 |
BENEDICTUS PP. XV
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUOD HABETUR*
VENERABILI DEI FAMULAE ANNAE MARIAE TAIGI, MATRIFAMILIAS, E
TERTIO ORDINE SANCTISSIMAE TRINITATIS REDEMPTIONIS CAPTIVORUM,
BEATORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quod habetur in Sacris Litteris: « Mulierem
fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium eius. Fortitudo et
decor indumentum eius: os suum aperuit sapientiae et lex dementiae in lingua
eius. Surrexerunt filii et beatissimam praedicaverunt, vir eius et laudavit eam
», id merito referri potest ad venerabilem Dei famulam Annam Mariam Taigi,
matrem familias. Et sane haec ancilla Dei a divina Sapientia exhibitam
absolutissimam hanc fortis mulieris imaginem ad amussim expressit, probavitque
«exemplo suo nullam esse vitae conditionem, in qua ad christianam perfectionem
praecludatur iter. Ecclesiae Dei Sponsae floribus « nec rosae desunt, nec lilia
», sed dum eiusdem Ecclesiae fasti virginum nominibus abundant, multo minori
coniugatarum numero pollent. Ex hoc facile argui potest, quo rarius in
matrimonio occurrit absolutae sanctitatis exemplar, eo etiam pretiosius esse
omnino existimandum. Quoniam vero christianum matrimonium Christi coniunctionem
cum Ecclesia sua refert, dictumque propterea est ab Apostolo « Sacramentum
magnum », haud raro Deus ostendere voluit, positum esse in hominis arbitrio,
gratiae caelestis ope, pervenire ad fastigium perfectionis hac etiam in
conditione, non obstante qualibet obiecta difficultate. Id praeteritis aetatibus
ostendit per Elisabethas, Hedviges aliasque principes foeminas; id, nuper elapso
saeculo, portendere voluit Altissimus per humilem mulierem, quae, licet
matrimonii curis circumsepta et manuum labore sibi suisque victum comparare
coacta, pretiosissima tamen edidit consummatae sanctitatis exempla. Senis, in
Hetruriae urbe nobilissima, in lucem edita fuit serva Dei,die vicesimo nono
mensis maii anno MDCCLXIX e piis atque honestis parentibus Aloisio Giannetti,
qui pharmacopolam agebat, et Maria Sancta Masi, eique, sequenti die, salutari
aqua ablutae, Annae Mariae Antoniae Iesualdae nomina indita sunt. Pater, ex
mediocri fortuna ad egestatem cum de venisset, una cum uxore et puellula,
relicta patria, Romam petiit, et vix sexennis Anna longum iter pedes emehsa est.
Hic dum pia mater in famulatu degit penes honestam familiam, puella instituenda
traditur magistris nomine Piis ad Sanctae Agathae Gothorum. In earum disciplina,
bonis imbuta moribus atque in domesticis officiis, quae ad tenuis conditionis
mulieres spectant, versata, grandiuscula iam effecta, parentibus suis suppetias
ferendi desiderio acta, apud conspicuam dominam ancillae munus obire coepit. At
venusta iuvenis continuo pericula experta est, quibus honestas obiicitur,
ideoque nuptias ineundi consilium coepit, Deumque fervida prece rogavit ut virum
sibi designaret propriae indoli respondentem, quocum in timore Domini atque in
honesta paupertate vitam traduceret. Parentibus annuentibus conciliatae nuptiae,
seque matrimonio coniunxit cum Dominico Taigi, iuveni e famulatu domus
Chisiorum, patria Mediolanensi, pio quidem et probo, rudibus tamen incultisque
moribus atque ingenio moroso. Quemadmodum de sancta Monica matre sua divus
Augustinus scripsit, ita Anna Maria pudice ac sobrie viro suo obtemperavit
