 |
BENEDICTUS PP. XV
LITTERAE
APOSTOLICAE
RELIGIOSAS INTER FAMILIAS*
VENERABILI DEI FAMULAE LODOVIGAE DE MARILLAG, VIDUAE LE GRAS,
CONFUNDATRICI CONGREGATIONIS PUELLARUM A CARITATE,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Religiosas inter familias quas longo saeculorum
cursu Deus excitare visus est, non modo pro Ecclesiae suae praesidio atque
ornamento, sed etiam pro humanae societatis aedificatione atque utilitate,
praecipuum profecto locum obtinet celeberrima illa puellarum Sodalitas, quibus a
Caritate factum est nomen. Et re quidem vera ad triginta septem millia
numerantur huius societatis sorores eaeque in omnes catholici orbis regiones
mirifice diffusae, in cönlegiis, orphanotrophiis, brephotrophiis, nosocomiis,
carceribus, et in castris etiam inter pugnantes milites christianae caritatis
officiis funguntur, admirationem omnium sibi merito vindicantes. Quem ad modum
contigit nonnullis aliis religiosarum mulierum institutis, Benedictinis nempe,
Clarissis et monialibus a Visitatione, quae praeter fundatores suos Benedictum,
Franciscum Assisiensem et Franciscum Salesium, confundatricibus respectivis
gloriantur, videlicet Scholastica, Clara et Ioanna de Chantal, ita bini
recurrunt etiam huic frugiferae Societati institutores. Ex his alter fuit
insignis sanctimonia vir, cuius nomini nullum par elogium, Vincentius a Paulo;
alter praeclara eius discipula vitaeque spiritualis filia, operum consors et
socia laborum, venerabilis Dei Famula Lodovica de Manilae, vidua Le Gras.
Parisiis orta die xii mensis augusti, anno MDLXXXXI, ex Lodovico de Marillac et
Margarita Le Camus, piis ac nobilibus parentibus, diligenter quidem mentem
bonarum artium et philosophiae studiis excoluit, sed multo diligentius animum
pietatis flore et virtutum omnium custode pudicitia. Etsi venustissimae ac summo
in loco natae puellae regia quoque aula pateret, a corrupti tamen saeculi
oblectamentis adeo abstinuit, ut in monialium Capulatarum asceterio se Deo
devovere cooptaverit. Alia tamen de Ancilla sua praeordinaverat Omnipotens.
Patre enim orbata, auctore consilii confessario illiusque dicto audiens, anno
MDCXIII, nupsit Antonio Le Gras, nobili viro, filiumque edidit unicum, Michaëlem
Antonium, quem ad bonos mores accuratissime instituit. In coniugali statu plus
quam duodecim per annos optime se gessit ac prudentissime, et domestici quoque
eius praeclaram matris familias virtutem experti sunt. Quum diuturno et gravi
morbo perculsus deeubuit Antonius, assidens lectulo mitissima uxor, morosi atque
iracundi viri obiurgationes et convicia humiliter pertulit: patientia vicit
pervicaciam et pietate sua obtinuit ut christiano et quidem placidissimo exitu
vitam concluderet. Coniugii vinculis soluta, rursumque venerabilis Dei Famula
libertatem adepta, viduitatis votum nuncupavit et quod semper ipsi cordi fuerat,
pauperum calamitatibus sublevandis totam se addixit; seque ultro commisit in
disciplinam divi Vincentii a Paulo, qui tunc temporis caritatis segetem
uberrimam metiebatur. Apostolicus hic vir, ut nulla siue levami ne necessitas,
nulla sjne auxilió egestas, nulla sine solatio maneret miseria, notissima
instituerat caritatis Sodalitia, quae Parisiis et extra brevi multiplicata,
opportuna omnimodis malis remedia comparabant. Horum coetuum quasi spiritus
vivificans Dei famula fuit, quae magistri vestigiis insistens, in illius
virtutum imitationem adeo exarsit, ut non modo magno eidem praesidio fuerit, sed
eum in exantlandis laboribus pene aequiparaverit. Non itinerum asperitas, non
caeli inclementia, non cibi potusque defectus, non tenuis valetudo ab assidua
caritatis operum exercitatione Dei Famulam avertere potuerunt. At per duplicem
matrimonii et viduitatis statum cunctas edocta hominum miserias, ut sodalitia
caritatis proposito fini responderent plenius, cogitare coepit de institutione
religiosae Congregationis puellarum et mulierum, quae naturalis familiae
vinculis nequaquam obligatae, sed clausurae legibus non obstrictae, certis tamen
sub regulis, in mediis illis ipsis miseriis versarentur, quas ad levandas essent
vocatae. Animum venerabilis Dei ancilla divo Vincentio aperuit, qui, rei
novitate perculsus, utpote quia per illud temporis, quotquot erant moniales,
cunctas inclusas coenobii septis manere oportebat ex Synodi Tridentini expressa
lege, et mulierum ordo extra claustra vagantium ne concipiebatur quidem, diu
anceps immoratus est, caeleste lumen fervida prece implorans. Verum quum Sanctus
vir propositae institutionis opportunitatem novit, futurosque uberrimos fructus
in Domino praesensit, ultro commisit Lodovicae ut fundamenta pararet huius novae
societatis Filiarum Caritatis, regulasque exararet. Qua prudentia has leges
tulerit, qua diligentia venerabilis Dei Famula ineuntis Societatis incremento
prospexerit, id argui facile potest ex miranda instituti eiusdem diffusione. Ut
Filiae Caritatis pauperum servae essent, iisque omnibus praesto essent officiis,
studio atque amore pari praecepit. Ut tum domi, tum in nosocomiis assisterent
infirmis, derelictos vel orbatos parentibus infantes alerent, senes aetate
imbecillos sustentarent, detentos in vinculis publicis solarentur, consuluit.
