 |
BENEDICTUS PP. XV
LITTERAE
APOSTOLICAE
EXSTAT IN CIVITATE*
TEMPLUM TRE VIRENSE SANCTI MATTHIAE TITULO AC PRIVILEGIIS
BASILICAE MINORIS HONESTATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Exstat in civitate Trevirorum ecclesia
Deo sacra in honorem sancti Matthiae, in qua huius Apostoli ossa recondita sunt
et antiqua christiani populi religione coluntur. Sacra autem haec aedes eo ipso
in loco consurgit, uhi sanctus Eucharius, quem Romanum Martyrologium discipulum
divi Petri et primum Trevirensium episcopum praedicat, una cum Valerio et
Materno, prima christianae fidei fundamenta in eadem urbe posuit. Constat sane
ex vetustissimis monumentis, a primis Ecclesiae saeculis eum locum fuisse
christianis ritibus sacrum. Consignata autem maiorum sermone traditio refert,
corpus sancti Matthiae a sancta Helena, Constantini Magni matre, una cum aliis
insignibus sacris relliquiis Trevirensi Ecclesiae fuisse donatum. Templum, molis
magnitudine praestans, duodecimo saeculo conditum, a Decessore Nostro beato
Gregorio III Pontifice, adstante sancto Bernardo abbate, consecratum est. Multa
per saecula continens templo fuit insignis Ordinis sancti Benedicti abbatia,
quam monachi illustrarunt, regularis disciplinae studio non minus quam doctrinae
laude spectati. Everso per nefas a Gallis invasoribus coenobio monachisque a
sede deturbatis, parum abfuit quin ecclesia ipsa funditus everteretur; quae
tamen exinde mansit parochialis ecclesia suburbii Trevirensis, cui a sancto
Matthia nomen est. Haud tamen interrupta mansit Trevirensium civium et advenarum
devotio erga ecclesiam illam et sepulcrum apostoli Matthiae. Etenim ad
celeberrimum illud sanctuarium iugiter confluxere innumeri turmatim fideles, t
um apostoli relliquias veneraturi, tum etiam imaginem beatae Mariae Virginis,
quae eodem in templo antiquo cultu asservatur. Pluribus et insignibus quidem
privilegiis atque indulgentiis Romani Pontifices, Nostri Decessores, hoc templum
auxerunt atque locupletam i . Novissimis autem annis, temporis iniuria
fatiscens, sacra aedes, corrogata a fidelibus stipe, instaurata est, novoque in
praesens cultum renidet. Nunc vero cum dilectus filius Iacobus Freitz, hodiernus
parochus dictae ecclesiae ad sancti Matthiae, Treviris, enixis Nos precibus
flagitet, ut ecclesiam enunciatam ad Basilicae Minoris dignitatem evehere
dignemur, dictasque preces cumulet atque ornet amplissimum Trevirensium episcopi
suffragium ; Nos votis his concedendum ultro libenterque existimavimus. Quare,
conlatis consiliis cum venerabili fratre Nostro Antonio S. R. E. Cardinali Vico,
episcopo Portuensi et sanctae Rufinae, Sacrae Rituum Congregationi Praefecto,
Nos, animo repetentes christianae antiquitatis memorias, quae ipsi templo tam
sacris pignoribus illustri quodammodo inhaerent, apostolica Nostra auctoritate,
praesentium vi, perpetuumque in modum, praefatam ecclesiam Treviris exsfantem,
sancti Matthiae nomine et honore Deo consecratam, titulo ac dignitate Basilicae
Minoris condecoramus, omnibus et singulis privilegiis eidem attributis quae
Minoribus almae huius Urbis basilicis de iure competunt. Porro haec concedimus,
decernentes praesentes Litteras Nostras firmas, validas atque efficaces semper
exstare et permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque
obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex
nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus
contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XX martii anno
MCMXX, Pontificatus Nostri sexto.
P. Card.GASPARRI
a Secretis Status
*A.A.S., vol. XII (1920), n. 11, pp. 428-429
|