sicuti Domino, eumque studuit lucrari Deo. Primis matrimonii annis, quod
florentissima viginti annorum aetate inierat, ut viro satisfaceret, saeculi
vanitatibus aliquantisper indulsit, nec renuit elegantes vestes induere
comptoque crine incedere. Mox, intimas animadvertere coepit voces atque
anxietates animo concipere, ex quibus persensit, se, dimissis rerum fluxarum
blandimentis, ad perfectionis semitam decurrendam a Deo compelían. Et re vera,
cum quodam die, concinnis ornata vestibus, Basilicam Vaticanam adivisset,
sacerdos quidam ex Ordine Servorum Mariae mulierem conspiciens, interna voce se
moneri sensit, ut vultum foeminae illius adnotaret, utpote quae brevi ad
piacularem exedram ipsius foret accessura, brevique ad fastigium sanctitatis
perventura. Anna autem, cum compescere minime posset stimulos conscientiae seque
ad Deum trahi vividius experiretur, ut animi sui latebras Dei ministro aperiret,
ad sancti Marcelli templum venit, ibique in illum ipsum sacerdotem, virtute ac
vitae sanctimonia spectatissimum, incidit, qui prope Basilicam Vaticanam superno
lumine fuerat praemonitus. Hic, simul atque exspectatam conspexit, paterna
ancillam Dei caritate excepit, proditaque mirabili divina illustratione, dubium
erexit animum, susceptum probavit consilium, eique calcaría addidit ad arduum
atque asperum virtutis iter firmo pede terendum. Quare, quidquid in ornatu aut
vestibus fastum redoleret a se penitus reiecit ancilla Dei et, consentiente viro
atque annuente confessario, habitum recepit Tertii Ordinis SSmae Trinitatis
Redemptionis Captivorum atque in sacra aede sancti Caroli in Monte Quirinali,
cum ingenti sui cordis laetitia, in enunciatum Tertium Ordinem rite adiecta
fuit. Religioso habitu induta, ieiuniis, cilicio, flagellis compescere coepit
carnem, vitamque ad Christi Crucifixi exemplar componere; rigidamque vivendi
rationem aggressa, cunctas edomuit cupiditates,quae, nisi parent, imperant.
Saepenumero, quum in praeteritae vitae Ievitates detestandas ac defiendas nimio
rigore raperetur, faciem in terram offendere, donec sanguis afflueret,
consuevit; at confessarius, ne huiusmodi poenitentiae genere uteretur, vetuit,
dictoque audiens Dei famula illico obtemperavit. Interea, optimae uxoris ac
diligentissimae matris familias muneribus tam religiose perfuncta est, ut merito
cunctis uxoribus ac matribus perfectum ac nitidissimum exstiterit exemplum.
Summo mane e lecto surgebat, proximamque domui ecclesiam adibat, ut pietatem
suam foveret, seque eucharistica recrearet mensa; sed vix illucescebat, se inter
domesticos recipiebat parietes, ut familiaribus negotiis operam sedulam daret et
proprii status officia impleret. Septem suscepit liberos, quatuor mares et tres
foeminas; ex his, qui superfuerunt, nonnulli enim adhuc infantes occubuerunt,
honestate vitae morumque, quamnam religiosam aptamque suae conditioni
institutionem accepissent, ostenderunt. At, licet esset domesticis intenta
laboribus, ut manuum opera filios aleret suos, venerabilis serva Dei assiduo
studio superna meditabatur; et memoriae proditam est, eandem, dum oraret,
caelesti delectatione ac iucunditate a Deo fuisse perfusam. Virtutes omnes tam
theologicas quam morales coluit, atque in uniuscuiusque ex illis exercitatione
adeo excelluit, ac si, reliquis posthabitis, illam unam toto corde adamasset.