Voluit denique ut hae mites non minus quam fortes puellae nullos detrectarent
labores, nulla pericula, sed, urgente caritate Christi, mortem ipsam oppetere
paratae, non damnatorum remigio convicia, non contagia morborum, non ignearum
ballistarum ictus paverent. Exeunte anno reparatae salutis MDCXXXVIII, ad
simplicia paupertatis, castitatis et obedientiae vota emittenda venerabilis Dei
Famula admissa est; eademque una cum primis quatuor sororibus, die Beatae Mariae
Virginis Deiparae Annuntiationi sacro, anno MDCXXXXII, renovavit. Quod vitae
reliquum ei fuit totum impendit in religiosa familia, quam instituerat, firmanda
atque amplificanda. Continuo novae domus apertae, novae fundationes habitae, et
adhuc vivente legifera matre Lodovica, non modo in universas Galliae provincias,
sed in Poloniam quoque Caritatis Filiae migrarunt. Ad extremos usque mortalis
aevi dies, quamvis saepe adversa valetudine uteretur, Congregationi praefuit
actuose, Consueta opera numquam praetermisit, alumnasque suas verbo atque
exemplo ad pietatis studia informavit. Tandem cum annum ageret aetatis suae
sexagesimum nonum, mense februario anno MDCLX morbo graviter conflictata, et
mortem sibi imminentem sentiens, misit qui amantissimum Patrem S. Vincentium
advocaret. Sed sanctus vir, octuagenario maior et senio morboque confectus, cum
ne gradum quidem facere posset, ea verba protulit, quae tum magistri, tum
discipulae singularem virtutem produnt: « Die Lodovicae: quod ad te attinet,
nunc abi; mox te sequar in caelum». Idibus martiis Sacra per Viaticum recreata
Synaxi, infirmorum oleo com munita, postquam Serva Dei collacrimantibus filiabus
suis, quae circum aderant, benedixit easque ad regulas religiose servandas
hortata fuit, sanctissimo fine in Domino obdormivit. Sex circiter per menses
praeclarae suae discipulae vitaeque spiritualis filiae superstes fuit Sanctus
Vincentius. Hic in duabus quas ante novae Praesidis electionem habuit
concionibus, coram Societatis Caritatis puellis defunctae matris Lodovicae,
prouti Sanctorum est, exercitas virtutes concelebravit; nihilominus sibi
religioni duxit caute eas esse monendas, quanta de famula Dei Lodovica foret
hominum opinio, nullam tamen erga ipsam publici et ecclesiastici cultus exhiberi
posse significationem. Uti par erat, sancti Patris monitis plane obsequentes
usque sese praebuerunt a Caritate puellae et bina per saecula in propriis tantum
aedibus, humilitatis spiritu ductae, piissimae fundatricis memoriam servarunt et
coluerunt. Sed aucta iugiter fama sanctitatis et miraculorum splendore
accedente, Lutetiae Parisiorum, unde Dei famula biscentum viginti ante annos ad
caelites convolaverat, super eiusdem fama sanctitatis, virtutum et miraculorum
auctoritate Ordinaria processus conditus est, et probationibus legitime sumptis,
a Leone XIII rec. me. Decessore Nostro, die x mensis iunii anno MDCCCLXXXXV,
Introductionis Causae decretum editum. Postea de virtutibus in gradum heroicum
exercitis agitari quaestio coepta est,, ceterisque ad normam iuris exactis,
Decessor Noster s. m. Pius PP. X, die XIX mensis iulii anno MDCCCCXI,
venerabilis Dei famulae Lodovicae de Manilae virtutes heroicum attigisse culmen
sollemni decreto sanxit. Continuo inita est actio de miraculis quae Dei famula
deprecante patrata divinitus ferebantur. Nosque, die ix mensis martii superioris
anni MDCCCCXIX, edito decreto, de tribus miraculis enunciatae Dei famulae
intercessione patratis, suprema Nostra auctoritate constare declaravimus. Ad
haec cum, pro indole probationum quibus haec Causa fulciebatur, duplican necesse
fuerit miraculorum numerum, ut quod humano deerat divino compensaretur iudicio,
quumque de tribus tantum miraculis constare non ita pridem fuisset pronuntiatam,
hoc unum, quod officiebat, obstaculum, Nos de medio auferre, interposita
Apostolica auctoritate, maturavimus. Decessorum itaque Nostrorum exempla
sequuti, qui eadem usi sunt indulgentia in Causis Fundatorum religiosorum
Ordinum vel Familiarum, dispensationem super quarto miraculo ultra largiti
sumus. Quum igitur de virtutibus heroicis ac de triplici miraculo iam esset
probatum iudicium, illud supererat ut Patres rogarentur, num venerabilis Dei
famula tuto foret inter Beatos caelites recensenda. Quod praestitit Ven. Frater
Noster Vincentius Vannutelli, S. R. E. Cardinalis, Episcopus Ostiensis ac
Praenestinus, Sacri Collegii Decanus et Causae Relator, in generali conventu,
coram Nobis in Vaticanis aedibus habito, die XVII mensis iunii anni superioris;
omnesque tum Cardinales Sacris tuendis Ritibus praepositi, tum qui aderant
Patres Consultores, unanimi suffragio affirmative responderunt. Nos vero Nostram
aperire mentem distulimus in tanti momenti re, donec ferventi prece a Patre
luminum subsidium posceremus. Quod cum impense fecissemus, tandem, Dominica post
Pentecosten quarta, idest pridie nonas iulias eiusdem anni MDCCCCXIX,
Eucharistico Sacro rite prius litato, accitis ad Vaticanas aedes Venerabilibus
Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Antonio Vico, Episcopo Portuensi ac S.
