 |
BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
DIVINA DISPONENTE*
BEATA IOANNA DE ARC, VIRGO,
IN SANCTORUM CAELITUM ALBUM REFERTUR
Divina disponente clementia, post longum temporis spatium, dum immane bellum
tot mala gignebat, novum iustitiae et misericordiae Dei praebuerunt signum illa
miracula, quae ad intercessionem Aurelianensis Puellae patrata, coram hominibus
definitive sanciehant eius innocentiam, fidem, sanctitatem et obedientiam
mandatis Dei, ad quae observanda omnia sustinuit usque ad diram et iniustam
mortem. Peropportunum igitur factum est ut Ioanna de Arc inter Sanctorum numerum
hodie adscriberetur, ut ab eius exemplo omnes Christifideles discant sanctam et
piam esse obedientiam Dei mandatis et ab ea impetrent gratiam ad suos cives
convertendos ut caelestem vitam consequantur.
Die sexta februarii, anno a reparata salute millesimo quadringentesimo
duodecimo, in oppido Domrémy, in Lotharingia, Iohanna a Iacobo de Arc et
Isabella Romé, piis ac fidelibus catholicis agricolis, ortum habuit. A prima
iuventute, ex materna cura, pia et recta fuit, timens Deum, in fide sufficienter
instructa, simplicis ac dulcis conversationis studiosissima. In paterna domo cum
commoraretur, ope manuum suarum parentibus auxilium suppeditabat: linum et lanam
nere consueverat et aliquoties cum patre ad arandum se conferre atque ad pecudes
custodire.
Non tantum officia erga parentes, sed etiam ea, religionem ac pietatem
spectantia, exactissime adimplebat, ita ut omnium admirationem sibi conciliaret,
et parochus oppidi se numquam meliorem illa vidisse nec in sua parochia habuisse
asserere posset. Divina sacramenta saepissime suscipere, praescripta ieiunia
servare, ecclesiam continue frequentare, sacrosancto missae sacrificio quotidie
interesse, ante Iesu, e Cruce pendentis, ac tseatissimae Virginis imagines
ferventissimas preces effundere Ioanna in more semper habuit. Diebus festis, dum
aliae puellae animum relaxabant et choreis indulgebant, ipsa ecclesiam adibat,
ferens candelas, quas sanctissimae Virgini offerebat et propter singularem
devotionem erga Eam, ad solitariam Ecclesiam B. M. V. de Bermont
peregrinationem suscipiebat. Tanto insuper amore erga Deum et cultum eidem
debitum efferebatur, ut sub vespero, etiam cum in agris esset, vix audita
ecclesiae campana, flexis genibus, mentem suam ad Deum elevaret.
Charitate erga proximum enituit : aegrotos enim solabatur et libenter
eleemosynas dabat, pauperes hospitio excipiebat, quibus, libentissiule lectulum
suum destinabat, ipsa lumi recumbens. Huiusmodi virtutes in puella, aetatem
duodeciin circiter annorum agente, adeo mirandas Deus gloria et honore
cumulavit, eidemque consilia sua nonnullis supernis visionibus revelare coepit,
quemadmodum infinita sua sapientia cum aliis sanctis virginibus saepius egisse
compertum est. Ioanna, tres ac decem annos nata, in horto patris sui e latere
ecclesiae, hora meridiana, quamdam vocem audivit, magnumque splendorem aspexit.
Tunc metu perculsa fuit, sed cum tertia vice eam audivisset, Angeli Dei vocem
esse cognovit. In his primis apparitionibus Angelus divinam missionem Ioannae
non significavit, sed tantum eidem suasit ut pietatem excoleret et ecclesiam
frequentaret: Ioanna vero, rerum caelestium gaudio affecta, virginitatem suam
Deo vovit.