Coniugali tecto quasi in coenobium converso, venerabili ancillae Dei nec
contumeliae defuerunt, neque calumniae; has vero pro Christo sustinuit intrepido
animo, parcens obtrectatoribus, quibus pro malo bonum reddere studuit. Tanto in
Deum aestuabat amore, ut ipsum vehementer cohibere cogeretur. Nec tamen, etsi
caelesti illa flamma erat absumpta et latebat abdita in Christo, minus de
proximis ac de civili societate meruisse dicenda est. Licet enim inopia rerum
laboraret, nullam occasionem venerabilis Dei famula praetermisit, quominus
egenorum necessitatibus opitularetur; eademque vel in publicis vel in privatis
calamitatibus, superno lumine illustrata, divinae ultioni se victimam obtulit
praeclaram, studens non intermissa prece impendentia aliorum cervicibus
infortunia propulsare. Caelestibus signis ac divinis charismatibus ditata, in
exstasim saepissime rapiebatur; Eucharistiae sedem per olfactum agnoscebat;
sacras Species a non consecratis gusta distinguebat. Sed inter cetera dona illud
sane mirabile quadraginta septem per annos experta est quasi solis ob oculos
positi, qua in luce intueretur praesentia non minus quam absentia, eventura
prospiceret, mentium latebras scrutaretur, quaelibet arcana, licet occultissima,
significaret. Tot ac tantis gratiae thesauris cumulata, etiam cum in vivis
ageret, summa sanctitatis fama enituit. Ut in spiritualibus aut in temporalibus
negotiis consilium ab ea quaererent, ad venerabilem Dei servam omnis conditionis
homines confluebant: nosque excipiebat comiter, domesticis intenta pensis,
suoque tantum adspectu recreatos dimittebat. Saepe conclamatos a medicis
infirmos ad sanitatem revocavit: saepe obstinatos peccatores ad bonam frugem
reduxit. Principes viri, Praesules in ecclesiastica dignitate constituti,
Sanctae etiam Romanae Ecclesiae Cardinales gravissimis in adiunctis ad se illam
accire non dubitarunt: saepenumero humilis femella exterarum nationum Legatos
arcana Status edocuit. Multis aerumnis iactata, infirmaque iam pridem
valetudine, extremi morbi doloribus invicta patientia toleratis, tandem anno
aetatis suae sexagesimo octavo, « cupiens dissolvi et esse cum Christo »,
tranquillissimo exitu in Ipso obdormivit v idus iunias anno MDCCCXXXVII, prouti
ipsa praedixerat. Fama sanctitatis, qua vivens floruit, post obitum percrebuit,
miraculorum splendore roborata. Corpus in Agro Verano primum sepultum, decem et
octo post annos a romano clero honoris causa petitum incorruptumque repertum, ad
sanctae Mariae Paciferae elatum est, ibique iacuit ad annum usque MDCCCLXV,
donec, ut Ordinis SSmae Trinitatis votis satisfieret, eo quod ipsa venerabilis
Dei famula vivens optaverat se in aliqua Ecclesia Ordinis sepeliri, in basilica
sancti Chrysogoni conditum fuit, ubi in praesens singulari devotione asservatur.
Hae sacri corporis translationes, ob frequentem civium Romanorum concursum,
triumpho simillimae visae sunt. Quamobrem, collectis testimoniis et iuridicis
inquisitionibus Ordinaria auctoritate rite absolutis, causa agitari coepta est
penes sacrorum Rituum Congregationem de beatorum Caelitum honoribus venerabili
servae Dei decernendis, et rec. me. Pius PP. IX, Praedecessor Noster, per
decretum die VIII mensis ianuarii anno MDCCCLXIII datum, introductionis causae
Commissionem signavit. Postea actum est auctoritate apostolica de virtutibus,
quibus venerabilis Dei serva, dum mortalem vitam ageret, excelluit et,
probationibus omnibus legitime sumptis, Pius PP. X, fel. rec., Noster
Praedecessor, per decretum IV nonas martias anno MCMVI obsignatum, venerabilis
servae Dei Annae Mariae Taigi virtutes heroicum fastigium attigisse sanxit.
Inita dein actio est de miraculis quae, ea deprecante, divinitus patrata
ferebantur, et, iuridicis disceptationibus rite peractis, Nos sollemni decreto
VIII idus ianuarias anno MCMXIX edito, de duobus miraculis constare ediximus.
