 |
BENEDICTUS PP. XV
LITTERAE
APOSTOLICAE
EX QUO ECCLESIA*
VENERABILI DEI FAMULO OLIVERIO PLUNKET, ARCHIEPISCOPO ARMACANO
ET HYBERNIAE PRIMATI, MARTIRI,
BEATORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Ex quo Ecclesia Christi regnum Dei inter homines
propagare coepit eorumque fallaciis atque cupiditatibus doctrinam de fide et
moribus, sibi divinitus traditam, obiicere atque opponere, necesse fuit invidiae
flammam, ut Divinus Magister praedixerat, in eam excitari. Unde factum est ut,
prioribus christiani aevi saeculis, fideles ex omni aetate, sexu atque ordine
civium, ad tormenta et ad mortem ingenti numero rapti, sanguine effuso, inlustre
pro divinitate Christi Ecclesiaque ab ipso instituta testimonium ediderint,
idque tam eloquens, tam firmum atque prodigiis tam mirabilibus fultum, ut dici
merito licuerit martyrum sanguinem fuisse semen christianorum. Neque, procedente
tempore, divina vis atque virtus Ecclesiae eiusmodi caruit testimonio; nunquam
enim defuerunt, qui catholicam fidem adorirentur, nec, contra, qui pro Christo
et Ecclesia sanguinem et vitam libenter sancteque profunderent. Id quidem
septimo decimo saeculo evenisse constat, cum haeresis in Anglia fureret, et rei
publicae gubernatores fidei Hybernorum praestantissimae, sub specie civitatis
tuendae, insidiaren tur, et continentis Hyberniae regiones populosque vastitate,
caedibus everterent atque excruciarent. Quo tempore, cum morum sanctitate et
studiosa gregis cura, tum martyrio fortiter facto, divinae Providentiae
consilio, Hyberniae Ecclesiae, quae merito Sanctorum insula appellata est,
venerabilis Dei Famulus Oliverius Prunket, archiepiscopus Armacanus et Hyberniae
Primas, illuxit. Natus anno reparatae salutis MDCXXIX in oppido Loughcrew
nuncupato, e nobili ac vetusta gente, et commissus, adhuc puer, Patritio
Plunket, tunc abbati sanctae Mariae Dublinensis, postea vero episcopo
ecclesiarum Ardaehadensis et Midensis, consanguinei sui curae et diligentiae
adeo respondit, ut, prorsus adolescentulus, iam omnibus virtutibus ornatus et a
iuvenilibus ludis alienus, insignia pietatis ederet exempla et salutis animarum
studio flagraret. Quod vero iam tunc vocari se ad sacra ministeria
animadverteret, cum Petro Francisco Scarampo, qui, pontificia functus legatione,
anno MDCXLVII ex Hybernia revertebatur, et quibusdam aliis ex eadem regione
adolescentulis, venerabilis Dei famulus, sextum ac decimum aetatis suae annum
agens, Romam petiit, et, postquam rethoricae annum vacavit, in Ludovisianum
Hybernorum Conlegium receptus est. Quam optimarum virtutum sedem ita animi
ingeniique laudibus inde ab initio inlustravit, ut a condiscipulis
praeceptoribusque suis tamquam conspicuum religionis, pietatis ac diligentiae
exemplar celebraretur. Cum vero perdiligenter philosophiae et theologiae studiis
vacasset, pari cum sedulitate canonici civilisque iuris disciplinae in romano
athenaeo, quod vulgo Sapientia vocabatur, operam dedit. Integritate ac
sanctitate morum praeibat sodalibus, cum iisque tam urbane humaniterque agebat
ut omnium ad se animos alliceret. Studiorum curriculo absoluto, anno MDCLIV
sacerdotio est auctus, sed, ob Cromwellianam catholicorum vexationem, qua
impediebatur, quominus in Hy bernia in ad sacerdotalia officia explenda
reverteretur, moderatorum iussu, Romae aliquot annos moratus est; quo tempore,
non modo apud Oratorium sancti Hieronymi a Caritate sacri ministerii muniis se
dedidit et totus erat in caritatis operibus erga proximum exercendis, sed etiam,
sacrae theologiae in Collegio Urbaniano de Propaganda Fide tradendae doctor
renuntiatus, officio sibi commisso, cum alumnorum profectu et plausu, perfunctus
