 |
BENEDICTUS PP. XV
LITTERAE
APOSTOLICAE
INTER POTIORA*
TEMPLUM ABBATIALE BEATAE MARIAE VIRGINIS IN CAELUM ASSUMPTAE,
LOCI « ETTAL » IN BAVARIA, AD BASILICAE MINORIS DIGNITATEM EVEHITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. - Inter potiora atque illustriora Bavariae
sanctuaria templum illud iure meritoque accensetur, quod, in honorem Beatae
Mariae Virginis in Caelum Assumptae erectum penes abbatiam Ordinis sancti
Benedicti, loci vulgo Ettal appellati, prostat. Hac enim in sacra aede antiqua
populi religione colitur statua ex marmore Virginis Deiparae, quam specie
formosissimam et ore suavissimam, a Pisanae scholae artificibus sculptam,
saeculo decimoquarto Lodovicus Bavarus imperator ex Italia asportasse fertur.
Traditum quoque est ipsum Imperatorem enunciatam statuam brachiis gestantem,
ecclesiae et continentis monasterii fundamenta iecisse. Ab eo tempore ad
praesens usque aevum, ob gratias et prodigia thaumaturgae Virginis intercessione
patrata, innumeri turmatim ad Ettalense templum confluxere fideles, non modo ex
tota Bavaria, sed ab Austria, Hungaria, Germania, aliisque dissitis regionibus.
Ecclesia autem saeculo decimoctavo a fundamentis restituta, campanaria turri et
sacrario a gubernio Bavarico ingenti sumptu munita, divite quoque et copiosa
sacra supellectili pollet. Neque silentio praetereundum arbitramur plures
Romanos Pontifices Nostros Decessores conspicuis ipsum sanctuarium privilegiis
atque indulgentiis nec non reliquiis insignibus locupletasse. Ettalense
monasterium quinque post saecula a fundatione, anno MDCCCIII, per nefas
suppressum, ineunte praesenti saeculo, abbatis Schyrensis et Baronis de Cramer-
Hlett opera et pecunia innovatum, nunc seminario et gymnasio publico gaudet pro
iuvenibus in Ecclesiae spem et civilis societatis bonum instituendis. Neque
interrupta manet frequentia peregrinorum ad sanctuarium Virginis undique
occurrendum, atque inde veluti e fonte perenni innumera in christianam plebem
charismata promanant. Quare, cum dilectus filius Willibaldus Wolfsteiner,
hodiernus abbas coenobii Ettalensis, Ordinis sancti Benedicti, vota exprimens
monachorum suorum, ad fovendam augendamque Bavarici populi erga Virginem
pietatem, enixis Nos precibus flagitaverit, ut suo continuam monasterio
ecclesiam, Assumptae in Caelum Virgini dicatam, titulo ac dignitate Basilicae
Minoris cohonestare dignemur, hisque precibus gravissima accedant suffragia tum
Ordinarii Monacensis et Frisingensis, tum Abbatis Primatis Ordinis sancti
Benedicti, Nos, animo repetentes inclytas celeberrimi illius sanctuarii
memorias, optatis his annuendum ultro libenterque existimavimus. Quae cum ita
sint, collatis consiliis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus sacris tuendis
Ritibus praepositis, abbatialem ecclesiam, Ettalensi monasterio Ordinis sancti
Benedicti continentem, Deo sacram in honorem Beatae Mariae Virginis in Caelum
Assumptae, Apostolica Nostra auctoritate, praesentium vi perpetuumque in modum,
ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, illique omnia ac singula
privilegia atque honorificentias tribuimus, quae Minoribus almae huius Urbis
Basilicis de iure competunt. Haec concedimus, edicimus, mandamus, decernentes
praesentes Literas Nostras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac
permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere ;
illisque ad quos pertinent, sive pertinere poterunt, nunc et in posterum
amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex
nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis
quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XXIV februarii
MCMXX, Pontificatus Nostri anno sexto.
P. Card.GASPARRI
a Secretis Status
*A.A.S., vol. XII (1920), n. 4, pp. 106-107
|