 |
BENEDICTUS PP. XV
LITTERAE
APOSTOLICAE
MARTYRUM RIGATA*
VENERABILES SERVAE DEI MARIA MAGDALENA FONTAINE ET TRES EIUS
SOCIAE, EX INSTITUTO PUELLARUM CARITATIS SANCTI VINCENTII A PAULO, NECNON MARIA
CLOTILDES ANGELA A SANCTO FRANCISCO BORGIA
ET DECEM EIUS SOCIAE, E MONIALIBUS URSULINIS DE VALENCIENNES,
AD BEATORUM CAELITUM HONORES EVEHUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Martyrum rigata sanguine vel ab ipsis suis
primordiis Ecclesia Dei, exhibere postea ad nostra usque tempora nunquam
destitit miranda exempla fortitudinis. Id evenit etiam in immani illa impiaque
seditione quae, saeculo xvm iam ad finem vergente, Galliam universam per nefas
exagitavit, avitamque illius praenobilis regionis fidem penitus exstinguere
molita est. Etenim, ea grassante seditione, ad sempiternum Ecclesiae decus
renovatae quidem sunt martyrum coronae et palmae, et sacrae Deo virgines,
veterum fidei adsertorum facinora aemulatae, atrocissima quaeque pro Christo
pati ipsamque cruentam vitae iacturam facere non dubitarunt. - Has inter,
quindecim accensentur Virgines, quarum priores quatuor ad Societatem pertinent
Puellarum a Caritate, nimirum sorores Maria Magdalena Fontaine, Maria Francisca
Lanel, Teresia Fantou et Ioanna Gérard; undecim vero religiosae ex Ordine sunt
Monialium Ursulinarum, eaeque nomen habent Maria Clotildes a sancto Francisco
Borgia, Maria Scholastica a sancto Iacobo, Anna íosephina, Maria Ursula a sancto
Bernardino, Maria Aloisia a sancto Francisco Assisiensi, Maria Laurentina a
sancto Stanislao, Maria Augustina a sacro Corde Iesu, Maria Natalia a sancto
Aloisio, Anna Maria, Maria Francisca et Maria Cordula a sancto Dominico. Harum
primae quatuor in civitate Gameracensi, alterae vero Valencenis in catholicae
fidei odium capitis damnatae alacri libentique animo supplicium perpessae sunt.
Quamvis cum de martyribus agatur « sola mors sit in qua residet heroicitas »
ideoque necessarium non sit « vitam ante actam inquirere », expedit tamen paucis
verbis et summatim quasi delibare vitam harum christianarum heroidum, ut ex
operibus fides earum agnoscatur. Quod attinet ad quatuor Puellas a Caritate,
illis id sane obtigerat ex auspicato, ut Atrebatensi in urbe eandem illam
religiosam domum incolerent, quam in vivis adhuc agentes et operantes sanctus
Vincentius a Paulo et eius dilecta discipula vitaeque spiritualis filia Lodovica
de Marillac erigendam curaverant. Piae communitati praeerat Maria Magdalena
Fontaine, quae, adhuc adolescentula in Institutum Puellarum Caritatis cooptata,
eos fecerat in virtute progressus ut domui regendae fuerit praeposita, quo in
munere singularem prudentiam cum religiosa regularum observantia sociatam
ostendisse constat. Imminente enim teterrima procella, sodales iuniores, magis
periculo obnoxias, ad proprias familias iussit remeare vel ad exteras nationes
confugere ; ipsa cum tribus probatis sororibus mansit Atrebati. Hae laborum et
gloriosae passionis sociae fuerunt Maria Francisca Lanel, Maria Teresa Fantou et
Ioanna Gérard, omnes in Gallia ortae et Instituti Caritatis benemerentissimae
filiae, quae, non minus atque Antistita, tam legiferi Patris Vincentii a Paulo,
quam Ordinis confundatricis Lodovicae genuinum nativumque hauserant spiritum. Et
sane, licet inter civiles tumultus et pericula impendentia, nihil ipsae remisere
de curis ac solatiis quae egenis atque aegrotis adhibere consueverant, immo
constantius et alacrius inter omne genus asperitates in hoc praecipuo ipsarum