est. Eodem fere tempore inter Consultores sacrae Congregationis Indicis est
cooptatus, et, anno MDCLXVIH, ad munus Procuratoris Episcoporum Hyberniae apud
Sanctam Sedem obeundum ab iisdem Hyberniae Praesulibus delectus, tam
laudabiliter apud Romanam Curiam egit, ut complurium Antistitum admirationem ac
benevolentiam sibi conciliaverit, quos inter commemorare placet Benedictum
Odescalchi, qui postea, nomine Innocentii XI, hanc summam Petri Cathedram
feliciter sanctissimeque tenuit. Quod vero ipsi detulerant munus Hyberniae
Episcopi, id innumerabilibus difficultatibus implicabatur ob miserrimam in
Hybernia rei catholicae condicionem; at viriliter prudenterque Oliverius patriae
suae malis ac necessitatibus occurrit, tum efficiendo ut pastores optimi
episcopalibus sedibus, perdurante Cromwellii insectatione, viduatis,
praeficerentur, tum hybernos abalienando a falsis fratribus, qui quandam
Remonstrantiam hybernorum, pontificiae auctoritati penitus
refragantem haereticaque lue infectam, vulgandam curabant. Cum autem interea
Armachanus Antistes se ab archiepiscopatu abdicasset, fel. rec. Decessor Noster
Clemens PP. IX, qui egregias Dei Famuli virtutes noverat eundemque prae ceteris
aptum ad episcopatum gerendum habebat, motu proprio, anno MDCLXIX, die ix
mensis iunii, illum archiepiscopum Armacanum itemque Hyberniae Primatem elegit.
Cuius nuntius electionis mira ab Acta Benedicti PP. XV 237 omnibus laetitia
exceptus est, et Praesulibus et clero totius Hyberniae pergratus accidit, uti ex
gravissimorum eiusdem temporis testium epistolis comperitur. Eodem anno, die
mensis novembris tricesimo, Oliverius est Gandavi, in episcopali sacello, ab
illius civitatis Antistite, adstante hyberno Praesule Fernensi, episcopus
sollemni ritu consecratus; statim vero ac consecrationem accepit, e Belgio primo
in Angliam profectus est, postea in Hyberniam, quo mense martio anni MDCLXX
tandem pervenit et, dioecesis suae fines ingressus, de pastorali munere
rectissime obeundo sollicitum se summopere ostendit. Neque in Armachana
tantummodo Ecclesia regenda et pascenda acquievit, sed ad bonam disciplinam,
fere ubique in Hybernia collapsam, instaurandam et clerum ad sanctioris vitae
normam revocandum sic proficiebat, ut ad id divinitus vocatus videretur. Plura
igitur venerabilis Dei Famulus cum dioecesana tum provincialia concilia multis
laboribus vigiliisque parare, summaque prudentia ac sollertia ad felicem exitum
perducere; Concilii Oecumenici Tridentini decreta in Hybernia curare
promulganda; curas cogitationesque in reverentia Romanae Cathedrae provehenda
collocare; monita, mandata, epistolas, documenta cuiusvis generis, quae ad
officium pastorale attinerent, incredibili sollertia edere. Quia vero in
altissimo munere exercendo nec laboribus pepercit nec pericula metuit, nil mirum
si acatholici omnes, et nonnulli etiam ex hybernis mali catholici, piissimo
Pastori adversi atque intensissimi fuerunt, eiusque necem anhelantes, nullam
insidiam, nullum conatum perdendi hominis praetermittebant. Quapropter, cum anno
MDCLXXVIII, simulata ab haereticis catholicorum in regem coniuratione, rursus
catholici divexarentur et, novis legibus latis, Episcopi et sacerdotes exilio
mulctarentur, poenis praeterea in eos statutis, qui praestare récusassent
iusiurandum quo regem dominum haberent in rebus quoque Fidei, acerrimi Servi Dei
inimici facilem hanc occasionem nacti sunt eum perdendi, quamvis ipse, ad
haereticos vexatores effugiendos, tutis in recessibus suae dioecesis prudenter
lateret. At cum, accepto nuncio infirmitatis Midensis Episcopi, consanguinei
sui, caritate permotus, clam Dublinum se contulisset, ut quem adolescens
habuerat institutorem, eum inviseret extremusque morientem reficeret
