 |
BENEDICTUS PP. XV
LITTERAE
APOSTOLICAE
TOT INTER*
CATHEDRALIS AEDES LBONENSIS DEIPARAE « MATRI LUMINUM » SACRA,
IN REPUBLICA
MEXICANA, TITULO AC PRIVILEGIIS
BASILICAE MINORIS AUGETUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Tot inter celeberrima templa, quae in
honorem Deiparae Virginis exstructa sunt ubique terrarum, iure adnumeramus
praeclaram, tum maiorum memoria, tum populi frequentia, tum denique multis
Romanorum Pontificum testimoniis, aedem cathedralem dioecesis Leonensis in
Mexicana Republica. Ibi enim, duobus fere abhinc saeculis, pie colitur vetus
Deiparae imago, cui titulus a Matre luminum. Ad quam affertur ex omni Mexicana
provincia convenire consuevisse Christifideles quasi ad lumen salutis, sive
impétrateos eius opem, sive de susceptis donis gratiam reddituros. Quare et
iconem veterem et sacrum ei templum Romani Pontifices Antecessores Nostri claris
iam testimoniis pietatis suae honestarunt. Nam, ut praecipua repetamus, Pius PP.
IX, per Litteras Apostolicas die 12 septembris anno 1872 datas, primariam
dioecesis Patronam Deiparam Virginem eo titulo constituit; Leo XIII, per similes
Litteras die 20 martii anni 1901 Piscatoris annulo obsignatas, aurea corona eius
imaginem praecingendam curavit; Pius X, denique, additionem historicam ad sextam
divini Officii lectionem concessit, die sacro eidem Matri luminum perlegendam.
Nihil igitur mirum si tam altis stimulis pietas fidelium, iamdiu virens, ita
excitata auctaque sit, ut hodiernus Leonensium Antistes facile censuerit
postulandum a Nobis novum pro templo suo Cathedrali decus, titulum nempe
Basilicae Minoris, qui et in novam Virginis gloriam et in ampliorem populi
utilitatem provide cederet. Nos vero, cui nihil est antiquius quam ut Mariae
cultum foveamus ubique terrarum, nihilque -videtur utilius quam in tantis
saeculi tenebris ad Matrem Luminum errantes oves reducere, oblatis precibus
libenti animo adnuimus. Quare, conlatis consiliis cum VV. FF. NN. S. R E.
Cardinalibus Congregationi Sacrorum Rituum praepositis, motu proprio ac de certa
scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae potestatis
plenitudine, enunciatum templum in dioecesi ista Leonensi in Mexicana Republica,
Mariae Deiparae sub titulo Matris luminum dicatum, dignitate ac titulo
-Basilicae Minoris honestamus, cum omnibus honoribus, praerogativis,
privilegiis, indultis quae Minoribus Almae huius Urbis Basilicis de iure
competunt. Decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
semper exstare ac permanere, suosque integros effectus iugiter sortiri atque
obtinere, illisque ad quos pertinet nunc et in posterum plenissime suffragari;
sicque rite iudicandum esse ad definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si
quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel
ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die V augusti
MCMXX, Pontificatus Nostri anno sexto. P. Card.GASPARRI
a Secretis Status
*A.A.S., vol. XII (1920), n. 11, pp. 437-438
|