Tandem Archangelus Michaël se ei
revelavit, eidemque praecepit, ut, paterna domo discedens, apud Regem se
conferret ad eum adiuvandum, reposito quocumque timore, quia sancta Catharina et
cancta Margarita opem ei praestiturae. Humilis puella respondit se pauperem
filiam esse, equitandi ac rerum bellicarum penitus nesciam ; tanta vero fuit
eius fides atque obedientia ut, parentibus relictis, in pagum Burey-le-petit
apud patruum suum Durandum Laocardum se contulerit, ab eo petens ut se conducere
vellet in Vallem Colorum (Vaucouleurs) apud ducem Robertum de Baudricourt, cui
significare volebat, se in Galliam ire in occursum Delphini, ut coronaretur.
Admiratione plenus annuit patruus et, die decima tertia mali, anno millesimo
quadringentesimo vigesimo octavo, Ioannam in Vallis Colorem duxit ut cum duce de
Baudricourt loqueretur. Sed iste fidem puellae dictis non praebuit, imo ipsi
patruo significavit ut illam ad patrem suum reduceret et ei alapas daret. Ioanna
rediit in paternam domum et pristinis laboribus incubuit, firma tamen fiducia se
quamprimum ad Regem accessuram. Revera, non multo post, Deo disponente, Ioannae
patruus in pagum Domrémy se contulit et a parentibus Ioannam obtinuit,
praetextu scilicet ut uxori suae esset adiumento, deinde autem iterum Vallem
Colorum petiit et Ioannam piae familiae Le Royer concredidit.
Ioanna interea missionem suam aperte manifestabat, dicens oportere quod
Delphinum adiret, quia Dominus suus, Rex caeli, hoc volebat. Dux Robertus de
Baudricourt spiritum Ioannae, quae tandem ad eum fuerat adducta, probare volens,
iussit ut parochus eam adiuraret; quod ipsa praestitit, sed postea de hac
adiuratione conquesta est. Robertus fortasse adhuc dubitabat, sed civium ardori
cedere debuit. loanna, impetrata venia a parentibus, quibus significavit sibi
divinae voluntati obediendum esse, die decima tertia februarii, anno millesimo
quadringentesimo vigesimo nono, virilibus vestibus induta, et in equum
conscendens una cum nonnullis equitibus, quibus ipse dux Robertus Ioannam
concrediderat, iter versus Regem aggreditur. Post undecim dies, inter plures
difficultates, metu Anglorum et Burgundiorum, prodigiose pervenit in civitatem
Cainonis (Chinon), apud Regem, ubi alia nec levia obstacula pati debuit.
Nonnulli enim ex consiliariis Regis nullam ei adhibendam esse fidem
asserebant, sed paucis elapsis diebus, cum Rex cognovisset a Roberto duce,
loannam prodigiose inter hostes multa flumina ad vadum transivisse, ut ad eum
perduceretur, detnum puellae audientiam concessit. Ioanna, quum Rex aliquantulum
ab aliorum conspectu recessisset, eidem exhibuit reverentiam et caelestem
missionem a caelorum Rege sibi commissam manifestavit, asserens, ipsum in
Rhemensi civitate fore consecrandum atque coronandum, Regis caelorum, qui est
Rex Galliae, vices gesturum. Post varias interrogationes, Rex adstantibus dixit
Ioannam aliqua secreta, Deo tantum nota, sibi revelasse, quare multum de ea
confidebat. Sed in re tanti momenti voluit ab ecclesiasticis viris consilium
exquirere et Puellam Pictavium misit ut ab insignibus Universitatis doctoribus
examinaretur. Post tres hebdomadas doctores se nihil in Ioanna catholicae fidei
contrarium invenisse Regi retulerunt, qui iussit ut Puella homines sibi addictos
haberet et eleemosynarium fratrem Ioannem Pasquerel, ex Ordine Eremitarum
sancti Augustini, quique ipsam semper est secutus.
Equus et arma tradita ei fuerunt, sed Ioanna vetustum gladium maluit, quinque
crucibus ornatum, quem in tempio sanctae Catharinae de Fierbois inveniri
indicavit, uti reapse repertus fuit: voluit autem vexillum cum Redemptoris
imagine, quod secum continue ferebat. Et interrogata quare vexillum ferret,
respondit se volle uti ense suo nec quempiam interficere volle. Circa finem
mensis aprilis eiusdem anni in Blesensem civitatem se contulit, ubi exercitus
duodecim fere millium militum fuerat collectus et qui pro Aurelianensi urbe, ab
Anglis obsessa comtneatus comparaverat.
