 |
BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
INCRUENTUM ALTARIS*
DE SACRO TER PERAGENDO
IN DIE SOLLEMNIS COMMEMORATIONIS
OMNIUM FIDELIUM DEFUNCTORUM
Incruentum Altaris sacrificium, utpote quod a sacrificio Crucis nihil natura
ipsa, differat, non modo caelitibus afferre gloriam, et iis qui in miseriis
huius vitae versantur ad remedium et salutem prodesse, sed etiam ad animas
fidelium qui in Christo quieverint expiandas quamplurimum valere, perpetua et
constans Ecclesiae sanctae doctrina fuit. Huius vestigia et argumenta doctrinae,
quae quidem, saeculorum decursu, tum christianorum universitatem praeclarissimis
affecit solaciis, tum optimum quemque in admirationem infinitae Christi
caritatis rapuit, in pervetustis latinae et orientalis Ecclesiae Liturgiis, in
scriptis Sanctorum Patrum, denique in pluribus antiquarum Synodorum decretis
expressa licet et manifesta deprehendere. Id ipsum autem Oecumenica Tridentina
Synodus sollemniore quadam definitione ad credendum proposuit, cum docuit «
animas in Purgatorio detentas fidelium suffragiis, potissimum vero acceptabili
Altaris sacrificio iuvari », eosque anathemate perculit, qui dicerent, sacrum
non esse litandum « pro vivis et defunctis, pro peccatis, poenis,
satisfactionibus et aliis necessitatibus ». Neque vero rationem agendi huic
docendi rationi dissimilem unquam secuta est pia Mater Ecclesia; nullo enim
tempore destitit Christifideles vehementer hortari, ne paterentur, defunctorum
animas iis carere utilitatibus, quae ab eodem Missae sacrificio uberrime
profluerent. Qua tamen in re hoc laudi Christiano populo verti debet, nunquam
eius pro defunctis studium industriamque defuisse: ac testis Ecclesiae historia
est, cum fidei caritatisque virtutes altius insiderent animis, actuosiorem tunc
operam et reges et populos, ubicumque patebat catholicum nomen, in eluendas
Purgatorii animas contulisse.
Ea ipsa profecto effecit tam incensa maiorum pietas, ut, plura ante saecula,
in Regno Aragoniae, consuetudine paulatim inducta, die Sollemnis
Commemorationis omnium defunctorum sacerdotes saeculares sacrum bis
peragerent, ter vero regulares; quod privilegium Decessor Noster immortalis
memoriae Benedictus XIV non modo, iustis de causis, confirmavit, verum etiam,
rogatu Ferdinandi VI Hispaniarum Regis Catholici, itemque Ioannis V Lusitaniae
Regis, Litteris Apostolicis, die XXVI mensis Augusti a. MDCCXLVIII datis, ita
produxit, ut cuilibet sacerdoti e regionibus utrique Principi subiectis
facultatem faceret ter eàdem in Sollemni Commemoratione litandi.
Procedente autem tempore, permulti, tum sacrorum Antistites, tum ex omni
ordine cives, iterum et saepius supplices preces Apostolicae Sedi adhibuerunt,
ut eiusmodi privilegio ubique gentium liceret uti: eademque de re a proximis
Decessoribus Nostris et a Nobismetipsis, in hisce Pontificatus Nostri
primordiis, postulatum est haud semel. Nec vero dixeris, causas, quae ad
propositum olim afferrentur, iam nunc defecisse: quin immo et exstant adhuc et
ingravescunt in dies. Etenim Christifidelium, qui Missas in defunctorum solacium
celebrandas vel quovis modo statuerint vel testamento legaverint, pia haec
instituta et legata dolendum est partim deleta esse, partim ab iis neglegi qui
minime omnium debeant. Huc accedit, ut ex iis ipsis, quorum explorata religio
est, non pauci redituum imminutione cogantur, ad contrahendum Missarum numerum,
supplices Apostolicam Sedem adire.