professionis munere insistere perrexerunt. Monitae ut propriae saluti
consulerent atque in tutiorem locum se reciperent, ne pauperes desererent,
constanter recusarunt: donec semel iterumque id impositum eis fuit, quod
incolumi conscientia salvisque religionis iuribus se praestare non posse pro
comperto habebant. Adactae ad iusiurandum quod libertatis et aequalitatis
vocabatur, impavidae virgines necti nescio pectore illud detrectarunt, ideoque
in. vincula coniectae, in publicos carceres detrusae sunt. Cameracensem in
civitatem traductae, dum in custodia degunt, in levamen et solatium
concaptivorum caritatis apostolatum exercent, in iudicium raptae ac de iuramento
praestando denuo atque instanter rogatae, veterum martyrum constantiam
praeseferentes, denegarunt iugiter; eaque de causa capite damnantur. Continuo de
his supplicium sumptum. Euntes ad mortem Rosarium et Laudes Virginis recitabant,
et, quasi triumphum agerent, caelesti iucunditate perfusae, hymnum «Ave, maris
stella» concinebant. Altera post alteram securi percussae, ad caelestis Sponsi
complexum convolarunt; ultima letale pegma conscendit Antistita Maria Magdalena
Fontaine. Haec, antequam securi submitteret caput, insigne protulit vaticinium;
nempe se suasque sodales ultimas fore hostias patibuli, nuntiavit adstanti
populo; et vaticinium probavit eventus. Religiosae enim ipsae sorores,
novissimae revera fuerunt dirissimae illius insectationis victimae in urbe
Cameracensi. Extremum hoc Puellarum Caritatis supplicium consummatum est die
xxvi mensis iunii anno MDCCXCIV. - Quod si mentem convertamus ad Virgines
Ursulinas, quae, eadem seditione debacchante, Valencenis martyrium fecerunt,
haud minus insignia christianae virtutis et constantiae exempla inveniemus.
Clotildes Iosepha Pailiot, septem ac viginti annos nata, quum Ursulinarum
Valencenis asceterium ingressa est, in religione nomen assumpsit Mariae
Clotildis Angelae a sancto Francisco Borgia, et regulare vitae genus exorsa,
tantam consororum aestimationem fiduciamque sibi conciliavit brevi, ut ad
Sodalitatem moderandam eligeretur. Proditum memoriae est commissi sibi muneris
partes ipsam angelica dulcedine implevisse, simulque adeo virtutum laude
praestitisse, ut non modo omnibus esset carissima, sed etiam tamquam exemplum
respiceretur. Prudentia cum animi lenitate sociata praecipue enituit, effecitque
ut in sua religiosa familia regularis observantia ad amussim servaretur. Neque
minus excelluit in puellis instituendis, quarum plures ab ea educatae, vel
rectissimam vitae rationem servarunt, vel Deo virgineum florem voverunt. Maria
Margarita Iosepha Leroux, cum asceterium ingressa est, Mariae Scholasticae a
sancto Iacobo nomen assumpsit et pietatis studio non minus quam lifcerarum laude
et manuum labore praestitit. Huius germana soror Anna Iosepha Leroux, etsi vota
nuncupavit religiosa in conventu Urbanistarum a sancta Clara, iure tamen inter
Ursulinas virgines in odium fidei interfectas recensetur. Everso enim
Clarissarum coenobio, Valencenas venit, ut, Ursulinarum veste induta, gloriosam
pro fide mortem oppeteret. Hyacintha Augustina Gabriella Bourìa, cui religionis
nomen inditum fuit Mariae Ursulae a sancto Bernardino, ita semper se gessit, ut
angelus in terris videretur ob singulare potissimum puritatis et humilitatis
studium. Maria Genovefa Iosepha Ducrez, in religione vocata Maria Aloisia a
sancto Francisco Assisiensi, nitidum regularis vitae exemplar habita usque fuit.