Prima Ioannae sollicitudo fuit ut in exercitu boni mores servarentur, quare
malae vitae foeminas expelli iussit et blasphematores severe redarguit. Insuper
alterum vexillum voluit cum Christi imagine ad presbyteros congregandos, quod
praefatus eleemosynarius confecerat ut elle quotidie, mane et vespere, simul cum
Ioanna antiphona et hymnos de Beata Maria Virgine decantarent. Et antequam
Aurelianensem civitatem adiret, presbyteros omnes, qui armatos antecedebant, cum
illo vexillo congregari iussit.
Puella missionem suam voluit pacis signo affermare et ad hoc supremo anglici
exercitus duci Talbot epistolam misit, in qua significabat, si Angli de
obsidione recedere et ad regnutn suum remeare noluissent, se illos ita
aggressuram ut omnino recedere cogerentur. Angli vero respondentes Puellam
iniuriis affecerunt, quas ipsa invicto animo pertulit. Sed praedictionem
comprobavit eventus; nani, ut ex historicis documentis, omnibus notis, constat,
Ioanna per opus mirabile et viribus humanis impar, Deo iubente, civitatem
Aurelianensem ab Anglorum obsidione exemit.
Omnes exinde putarunt Puellam a Deo missam esse et Aurelianenses cives
aiebant, si Ioanna non advenisset ex parte Dei in eorum auxilium, civitatem sub
ditione et potestate adversariorum obsidentium redactum iri. Tanto gaudio omnium
civium Aureliam ingressa, tamquam Angelus Dei, recepta et salutata fuit.
Ioanna vero, ante omnia, maiorem ecclesiam adivit, ut grati animi sensus ac
debitam Deo creatori suo reverentiam exhiberet, et omnes hortata est ut spem in
Domino pienissime collocarent.
Post peculiaria Puellae gesta Aureliae patrata et alia gloriosa eius fatta,
quae secuta sunt con tra Anglos in castris atque in diversis civitatibus, post
tot victorias, Principes e regia stirpe ac Duces volebant quod rex non Rhemos,
sed ad Normanniam proficisceretur; Ioanna vero contra semper opinata est quod
Rhemos ire oporteret, ut Rex ibidem coronaretur et consecraretur, atque ita
hostium potentia semper deficeret. Tandem ad eius opinionem omnes accesserunt et
Rex civitatem Rhemensem adivit, ubi plenam reperiit obedientiam et in antiqua
civitatis ecclesia solemnibus caeremoniis fuit sacro oleo inunctus et regio
diademate coronatus. Puella cum consecratum Regem aspexisset, coram eo genua
flexit et lacrimarum vim profudit ob adimpletam Dei voluntatem.
Post regis consecrationem, licet Puellae consilia, quae felicem certe t
exitum habuerant, non a Rege et ab eius aulicis exorta essent, alia
tamen gloriosa gesta ab ipsa patrata sunt, praesertim in civitate S. Petri
Monasterii (Saint-Pierre-le-Monstier) ac in Latiniaca urbe (Lagny), ubi mortuum
infantem, nondum baptizatum, resuscitavit, ut, in sacro fonte regeneratus,
gratiae vitam consequeretur.
Quum vero Ioa.nna Meloduni esset aprili mense, anno millesimo
quadringentesimo trigesimo, suam captivitatem ante festum S. Ioannis ii
Baptistae ex suprema revelatione intellexit, quin sciret diem et horam. At suae
missioni fidelis et Regi obsequentissima, Compendii urbem, a Burgundiae duce et
ab Anglis obsidione cinctam, strenue defendit. Quadam vero die, in ecclesiae
dictae urbis Missa audita et Eucharistica dape refecta, adstantibus praedixit se
quamprimum proditam, morti tradita tum iri, ideoque omnes pro se Deum exorarent.
