 |
BENEDICTUS PP. XV
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUOD NOBIS*
FACULTAS FIT PONTIFICIO INSTITUTO ORIENTALI DOCTORALES
LAUREAS CONFERENDI.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quod Nobis in condendo Pontificio
Instituto Orientali proposueramus, ut, quantum in Nobis erat, antiquo
catholicarum Orientis regionum decori restituendo consuleremus, id feliciter iam
nunc evenire, ex iis quae, dilectus filius Ildephonsus Schuster, Abbas et
Ordinarius S. Pauli extra Moenia, Praeses Pontificii Instituti Orientalis, nuper
ad Nos attulit, permagna sane cum iucunditate comperimus ; placuit enim
accipere, plures iam ex utroque clero discipulos curriculum studiorum, quod,
Litteris die xv mensis octobris anni MCMXVII datis, constituimus, uberrimo cum
fructu exegisse. Opportunum igitur videtur, rem tam prospere, Deo dante,
inceptam sic provehi, ut maiora in Acta Benedicti PP. XV 441 dies incrementa
capiat et copiosiores afferat utilitates, quibus in primis catholicae Ecclesiae
Orientalis Patriarchae atque sacrorum Antistites merito delectentur, qui
Instituti ipsius exordia et coram et scriptis Nobis sunt gratulati. Itaque ut
piam alumnos inter aemulationem alamus honestumque laboris certamen promoveamus,
utque simul doctores variis disciplinis in Instituto tradendis probe noverint
quanti eorum peritiam diligentemque operam faciamus, re accurate perpensa
conlatisque consiliis cum dilecto filio Nostro Nicolao S. R. E. Diacono
Cardinali Marini, Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali secretario,
apostolica auctoritate Nostra, harum Litterarum vi, Pontificio Instituto
Orientali concedimus in perpetuum, ut, perinde atque aliae studiorum
Universitates vel Academiae in Urbe exsistentes, doctorales laureas, in
ecclesiasticis dumtaxat disciplinis quae ad Orientales christianas gentes
attinent, conferre possit ac valeat alumnis ex utroque clero, cum latino tum
orientali, qui eiusdem Instituti scholas, secundum leges et statuta ipsius
propria ac per nos probata, biennium celebraverint et, facto scientiae suae
periculo, cum voce tum scriptis, coram academico doctorum coetu, maiorem
suffragiorum numerum retulerint. Praesentes vero Litteras, quibus Nobis videmur
utiliter Instituti ipsius incremento consuluisse, decernimus firmas, validas
atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos pertinet, sive pertinere
poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari, sicque rite iudicandum esse
ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a
quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non
obstantibus contrariis quibuslibet.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XXV mensis
septembris MCMXX, Pontificatus Nostri anno septimo. P. Card.GASPARRI
a Secretis Status
*A.A.S., vol. XII (1920), n. 11, pp. 440-441
|