The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XV

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER SUEBIAE*

PERANTIQUA ABBATIA NERESHEIMENSIS SANCTORUM UDALRICI ET AFRAE
IN INTEGRUM RESTITUITUR ET CONGREGATIONI BEURONENSl UNITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Inter Suebiae coenobia, quondam celeberrima, tam antiquitatis gloria, quam regularis disciplinae laude atque humanarum litterarum studio, iure meritoque praeclara extitit et vulgatissima fama libera atque imperialis ad sanctorum Udalrici et Afrae abbatia Neresheimensis. Haec originem duxit ab Hartmanno, comite de Dilligen, qui, anno reparatae salutis 1095, ecclesiae monasteriique fundamenta posuit et, regularibus Canonicis ibi primo collocatis, mox illuc sancti Benedicti monachos Hirsaugienses, perinsignis tunc observantiae, e monasterio Petrishusiano, Constantiensis dioeceseos, accersivit, atque ita ex hoc florentissimo monasticae disciplinae seminario surculos in sancto Udalrici monte plantavit, uberrimos integerrimae asceseos fructus in longam posteritatem daturos. Hanc fundationem rec. me. Praedecessor Noster Honorius Papa II propensae voluntatis peculiari testimonio prosequutus, anno Domini 1125, apostolica auctoritate confirmavit: fratres autem per septem integra saecula, usque ad nefariam expulsionem ineunte saeculo nuper elapso peractam, piae fundatoris intentioni grato iugiter animo, laudabili studio responderunt. Abbates ad sanctorum Udalrici et Afrae, turbulentissimis etiam Ecclesiae ac Reipublicae temporibus, non solum ipsi inconcussa fide romanae unitati et catholicae veritati adhaeserunt, sed etiam suos in Christo filios suaeque ditioni subditos ab omni haereseos contagio servaverunt immunes. Quo aptius propriae monasticae familiae et totius Ordinis bono consulerent, ab anno 1497 Bursfeldensi Congregationi subiecti fuerunt, visitationis munere saepius strenue functi, usque dum abbas Simpertus, anno Domini 1685, propriam Congregationem, Suebico-Benedictinam nuncupatam, sub titulo Sancti Spiritus excitavit. Quantum vero promovendis litterarum studiis adlaboraverunt potissimum in alma Universitate O. S. B. Salisburgensi vix digno laudis praeconio celebrari potest. Decorem autem domus Dei adeo iidem abbates dilexerunt, ut neque laboribus neque sumptibus parcentes, novum itemque magnificum templum eximendum curaverunt, amplitudine non minus quam structura et artis operum ac pictarum tabularum ornamento praenobile. Attamen, vix decennio post sollemnem novi huius templi consecrationem, gliscente teterrima tempestate et rerum publicarum non minus quam sacrarum nefaria eversione, anno Domini 1802, libera atque imperialis haec Neresheimensis abbatia, a civili gubernio vi oppressa est. Quadragesimus quintus huius coenobii abbas, MichaŽl Dobler, a sacro limine deturbatus, exsul supremum diem obiit anno 1815; novissimus autem eiusdem Capituli monachus anno 1854 e vivis excessit. In praesens vero, quod felix faustumque siet, ex auspicato spes prope certa arridet futurum ut brevi enunciatum perinsigne coenobium in pristinum restituatur. Dilectus enim filius celsissimus Princeps vir de Thum et Taxis, cuius in familiae proprietatem, ex lege saecularizationis quam vocant, suppressae eiusdem abbatiae sedes omnesque possessiones transierunt, munificentia sua liberum usum monasterii, in statu quo antea servati, partemque non exiguam fundorum arehicoenobio Beuronensi O. S. B. concessit. Quocirca cum dilectus filius Raphael Walzer, archiabbas monasterii sancti Martini Congregationis Beuronensis, Ordinis sancti Benedicti, desiderio flagrans denuo instaurandi tantam divini cultus scholam, supplici prece Nos flagitaverit, ut ea decernere dignemur quae ad abbatiae eiusdem restitutionem conducant : Nos votis his annuendum ultro libenterque exsistimavimus. Et sane nihil Nobis magis cordi est, quam hae veteres inclyti Benedictini Ordinis abbatiae, haec veneranda fidei ac religionis monumenta, quae, licet inter mediae aetatis tenebras, quasi lucida sidera, micarunt, hac quidem nostra aetate ad pristinum decus et splendorem redeant. Quare, collatis consiliis cum dilecto filio Nostro S. R. E. Cardinali Praefecto Congregationi pro negotiis Religiosorum pertractandis, haec quae infrascripta sunt, apostolica Nostra auctoritate, per praesentes decernimus; nimirum: I. Perantiquam abbatiam sanctorum Udalrici et Afrae Neresheimensem, O. S. B;, cum omnibus iuribus ac privilegiis olim ei concessis, in integrum restituimus, eamque tamquam abbatiam sui iuris Congregationi Beuronensi unimus, nec non privilegiorum et favorum huic Congregationi concessorum participem eam reddimus. - II. Plenam Neresheimensis abbatiae sic per nos restitutae administrationem, cum omnibus iuribus et facultatibus, quae abbati regulari de regimine ex iure competunt, dilecto filio RaphaŽli Walzer, hodierno archiabbati, eiusque legitimis in memorata archiabbatiŠe sancti Martini de Beuron successoribus, tamquam administratoribus apostolicae huius Sedis, committimus, usquedum religiosa familia Neresheimensis tanta, favente Deo, incrementa susceperit, ut proprius eidem praefici possit abbas. Facultatem dictum abbatem nominandi, iuxta constitutionem in eadem Congregatione vigentem, dicto administratori benigne concedimus, ubi primum ipse opportunum tempus omniaque a sacris canonibus requisita adesse iudicaverit. - III. Denique monachis Beuronensibus, qui ad efformandam primam restitutae abbatiae familiam mittantur, liberam impertimur facultatem, statim post restitutionem abbatiae Neresheimensis stabilitatem suam ibi firmandi, licet secundum Constitutiones Beuronenses, monachi ad monasterium de novo fundandum transeuntes stabilitatem suam transferre non possint, nisi post quinquennium ibi peractum. - Haec concedimus, praecipimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectant, seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive , ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XIV iunii MCMXX, Pontificatus Nostri anno sexto.

P. Card.GASPARRI
a Secretis Status


*A.A.S., vol. XII (1920), n. 11, pp. 431-433

 

top