Revera, die vigesima quarta maii, quum ah urbe egressa esset, ut hostes
exploraret, et ab iis reietta, in urbem iterum ingredi vellet, Gulielmus Flavy,
illius gubernator, quin Puellam suo praesidio adiuvaret et in urbem reciperet,
portas clausit, ita ut a Burgundiorum exercitu circumdata cum paucis capta.
Maximam in Anglorum animos laetitiam infudit Ioannae captivitas et Puellam a
Burgundiorum manibus auferre et in propriam potestatem habere cupierunt. Quo
facilius hoc ipsis ex sententia cederet, in primis tul ex parte Vicarii
Generalis Inquisitionis et Universitatis Parisiensis exoratus est Burgundiae dux
ut Puellam, tamquam haereticam, ecclesiasticae iustitiae remitteret. Cum vero
ille nullum dedisset responsum, Anglus Regens dux de Bedfort ad Petrum Cauchon,
Episcopum Bellovacensem, recurrit, qui Anglorum partibus studiosissime favebat.
Hic, die decima quarta mensis iulii, ad Burgundiae ducem se contulit, aiens
Puellam in territorio suae dioecesis captare esse ideoque, cum de fidei materia
ageretur, ipse legitimus iudex erat. Ingentem autem pecuniae vim, decem nempe
millia aureorum francorum, ei obtulit. Burgundiae dux annuit et Ioanna Anglis
vendita est, qui, die vigesima quarta octobris eiusdem anni, hoc pretium ex
tributis, Normandiae civibus impositis, persolverunt.
Interim Puella, divinae Providentiae confidens, viva spe erigebatur ut eius
captivitas haud impediret quominus Dei opera feliciter compleretur. Tranquillo
hinc animo, antequam Anglis venderetur, quatuor circiter menses in castro de
Beaulieu commorata est, deinde in castrum de Beaurevoir missa: cognovit tune
Anglis venditam esse et cum audisset Compendii urbem quamprimum evertendam, e
custodia effugere periclitata est, sed perperam. Consolabatur tamen quum
supernae voces ei praedixissent civitatis Compendii liberationem ante festum
sancti Martini; quod eventus omnino comprobavit. Postmodum vero in castrum de
Crotoy ducta est, ubi, mense novembris, a Burgundiae duce Anglis tradita est.
Dum in iis castris commorabatur, omnes eius religionem ac pietatem admirati
sunt. Tandem, mense decembris, ab Anglis translata est in castrum Rothomagense,
ubi contra eam iniquus processus est. inceptus.
Angli loannam capitali odio prosequebantur ac illius mortem omnino sitiebant,
quia in auxilium Franciae Regis christianissimi venerat et propter victorias per
eam obtentas illam maxime timebant; et cum scivissent in Gallia Puellam
reputatam esse velut a Deo missam, ipsam, tamquam sagam, igni tradere conati
sunt. lam Paulo ante Parisiis pauperem foeminam igni ipsi damnaverant, quia
tantum dixerat Puellam sanctam esse et Dei mandato egisse. Cum processus autem
ad infamiam Regis Franciae etiani tenderet, Angli omnem curam adhibuerunt ut
etiam Ioanna infamia notaretur et tamquam haeretica condemnaretur, ab initio
mortem Puellae decernentes. Henricus VI, Anglorum Rex, die tertia ianuarii anni
millesimi quadringentesimi trigesimi primi, iudicibus scripsit, quod si forte ex
processu Ioanna damnata non fuisset uti haeretica et saga, ipse ius sibi
reservabat eam retinendi. Iudices vero, pro sua tutela, defensionis litteras a
Rege Angliae postularunt et obtinuerunt.
