The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XV

LITTERAE APOSTOLICAE

SUPREMI APOSTOLATUS*

PRAEFECTURA APOSTOLICA GUINEAE GALLICAE IN AFRICA OCCIDENTALI
IN VICARIATUM APOSTOLICUM ERIGITUR. 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Supremi apostolatus munus, quo in terris divinitus fungimur, Nos monet ut ea sollicito studio decernamus, quae in exploratam cedant christianae plebis utilitatem. Iamvero, ut in Praefectura Apostolica Guineae Gallicae in Africa Occidentali catholicum nomen impensius promoveatur, atque christiana fides maiora in dies incrementa capiat, cum opportunum visum sit consilium eamdem Praefecturam provehere ad Vicariatum Apostolicum, Nos, omnibus rei momentis attente perpensis cum V V. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, haec quae, infra habentur, idcirco statuenda existimavimus. Nimirum quo satius religionis incremento in ea regione consultum sit, Praefecturam Apostolicam Guineae Gallicae in Africa Occidentali in Vicariatum Apostolicum, auctoritate Nostra, vi praesentium, erigimus, iisdem limitibus servatis ac nomine Guineae Gallicae, Non obstantibus constitutionibus et sanctionibus apostolicis ceterisque omnibus, licet speciali atque individua mentione ac derogatione dignis, in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XVII aprilis MCMXX, Pontificatus Nostri anno sexto.

P. Card.GASPARRI
a Secretis Status


*A.A.S., vol. XII (1920), n. 11, pp. 430-431

 

top