Cum igitur esset de virtutibus in gradu heroico ac de duobus miraculis prolatum
iudicium, unum illud supererat ut rogarentur Patres num venerabilis Dei famula
inter beatos Caelites tuto foret accensenda. Hoc praestitit venerabilis frater
Noster Antonius S. R. E. Cardinalis Vico, Episcopus Portuensis et Sanctae
Rufinae, sacrorum Rituum Congregationi Praefectus et Causae Relator, in generali
conventu coram Nobis in Vaticanis aedibus habito, die xi mensis februarii anno
MCMXIX, omnesque tum S. R. E. Cardinales Ritibus sacris tuendis praepositi, tum
qui aderant Patres Consultores, unanimi suffragio affirmative responderunt. Nos
vero ab aperienda mente Nostra supersedimus, rati iterandas Deo esse preces ante
edendum supremum in re tam gravi iudicium. Quod cum impense fecissemus, tandem
Dominica prima Quadragesimae, idest VII idus martias eodem anno MCMXIX,
Eucharistico litato Sacrificio, accitis adstantibusque praedicto venerabili
fratre Nostro Antonio S. R. E. Cardinali Vico, Episcopo Portuensi et Sanctae
Rufinae, sacrorum Rituum Congregationi Praefecto et Causae Relatore, nec non
dilectis filiis Angelo Mariani, sanctae Fidei Promotore generali, et Alexandro
Verde, enunciatae sacrorum Rituum Congregationis Secretario, sollemni decreto
sanximus procedi tuto posse ad venerabilis Dei famulae Annae Mariae Taigi
beatificationem. Quae cum ita sint, Nos, etiam permoti precibus universi Ordinis
SSmae Trinitatis Redemptionis Captivorum, auctoritate Nostra Apostolica, harum
Litterarum vi, facultatem facimus ut venerabilis Dei famula Anna Maria Taigi,
mater familias, e Tertio Ordine SSmae Trinitatis Redemptionis Captivorum, Beatae
nomine in posterum nuncupetur, eiusque corpus et lypsana, seu relliquiae, non
tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae, publicae fidelium venerationi
proponantur, atque imagines radiis decorentur. Praeterea eadem auctoritate
Nostra Apostolica concedimus, ut de. illa recitetur Officium et Missa celebretur
singulis annis de communi nec Virginum nec Martyrum, cum orationibus propriis
per Nos approbatis iuxta rubricas Missalis ac Breviarii Romani. Eiusmodi vero
Missae celebrationem et Officii recitationem fieri dumtaxat concedimus in hac
alma Urbe eiusque districtu, nec non in templis omnibus atque oratoriis quibus
ubique terrarum utitur Ordo SSmae Trinitatis Redemptionis Captivorum, ab omnibus
fidelibus tam saecularibus, quam regularibus, qui horas canonicas recitare
teneantur, et, quod ad Missas attinet, ab omnibus sacerdotibus ad tempia in
quibus festum agitur confluentibus. Denique volumus, ut sollemnia
beatificationis venerabilis Dei famulae Annae Mariae Taigi in hac alma Urbe
eiusque districtu, nec non in templis supradictis, celebrentur cum Officio et
Missa duplicis maioris ritus, quod quidem fieri praecipimus diebus ordinaria
auctoritate designandis, intra annum postquam eadem sollemnia in Patriarchali
Basilica Vaticana rite fuerint celebrata. Non obstantibus Constitutionibus et
Ordinationibus Apostolicis, ac decretis de non cultu editis, ceterisque
contrariis quibuscumque. Volumus autem ut praesentium Litterarum transumptis,
seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et
sigillo personae in ecclesiastica dignitate vel officio constitutae munitis,
eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent
exhibitae vel ostensae.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XXX mensis
maii, anno MGMXX, Pontificatus Nostri sexto.
P. Card.GASPARRI
a Secretis Status
*A.A.S., vol. XII (1920), n. 6, pp. 240-245
|