Omnes coaevi textes examinati candide deposuerunt processum constructum esse
« per motum et impressiones Anglicanorum » qui: semper sub sua custodia Ioannam
detinuerunt neque in carceribus ecclesiasticis eam detineri permiserunt. Quidam
historicus, fere coaevus, scripsit ab hoc processu initium duxisse Puellae
passionem. Oculares autem testes retulerunt ipsam fuisse in carcere, in
compedibus ferreis, et in ferrea cavea inclusam collo, manibus et pedibus
ligatis: custodes eius carceris nequissimi homines erant, impudici et omni
vitiorum labe coinquinati.
Et, iuxta non paucos testes, hic processus, qui quatuor menses perduravit non
modo iniquus, sed etiam mancus et nullus fuit. Eodem tempore prorsus admirabilis
fuit Puellae agendi ratio: ipsa, quae nondum vigesimum annum suae aetatis
attigerat, adeo tranquilla mente consistebat et iudicum interrogationibus tanta
prudentia respondebat, ut eam omnes mirabundi suspicerent. Testes autem quoad
eius religionem ac pietatem in hoc tempore deposuerunt ipsam instanter exorasse
ut Missam audire posset, praesertim festis diebus, atque sanctissimam
Eucharistiam recipere, atque valde conqueri quia spiritualia haec emolumenta
sibi denegarentur.
Durante eodem processu, cum Puella aegrotasset, Angli maximo perculsi sunt
timore, quod ipsa naturali morte occumbere posset, unde plures medici ad eam
missi sunt, quorum unus, inter alia, refert: « Rex « eam magno pretio emerat,
nec volebat quod obiret nisi cum iustitia, « et quod esset combusta ». Sanitati
restituta, sed non adhuc valetudine confirmata, sine mora continuatus fuit
processus.
Ioanna in suis responsionibus iterum iterumque declarabat se velle Catholicae
Romanae Ecclesiae iudicio omnino submitti, sed iudices eidem insinuabant ut se
submittere ipsis deberet, tamquam Ecclesiae repraesentantibus. Interrogata an
vellet se submittere Domino Papae respondit quod sic, sed nolebat se submittere
illis praesentibus iudicibus, cum essent eius inimici capitales. Haec responsio,
quam ipsi iudices praeviderant, fundamentum fuit accusationis, cum calumniose
significassent Ioannam nolle Ecclesiae se submittere.
Aliud autem accusationis caput iudicibus praebuerunt visiones eius ac
revelationes, quas a maligno spiritu profectas ipsi asserebant, ac praecipue
viriles illae vestes, quas loanna ex divino praecepto adhibuisse dixerat. Hae
accusationes in duodecim articulos redactae fuerunt et nonnulli praesertim
Parisiensis Universitatis, maxime Puellae infensi, quamvis processus ignari,
opinionem contra Ioannam emiserunt; non deerant vero alii in Gallia, qui eam
strenue tuebantur: plures imo orationes pro eius liberatione id temporis
elucubratae sunt. Ceterum adeo perspecta erat huius processus nullitas atque
malitia ut, cum in Rothomagensem urbem venisset e Normandia celeberrimus
sacerdos Ioannes Lohier, Decanus Romanae Rotae Auditorum, sollicitatus ut
opinionem suam circa Puellae processum pronuntiaret, praesente Episcopo, nullum
esse pluribus ex causis asseruerit. In posteruin et alii doctissimi viri,
ecclesiastica etiam dignitate praestantes, processus iniustitiam atque
nullitatem perspicue ostenderunt, et veritatis amore atque honoris causa
memorare volumus Cardinalem Eliam de Bourdeille, Episcopum Petrocoricensem,
Ioannem Gerson, Theodorum de Lellis, Sacrae Romanae Rotae Auditorem, Pontanum,
Sacri Consistorii Advocatum et alios gravissimos iurisconsultos.