Ioanna Regina Prin, scilicet in religione Maria Laurentina a sancto Stanislao,
licet infirma valetudine devexata, nec caritatis fervorem imminuit, neque
aliquid unquam de suis officiis praetermisit. Sollers ludi magistra, piae
puellarum institutioni diligentissime vacavit. Maria Magdalena Iosepha Dejardin,
quam in religione Mariam Augustinam a sacro Corde Iesu appellabant, Ursulinarum
vestem, quam sumpserat, ad mortem usque fideliter servavit, neque illam voluit
demittere cum nefaria lex suppressionis claustrorum edita est. Ingenio fuit
fervido, martyriique desiderio adeo exarsit, ut vel brevissima exspectatio nimis
longa ei visa sit. Maria Aloisia Iosepha Vanot, in religione vocata Maria
Natalia a sancto Aloisio, in regularum perfectissima observantia vitam
transegit, et familiarum, quae pueros ipsi committebant instituendos,
benevolentiam atque existimationem promeruit, ob studiosissimam curam qua
eorumdem educationi advigilabat. Maria Augustina Erraux, in religione Anna
Maria, incensissima in Deum caritate enituit, alumnosque suos ad amorem Domini
verbo excitavit atque exemplo. Maria Lievina Lacroix, cui nomen in religione
fuit Mariae Franciscae, ad perfectiorem vitam divinitus vocata, primum inter
Birgittinas moniales emissis votis cooptata est; dein, monasticis Ordinibus
eversis, Valenceniensibus Ursulinis sese adiunxit, easque ad gloriosam usque
mortem sequuta est. Denique Ioanna Aloisia Barré, in coenobio Maria Cordula a
sancto Dominico nuncupata, tamquam soror conversa inter Ursulinas adiecta,
antistitam dilectissimam sororesque suas ne relinqueret, voluit cum illis
pretiosam mortem obire. Hae decem sorores, etiam ipsae omnes in Gallia natae,
sub disciplina Antistitae Mariae Clotildis Angelae a sancto Francisco Borgia, in
asceterio a sancta Ursula civitatis Valencenarum, quod religionis ingressu
animose arripuerant christianae perfectionis iter, contentione summa, summaque
alacritate prosequi nitebantur. Inter praecipua ipsarum professionis officia
illud erat, ut christiana catechesi atque educatione erudirent et informarent
pueros e populo ac praesertim puellas. Munus huiusmodi, quo sororibus Jpsis
laboriosius et universo hominum convictui fructuosius, vix vesana illa conflagra
vit seditio eo magis Christi nominis osorum iram in sacras Deo virgines
excitavit. Quare primum in odium fidei e claustris deturbatae et in exilium
pulsae, cum, recuperata ab Austriacis copiis urbe Valencenarum, quasi ad optatum
portum, ad suum asceterium Ursulinae virgines remeassent, paucos post menses,
expugnata a factiosis Reipublicae turmis civitate, pulsisque Austriacis, denuo
in impiorum manus religiosae sorores ceciderunt. Una cum Antistita in carcerem
coniectae sub falso emigrationis praetextu, capite damnantur, ipsarum Antistita
Maria Clotildes Angela, interrita in conspectu mortis, interrogantibus
iudicibus, responsa dedit digna martyre prisco: nimirum usa est illa lingua qua
veteres fidei adsertores utebantur, secundum divinam illam promissionem: «
Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini » (Matth., X, 19). Primae
ad supplicium adductae sunt quinque Moniales, nempe Maria Natalia Vanot, Maria
Laurentina Prin, Maria Ursula Bourla, Maria Aloisia Ducrez et Maria Augustina
Dejardin, quae, psalmum « Miserere » recitantes, patibulum adscenderunt. Quo
desiderio martyrii palmam inhiarent ex hoc argui potest, quod soror Dejardin
celeri pede gradus pegmatis conscendere connisa est, ut socias anteiret in
morte; sed consororis questu et carnificis iussu ad servandum ordinem adstricta
est. Hae quinque virgines die xvii mensis octobris anno MDCCXCIV martyrium
fecerunt., Aliae quinque supererant una cum Antistita Maria Clotilde Paillot