Nos igitur, denuo conscientiam eorum graviter onerantes, qui suo hac in re
officio non satisfaciant, cantate in defunctorum animas, qua vel a pueris
incensi sumus, vehementer impellimur, ut omissa cum ingenti earum detrimento
suffragia, quantum in Nobis est, aliquo pacto suppleamus. Ea quidem miseratio
hodie maiorem in modum Nos permovet, cum, luctuosissimi belli facibus Europae
fere omni admotis, cernimus ante Nostros paene oculos tantam hominum copiam,
aetate florentium. immaturam in proelio mortem occumbere; quorum animabus
expiandis etsi defutura non est propinquorum pietas, eam tamen necessitati panem
quis dixerit? Quandoquidem vero communis omnium Pater divino consilio facti
sumus, filios vita functos, Nobis carissimos et desideratissimos, volumus,
paterna cum largitate, congesti e Christi Iesu meritis thesauri abunde
participes efficere.
Itaque, invocato caelestis Sapientiae lumine auditisque aliquot Patribus S.
R. E. Cardinalibus e Sacris Congregationibus de disciplina Sacramentorum et
Sacrorum Rituum, haec quae sequuntur in perpetuum statuimus.
I. Liceat omnibus in Ecclesia universa Sacerdotibus, quo die
agitur Sollemnis Commemoratio omnium fidelium defunctorum, ter sacrum facere; ea
tamen lege, ut unam e tribus Missis cuicumque maluerint applicare et stipem
percipere queant; teneantur vero, nulla stipe percepta, applicare alteram Missam
in suffragium omnium fidelium defunctorum, tertiam ad mentem Summi Pontificis,
quam satis superque declaravimus.
II. Quod Decessor Noster Clemens XIII Litteris die XIX mensis Maii a.
MDCCLXI datis concessit, id est ut omnia altaria essent eo ipso Sollemnis
Commemorationis die privilegiata, id, quatenus opus sit, auctoritate Nostra
confirmamus.
III. Tres Missae, de quibus supra diximus, sic legantur, quemadmodum
fel. rec. Decessor Noster Benedictus XIV pro Regnis Hispaniae et Lusitaniae
praescripsit.
Qui unam tantummodo Missam celebrare velit, eam legat quae in Missali
inscribitur legenda in Commemoratione omnium fidelium defunctorum; eandem
adhibeat qui Missam cum cantu celebraturus sit, fatta ei potestate anticipandae
alterius et tertiae.
IV. Sicubi acciderit, ut Augustissimum Sacramentum sit expositum pro
Oratione XL Horarum, Missae de Requie, cum vestibus sacerdotalibus coloris
violacei necessario dicendae (Decr. Gen. S. R. C. 3177-3864 ad 4), e celebrentur
ad Altare Expositionis.
Quod reliquum est, pro certo habemus fore, ut omnes catholici orbis
Sacerdotes, quamquam sibi licebit die Sollemnis Commemorationis omnium fidelium
defunctorum semel tantum litare, velint libenter studioseque insigni privilegio
uti quod largiti sumus. Impense vero omnes Ecclesiae filios hortamur, ut,
memores officii, quo erga fratres, Purgatorii igne cruciatos, non uno ex capite
obligantur, frequentes eo die sacris, summa cum religione, intersint. Ita
futurum certe est, ut, immensa refrigerationis unda ex tot salutaribus piaculis
in Purgatorium defluente, frequentissimae quotannis defunctorum animae inter
beatos triumphantis Ecclesiae caelites feliciter cooptentur.
Quae autem hisce Apostolicis Litteris constituimus, eadem valida et firma
perpetuo fore edicimus, non obstante quavis lege, antehac lata a Decessoribus
Nostris, de Missis non iterandis.
Datum Romae apud Sanctum Petrum die X mensis Augusti anno MCMXV,
Pontificatus Nostri primo.
|
P. CARD. GASPARRI
a Secretis Status. |
PH. CARD. GIUSTINI
S. C. de Sacramenti Praefectus. |
VISA
M. RIGHI, C. A., Not.
*A.A.S., vol. VII (1915), n. 14, pp.
401-404.
|