Rufinae, Sacrorum Rituum Congregationi Praefecto, et Vincentio Vannutelli,
Episcopo Ostiensi ac Praenestino, Sacri Conlegii Decano, Causaeque Relatore, nec
non dilectis filiis Angelo Mariani, Fidei Promotore Generali, atque Alexandro
Verde, Sacrorum Rituum Congregationis Secretario, iisdemque adstantibus, tuto
procedi posse decrevimus ad venerabilis Servae Dei Lodovicae de Marillac, viduae
Le Gras, Societatis Puellarum Caritatis confundatricis, sollemnem
Beatificationem. Equidem non sine provido sapientique Dei consilio contigisse
arbitramur, ut hac nostra aetate, qua teterrimum in universa Europa exarsit
bellum, cuius insanus furor praesertim Galliae provincias vastavit carissime,
haec filia catholicae Galliae et praenobilis illius nationis ornamentum ac
decus, haec caritatis mutuique inter homines amoris apostola ad supremos
Altarium honores evehatur. Quae cum ita sint, supplicationibus quoque permoti
tum Congregationis Missionum, quae institutore gaudet Vincentio a Paulo, tum
universae Societatis Puellarum Caritatis, Apostolica Nostra Auctoritate,
praesentium Literarum vi, facultatem facimus, ut venerabilis ancilla Dei
Lodovica de Manilae, vidua Le Gras, Beatae nomine in posterum nuncupetur,
eiusque lypsaha sive reliiquiae, non tamen in sollemnibus supplicationibus
deferendae, publicae fidelium venerationi proponantur, et imagines radiis
decoren tur. Praeterea eadem auctoritate Nostra concedimus, ut de illa recitetur
quotannis officium et Missa de communi nec Virginum nec Martyrum cum orationibus
propriis per Nos approbatis, iuxta Rubricas Missalis et Breviarii Romani. Hanc
vero Officii recitationem et Missae celebrationem dumtaxat concedimus in
Civitate atque Archidioecesi Parisiensi, necnon in omnibus templis et religiosis
domibus ad Congregationem Missionis et ad Societatem Puellarum Caritatis, ubique
terrarum pertinentibus, vel in quibus iidem Missionarii et Puellae Caritatis
inserviunt, ab omnibus Christifidelibus qui horas canonicas recitare teneantur,
et, quod ad Missas attinet, ab omnibus Sacerdotibus, tam saecularibus quam
regularibus, ad Ecclesias confluentibus, in quibus festum, die decimo quinto
mensis martii quotannis agendum, celebratur. Denique concedimus, ut sollemnia
Beatificationis venerabilis Dei Famulae Lodovicae de Marillac viduae Le Gras, in
templis supradictis Societatis Missionis et Congregationis Puellarum a Caritate
necnon in Archidioecesi Parisiensi, celebrentur, cum Officio et Missis duplicis
maioris ritus; quod quidem fieri praecipimus, die per Ordinarium praeficiendo,
intra primum annum postquam eadem sollemnia in Basilica Vaticana per Nos
celebrata fuerint. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus
Apostolicis ac Decretis de non cultu editis, ceterisque contrariis quibuscumque.
Volumus autem ut harum Literarum exemplis, etiam impressis, dummodo manu
Secretarii Congregationis a Sacris Ritibus tuendis subscripta sint, et sigillo
Praefecti munita, eadem prorsus fides in disceptationibus etiam iudicialibus
habeatur, quae Nostrae voluntatis significationi, hisce Literis ostensis,
haberetur.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die IX mensis maii
MCMXX, Pontificatus Nostri anno sexto.
P. Card.GASPARRI
a Secretis Status
*A.A.S., vol. XII (1920), n. 6, pp. 230-234
|