCLVII erecta et
Conventualibus Fratribus donata, primum dicata est SS.mo Christi Corpori, postea
divi Francisci Assisiensis titulum assumpsit, eandemque per longam saeculorum
seriem Cracovienses Antistites et Poloniae Reges ac proceres novis continuis
operibus auxerunt et privilegiis singularibus decorarunt Illud quidem memorare
iuvat ecclesiam ipsam, licet gravissimas vicissitudines perpessam et modo
hostili manu spoliatam, modo igni consumptam, nihilominus nunquam funditus
fuisse deletam vel obliteratam, et brevi, favente Deo, ad pristinum decus
rediisse. Medio etiam saeculo nuper elapso, immane eam incendium vastavit, sed,
corrogata protinus a civibus universis stipe, novo et maiori in praesens, a
fundamentis restituta, splendore renidet. Mirificis artis monumentis dives et
pretiosa supellectile referta, sacra ipsa aedes pluribus Beatorum Caelitum
relliquiis nobilitatur. Corpora Fratrum Minorum Conventualium in odium fidei a
Tartaris necatorum in ea asservantur, ibique etiam sepulchra adsunt plurium
piorum Poloniae Principum atque in primis sepulchrum Boleslai Pudici regis.
Pervetusta imago Dolorosae Virginis in ligno depicta, multis miraculis et
caelestibus signis inclyta, suramaque populi veneratione celeberrima, in eiusdem
templi praenobili sacello exstat, eandemque ad iconem in visendam turmatim,
etiam e longinquis regionibus, fideles confluunt. Iamvero cum dilectus filius
Marianus Sobolewski, custos Conventus et rector ecclesiae Fratrum Minorum
Conventualium Cracoviae, de consensu Superiorum et vota exprimens universorum
Fratrum Provinciae Polonicae nunc resurgentis, Nos enixis precibus flagitaverit,
ut ecclesiam ipsam sancti Francisci Assisiensis ad titulum et dignitatem
Basilicae Minoris evehere dignaremur, Nos, animo repetentes gloriosas inclyti
illius templi memorias, optatis his annuendum ultro libenterque existimavimus.
Quae cum ita sint, collatis consiliis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus
Sacris tuendis Ritibus praepositis, Apostolica Nostra auctoritate, praesentium
vi perpetuumque in modum, ecclesiam in honorem sancti Francisci Assisiensis Deo
dicatam in civitate Cracoviensi, coenobio continentem Ordinis Fratrum Minorum
Conventualium, Basilicae Minoris titulo ac dignitate condecoramus, singulis
privilegiis atque honorificentiis illi attributis quae Minoribus Almae huius
Urbis Basilicis de iure competunt. Haec concedimus, edicimus, decernentes
praesentes Nostras Literas firmas, validas et efficaces semper exstare ac
permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere,
illisque ad quos pertinent, sive pertinere poterunt, nunc et in posterum
amplissime suffragari; sicque in praemissis rite iudicandum esse ac definiendum,
irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Non
obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XXIII februarii
MCMXX, Pontificatus Nostri anno sexto.
P. Card.GASPARRI
a Secretis Status
*A.A.S., vol. XII (1920), n. 4, pp. 104-106
|