sacramentis, praetereaque, cum, eo vita functo, sacris operatus esset atque
episcopalem iurisdictionem exercuisset, in ipsum carcerem Dublinensem coniectus
est. Unde, septimo post mense, in ius ad urbem Dundalk nuncupatam vocatus, cum
accusatores ausi non sint palam contra eum testimonium dicere, nullo crimine
argui potuit; immo ipsi haeretici iudices eum condemnare noluerunt. Quare antea
Dublinum, postea Londinum, contra mores leges 238 Acta Apostolicae Sedis -
Commentarium Officiale regni, ductus, inibi, die III mensis novembris anni
MDCLXXX, sub arctiore custodia, in carcere Newgate, hieme rigente, est
detentus. Die autem III maii et VIII iunii anni MDCLXXXI iudicium Londini
iteratum est, in quo, etsi solita iudicialis forma servata est, quoquo tamen
modo iustitiae defensionisque iura violata sunt. Iudices enim, odio catholicae
Fidei flagrantes atque Archiepiscopo infensissimi, non modo venerabili Dei
Famulo patronum, qui eius causam ageret, atque inducias ad testes ex Hybernia
arcessendos denegarunt, verum etiam hostili animo testes quoque ex officio
productos subornarunt, virosque iuratos, fraudibus adhibitis excitatoque in
religionem odio, ad iniustam prorsus sententiam ferendam impulerunt. Ex ipsius
quidem processus tabulis apertissime patet non perduellione vel alio eiusmodi
crimine, cum nullo id fundamento veritatis niteretur nullamque veri
similitudinem prae se ferret, Famulum Dei reapse condemnatum esse; sed propter
episcopalem et primatialem in Hybernia dignitatem Fideique catholicae
firmissimam professionem, quam ceterum fictione tantum iuris Anglicani
proditionem voeabant. Morte damnatus die xv mensis iunii anni MDCLXXXI, Dei
Servus Deo gratias egit quod martyrio pro Fide coronaretur: et ad crudelissimum
supplicium paravit se tranquillo invictoque animo. Ex quibusdam epistolis e
carcere datis colligitur quam heroicis animi affectionibus et qua constantia ad
patiendum pro Christo intenderet; scribebat enim: «Fortem servo animum mortis
terrore carentem»; «Cupio dissolvi et esse cum Christo »; « quod alios in
Hybernia hortatus sum verbo, « aequum est ut eosdem firmem exemplo ». Ecclesiae
refectus Sacramentis e supplicii loco ingentem populi multitudinem allocutus
est, omnesque acatholicos quoque com movit, declaravitque sese, perduellionis
seu proditionis culpa vacuum, gratias iudicibus agere, veniam a Deo pro inimicis
suis exposcere, catholicam Fidem firmiter constanterque retinere. Calendis
iuliis anni MDCLXXXI dirissimum facit martyrium; suspenditur enim, vivens adhuc
exenteratur, in quatuor partes tandem dissecatur. Post mortem, regis venia,
venerabilis Dei Famuli disiecta membra, ut iam ipse exoptaverat, composita sunt
in coemeterio sancti Giles Londini; postea vero ad theutonicum coenobium Ordinis
sancti Benedicti in Lambspring delata, inibi anno MDCXCIII in monumento
condita sunt, quod in hypogaeo exstructum erat. At corpus in coenobium anglicum
benedictinum civitatis Downside nuncupatae anno MDCCCLXXXIII translatum est;
caput vero iam ab anno MDCCXI Droghedae in Hybernia incorruptum asservabatur
apud moniales sancti Dominici. Catholicorum ex Hybernia et Anglia pietas erga
venerabilis Dei Famuli reliquias statim exarsit, nec unquam deferbuit: vix enim
tertio post anno ab eius morte, rogaverunt liceret lumen incendere ad Servi Dei
sepulchrum, et, usque ab anno MDCLXXXIV, sacra Congregatio de Propaganda Fide
hybernis archiepiscopis Casheliensi atque Armacano mandavit ut de causa mortis
Famuli Dei rite inquirerent. Cum autem veneratio erga venerabilem Dei Famulum
Oliverium Plunket temporis decursu magis magisque percrebresceret, apud sacrorum
Rituum Congregationem illius Beatificationis et Canonizationis causa est
