 |
BENEDICTUS PP. XV
LITTERAE
APOSTOLICAE
INTER AMERICAE*
TEMPLUM METROPOLITANUM INSULAE SANCTI
DOMINICI, ANNUNTIATIONI BEATAE MARIAE VIRGINIS SACRUM, TITULO AC PRIVILEGIIS
BASILICAE MINORIS ORNATUR.
Ad
perpetuam rei memoriam. — Inter Americae regiones, quae rerum gestarum
memoria florent, merito recensetur sancti Dominici insula, quam primam, post eam
quam sancti Salvatoris nomine appellavit, Christophorus Columbus detexit et
christianae religioni atque humanitati subegit ac peperit. Quo cum clarissimus
omnium nauta, ad locum Sancto Cerro postea nuncupatum, appulisset, primus Crucis
Sanctae lignum erexit, quasi regionis illius possessionem Christo Redemptori
daturas, illudque cum maritimi itineris sociis adora vit; inde etiam, in
testimonium incensae erga Beatissimam Virginem pietatis suae, aurum transmisit
mundissimum, quo Basilicae Liberianae lacunar obtectum atque ornatum mirifice
est. Haud ita multo post, religioni in Dominiciana Insula provehendae ac
stabiliendae Romani Pontifices Decessores Nostri consuluerunt, et quidem
aptissime; Alexander enim PP. VI, Litteris Apostolicis Piis fidelium die
25 mensis iunii anno 1493 datis, Bernardum Boil, e Franciscanum Ordine, delegit,
qui ibi Pontificii Legati munere fungeretur; Iulius II, anno 1504, primam in
detectis Americae regionibus, episcopalem sancti Dominici sedem constituit, quam
Paulus III anno 1545 ad Metropolitanae dignitatem evexit; denique fel. rec.
Decessor Noster Pius PP, VII, pace post Gallicam rerum eversionem restituta,
Litteris Apostolicis Divinis praeceptis die 28 mensis novembris anno 1816
datis, iura, privilegia, praerogativas illius Archiepiscopalis Sedis, quam
tantis nominibus commendari significabat, restituit atque confirmavit. Neque
laudibus sane minoribus extollenda videtur Metropolitana sancti Dominici
Ecclesia, Annuntiationi beatae Mariae Virginis dicata, quae, haud multo post
detectam insulam invectumque illuc christianum nomen, exaedificari coepta est.
Templum enim illud, solidissimi is sectis lapidibus exstructum atque affabre
ornatum, singulari opere artificioque perfectum, praestantissimum totius
Dominicianae regionis monumentum merito dici potest. Ibidem vero, inter sacras
reliquias, illud a Christifidelibus colitur Crucis lignum, quod a Sancto
Cerro nuncupari supra diximus; invisere item licet Christophori Columbi
sepulcrum, cum traditum a maioribus sit, inlustrem hunc catholici nominis
propagatorem corpus suum ea in Ecclesia principe condi voluisse. Insulam autem
non modo memoriam incliti viri peculiari veneratione prosequuntur, sed etiam
virtutes atque constantem ardentemque eius fidem imitari atque exprimere sic
conantur, ut fidei integritate, pietate et Apostolicae Sedis reverentia, veluti
transmissa ab eo hereditate, in exemplum ceteris Americae Latinae incolis
praefulgeant. Nil igitur mirum si populus Dominicianus Metropolitanam aedem
frequentissimus celebret, eo vel magis quod Ordo Canonicorum et reliqui e clero
divini cultus splendori animisque fidelium, cum poenitentia expiandis, tum sacra
Synaxi et divini verbi praedicatione alendis studiosa voluntate prospiciunt.
Quibus de caussis venerabilis frater Adulphus Alexander Nouel, votis quoque
totius cleri populique sui obsecundans, a Nobis demisse exposcere non dubitavit,
ut metropolitanum archidioecesis suae templum ad Basilicae Minoris dignitatem
evehere de apostolica benignitate vellemus. Placuit profecto oblatas Nobis
preces peramanter excipere, ut non modo archiepiscopum ipsum voti compotem
redderemus, sed etiam Dominicianae genti, Nobis et Apostolicae huic Sedi tam
arctis necessitudinis vinculis devinctae, peculiarem exhiberemus paternae
benevolentiae in eam Nostrae significationem. Itaque, apostolica auctoritate
Nostra, praesentium vi perpetuumque in modum, Metropolitanam Ecclesiam sancti
Dominici, Deo in honorem Annuntiationis beatae Mariae Virginis dicatam,
Basilicae Minoris titulo ac dignitate honestamus, eidemque omnia privilegia,
praerogativas, honores, indulta tribuimus, quae minoribus Almae huius Urbis
basilicis de iure competunt. Decernentes praesentes Litteras firmas, validas
atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt,
nunc et in posterum perpetuo suffragari: sicque rite iudicandum esse ac
definiendum, irritumque et inane fieri, si secus quidquam super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Non
obstantibus contrariis quibuslibet.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XIV mensis
iunii anno MCMXX, Pontificatus Nostri sexto. P. Card.GASPARRI
a Secretis Status
*A.A.S., vol. XII (1920), n. 11, pp. 433-435
|