sorores, videlicet losephina Leroux, Maria Leroux, Francisca Lacroix, Anna Maria
Erraux et Maria Cordula Barré. Hae, paucos post dies, idest die vicesimo tertio
eiusdem mensis et anni, capite plectendae traduntur carnifici ; et, ne profana
manus sacras Deo virgines foedaret, propriis manibus absciderunt comas,
nudaruntque colla securi percutienda. A pia Antistita confirmatae ad mortem pro
Christo sancte oppetendam ac dulci spe erectae ad exspectatam caelestis Sponsi
nuptias convolandi, Ambrosianum hymnum et Litanias Virginis concinentes, ad
patibulum processerunt, adstante populo ipsisque tortoribus tantam fortitudinem
demirantibus. Divini Salvatoris exemplum sequutae, qui in Calvariae vertice iam
Cruci defixus ignovit interfectoribus suis, antequam caput obtruncandum
traderent carnifici, illius manus osculari non horruerunt. Brevi interemptae,
cum palma victoriae priori sociarum agmini adiunctae sunt. Post pretiosam hanc
piarum virginum in conspectu Domini mortem, quae ut ait sanctus Cyprianus: «
emit immortalitatem pretio sanguinis et accepit coronam de consummatione
virtutis » invaluit in populum fama martyrii. Ursulinarum virginum non minus
quam puellarum a Caritate caedes etiam a gravibus rerum gestarum scriptoribus
verum ac formale martyrium appellata est, ipsaeque tamquam Christi martyres in
odium fidei peremptae haberi coeptae sunt ac recoli. Quare de Beatorum Martyrum
honoribus ipsis tribuendis Causa agitari coepta est penes Sacrorum Rituum
Congregationem et in Curia Cameracensis Dioecesis, cuius intra fines duplex
virginum agmen coronam obtinuerat; processus ordinarii adornati sunt, omnibusque
rei momentis mature perpensis, r. m. Pius Pp. X, Decessor Noster, die xxix
mensis maii anno MCMVII introductionis Causae decretum obsignavit. Continuo
proposita quaestio est de martyrio, martyriique causa, et cum post quadruplicem
disceptationem constiterit quindecim harum piarum virginum internecionem apprime
evenisse in odium christiani nominis et solam fidem fuisse illius causam, Nos,
sollemni decreto, pridie nonas iulias anno MCMXIX edito, de martyrio et causa
martyrii venerabilium famularum Dei Mariae Magdalenae Fontaine et trium Sociarum
eius, nec non Mariae Glotildis Angelae a sancto Francisco Borgia et decem
Sociarum eius constare declaravimus. Illud quidem obtigit ex auspicato, ut hoc
decretum declarationis martyrii quatuor Puellarum Caritatis illo ipso die in
lucem prodiret, quo aliud promulgabatur decretum de Beatorum caelitum honoribus
Instituti Puellarum Caritatis confundatrici, venerabili ancillae Dei Lodovicae
de Mariilac tuto tribuendis. Super signis sive miraculis dispensatum est. Cum
igitur de martyrio constaret, illud supererai, ut Sacrorum Rituum Cardinales et
Consultores rogarentur an, stante approbatione martyrii martyriique causae, nec
non dispensatione a signis seu miraculis, tuto procedi posse censerent ad
sollemnem earundem servarum Dei Beatificationem. Hoc praestitit Venerabilis
Frater Noster Vincentius Cardinalis Vannutelli, Episcopus Ostiensis et
Praenestinus, Sacri Conlegii Decanus, Causae Relator, in generalibus Comitiis,
coram Nobis in Vaticanis aedibus habitis, die secundo mensis decembris, anni
superioris; omnesque tum Reverendissimi Cardinales, tum qui aderant Patres
Consultores unanimi consensu « affirmative » responderunt. Nos tamen in tanti
momenti re Nostram aperire mentem distulimus, donec a Patre luminum caelestis
sapientiae auxilium impetraremus. Quod cum impensis precibus fecissemus, tandem
pridie kalendas martias vertentis anni, nempe secunda Dominica Quadragesimae,
Eucharistico Sacro rite litato, accitis adstantibusque VV. FF. NN. Antonio S. R.