instituta; absolutisque iis omnibus quae in huiusmodi iudicio erant necessario
pertractanda, disceptari coeptum est super martyrio et causa martyrii
venerabilis Servi Dei, nec non de signis seu miraculis. Quod, ut rite fieret,
die xiv mensis iulii anni MCMXIV Congregatio antepraeparatoria, die XIX mensis
iunii anni MCMXVII Congregatio praeparatoria, et tandem die v mensis februarii
anni MGMXVIII Congregatio generalis habita est, rebusque omnibus acerrimo
iudicio investigatis, Nosmetipsi, die XVII mensis martii anni MCMXVII, edito
decreto, de martyrio et causa martyrii venerabilis Dei Famuli Oliverii Plunket
constare sollemniter declaravimus ulteriusque proinde in casu procedi posse. Cum
vero nihil, secundum sacri fori instituta, iam superesset, nisi ut Patres
Cardinales Sacrae Rituum Congregationi praepositi, ceterique de more consulendi
rogarentur num tuto procedi posse censerent ad sollemnem venerabilis Servi Dei
beatificationem, in generali conventu die XVI mensis aprilis anni MCMXVIII,
coram Nobis habito, tum iidem S. R. E. Cardinales, tum qui aderant Praelati et
Consultores, unanimi consensu tuto procedi posse responderunt. Nos vero in re
tanti momenti Nostram aperire mentem cunctati sumus, ut enixis precibus supernum
antea lumen posceremus. Quod quidem cum fecissemus, Dominico intra Octavam
Ascensionis die, idest xn mensis maii eodem anno, religiosissime litato
Eucharistico Sacrificio, adstantibus venerabilibus fratribus Nostris Antonio S.
R. E. Card. Vico, Episcopo Portuensi et S. Rufinae, Sacrae Rituum Congregationi
Praefecto, et Vincentio S. R. E. Card. Vannutelli, Episcopo Ostiensi et
Praenestino, Sacri Conlegii Decano causaeque relatore, et Reverendis Dominis
Alexandro Verde, eiusdem S. Rituum Congregationis a secretis, et Angelo Mariani,
Fidei promotore, sollemniter ediximus tuto procedi posse ad sollemnem
venerabilis Servi Dei Oliverii Plunket beatificationem. Quae cum ita sint,
precibus permoti venerabilium fratrum Episcoporum Hyberniae et Australasiae,
auctoritate Nostra apostolica, concedimus ut idem venerabilis Oliverius Plunket
beati nomine in posterum nuncupetur, eiusque corpus et lypsana seu reliquiae
publicae venerationi proponantur, non tamen in sollemnibus supplicationibus
deferendae; itemque permittimus, ut imagines eiusdem Servi Dei radiis
decorentur. Praeterea, eadem auctoritate Nostra, concedimus, ut de eo
quotannis recitetur Officium de Communi unius Martyris, cum lectionibus propriis
per Nos adprobatis et Missa propria pariter per nos adprobata celebretur,
servatis rubricis, dumtaxat tamen in dioecesibus Hyberniae atque Australasiae
nec non in Ecclesiis atque Oratoriis Conlegii aliorumque Institutorum Hybernorum
in hac Alma Urbe Nostra exsistentium. Denique largimur ut sollemnia
beatificationis venerabilis Dei Famuli Oliverii Plunket, servatis servandis, in
dioecesibus supradictis Hyberniae atque Australasiae celebrentur, nec non in
templo Conlegii Ludovisiani Hybernorum intra annum ab iisdem sollemnibus in
Basilica Vaticana rite peractis. Non obstantibus constitutionibus atque
ordinationibus apostolicis ac decretis de non cultu editis, ceterisque
contrariis quibuscumque. Volumus autem ut praesentium Litterarum exemplis, etiam
impressis, dummodo manu Secretarii Sacrae Rituum Congregationis subscripta ,sint
et sigillo Cardinalis Praefecti obsignata, eadem prorsus fides in
disceptationibus, iudicialibus quoque, habeatur, quae voluntatis Nostrae
significatione hisce Litteris ostensis, haberetur.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die xxm tnensis
maii, anno MCMXX, Pontificatus Nostri sexto.
P. Card.GASPARRI
a Secretis Status
*A.A.S., vol. XII (1920), n. 6, pp. 235-240
|