E. Cardinali Vico, Episcopo Portuensi et sancta Rufinae, SS. Rituum
Congregationi Praefecto, et Vincentio S. R. E. Cardinali Vannutelli, Episcopo
Ostiensi et Praenestino, Sacri Conlegii Decano et Causae Relatore, una cum
dilectis filiis Angelo Mariani, Fidei Promotore generali, nec non Alexandro
Verde, eiusdem SS. Rituum Congregationis Secretario, sollemniter ediximus tuto
procedi posse ad sollemnem enunciatarum famularum Dei Beatificationem. Quae cum
ita sint, Nos precibus etiam permoti tum Missionariorum sancti Vincentii a Paulo
et Puellarum a Caritate, tum universae Congregationis Monialium a sancta Ursula,
Apostolica Nostra Auctoritate, praesentium vi, facultatem facimus ut venerabiles
ancillae Dei Maria Magdalena Fontaine ac tres Sociae eius, nempe Maria Francisca
Lanel, Francisca Fantou et Ioanna Gerard e Congregatione Puellarum Caritatis,
nec non Maria Clotildes Angela a sancto Francisco Borgia ac decem ipsius Sociae,
videlicet Maria Scholastica a sancto Iacobo, Anna Iosephum, Maria Ursula a
sancto Bernardino, Maria Aloisia a sancto Francisco Assisiensi, Maria Laurentina
a sancto Stanislao, Maria Augustina a sacro Corde iesu, Maria Natalia a sancto
Aloisio, Anna Maria, Maria Francisca et Maria Cordula a sancto Dominico
sanctimoniales a sancta Ursula, Beatae in posterum appellentur, earumque corpora
et relliquiae, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae, publicae
fidelium venerationi proponantur atque imagines radiis decorentur. Insuper eadem
auctoritate Nostra concedimus, ut de illis recitetur Officium et Missa de
Communi Martyrum iuxta rubricas Missalis et Breviarii Romani. Eiusmodi vero
Officii recitationem et Missae celebrationem fieri dumtaxat concedimus, ad
beatas Puellas a Caritate quod attinet, in dioecesibus Cameracensi et
Atrebatensi itemque in iis ubi ipsae natae sunt, nec non in omnibus templis ac
domibus ubique terrarum sitis, quae pertineant ad Missionarios Vincentianos et
Puellas a Caritate, atque etiam in locis ubi eaedem virgines sua munera
impleant, quod vero ad beatas Moniales a Sancta Ursula, in dioecesi Cameracensi
et domibus ac templis Monialium a S. Ursula, ab omnibus fidelibus tam
saecularibus, quam regularibus, qui horas canonicas recitare teneantur; et quod
ad Missas attinet, a Sacerdotibus confluentibus ad tempia in quibus Beatarum
ipsarum festum celebretur. Denique largimur, ut sollemnia Beatificationis
earundem famularum Dei peragantur cum Officio et Missa duplicis maioris ritus,
idque fieri concedimus in praedictis dioecesibus et in templis seu oratoriis
quae nominavimus, die per Ordinarium designando, intra annum postquam eadem
sollemnia in Patriarchali Basilica Vaticana fuerint celebrata. Non obstantibus
Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis nec non Decretis de non cultu
editis, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem ut harum Litterarum
exemplis, etiam impressis, dummodo manu Secretarii Sacrorum Rituum
Congregationis subscripta et Praefecti sigillo munita sint, in disceptationibus
etiam iudicialibus eadem prorsus fides adhibeatur, quae Nostrae voluntatis
significatione kis ostensis Litteris, haberetur.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XIII mensis
iunii anno MCMXX, Pontificatus Nostri anno sexto.
P. Card.GASPARRI
a Secretis Status
*A.A.S., vol. XII (1920), n. 7, pp. 281-287
|