Puellae usque ad finem processus, et etiam coram tortore, suas visiones ac
revelationes numquam revocare voluit, quamvis omnem artem iudices adhibuissent,
ut ipsa illas tamquam falsas reiiceret. Revera magni interat Anglorum ut,
priusquam condemnaretur, ipsamet suas visiones ac revelationes falsas atque
mendaces fateretur, nani opinio populi de missione a Deo rgcepta semper
mansisset, si ipsa in suis affrrmationibus perstitisset. Quare iudices, ad
exoptatum finem consequendum, experti sunt aspectum populi et carnificis, ut
extremum remedium. Et die vigesima quarta maii eiusdem anni millesimi
quadringentesimi trigesimi primi, Ioanna in plateam sepulcreti Sancti Audoeni
(de Saint-Ouen) ducta fuit, ubi in spectaculo, ad hoc eretto, adstabat Episcopus
una cum Cardinali de Winchester, iudicibus, doctoribus et plurimis aliis. Puella
collocata fuit in quodam pulpito coram omnibus, videns quoque carnificem, qui
cum quadriga erat in vico, expectans quod Ioannae corpus comburendum
declararetur.
Sed antea Nicolaus Loyseleur, qui Puellam callide prodibat, ei dixit
periculum mortis evitaturam esse, si perfecisset quae ordinabantur. Magister
Guilelmus Erard concionem habuit et contra Regem Galliae, inter alia, llaec
protulit: « O Regnum Franciae reputatum es et vocatum christianissimum Regesque
et Principes tui christianissimi: nunc « vero per te, loanna, et Rex tuus qui se
dicit Regem Franciae, tibi adhaerendo et dictis tuis credendo, effectus est
haereticus et schismaticus ». Puella, pro sua humilitate, nihil de se dixit, sed
Regem tamquam bonum christianunl defendere voluit; magister praefatus silentium
imposuit Ioannae et concionem absolvit. Sed Puella se nihil mali fecisse et
credere in duodecim fidei articulos, et in decem decalogi praecepta, atque velie
credere omnia quae sancta Dei Ecclesia credit firmiter asseruit: Episcopus tamen
Ioannae significavit Ordinarios esse in sua dioecesi iudices, ac proinde ipsam
debere iisdem se subiicere.
Magister Erard interea abiurationis schedulam Puellae ostendit ut eam
signaret, sed loanna declaravit: « Videatur ipsa schedula per clericos et
Ecclesiam in quorum manus ponenda sum, et si mihi consilium dederint eam
signandi et agendi, quae mihi dicuntur, libenter id faciam ». Cui magister Erard
respondit: « Facias nunc, alioquin dies tuos hodie per inem absolves ». Eodem
tempore incepit lectio sententiae condemnatoriae. loanna, viribus delassata,
minis deterrita, stupefacta ex tot consiliis atque exhortationibus, cedere
coacta est, se referens conscientiis iudicantium. Tune lecta ei est parva
abiurationis schedula, qua eidem iniungebatur ne virilem sumeret habitum, ne
arma ferret et alia huius generis. Si plura scripta essent, praesertim de
Puellae visionibus et revelationibus, iudices timebant ne eius conscientia a
proposito descisceret. Sed in locum schedulae quae, teste Ioanne Massieu,
aliisque ibi praesentibus, octo circiter lineas et non amplius continebat, in
processu alia et longior inserta est.
Ceterum, cum Ioanna scribere nesciret, traditae sibi schedulae per modum
derisionis quoddam rotundum signum cum cruce delineavit. Postea ipsa a
Promotore requisivit an in manus Ecclesiae poneretur, uti sibi promissum fuerat;
sed e cont.ra ad carceres perpetuos in ipso castro Rothomagensi, sub eadem
Anglorum custodia, damnata est. M.agnus tunc accidit adstantium tumultus et
multi lapides proiecti sunt.
Post meridiem feriae quintae, scilicet vigesimae quartae diei mensis Maii,
cum Puella, muliebri habitu induta, in eumdem carcerem rediisset, multa ab
Anglis pati debuit, qui eam pluribus vexationibus affecerunt, et adeo irati
erant, etiam cum iudicibus, ut post tres dies, cum nonnulli ex iis ad invisendam
Ioannam in castrum accessissent, nudatis gladiis, violenter ab illis reiecti
sint.
Puella iterum virilem habitum sumpsit, ut melius virginitati suae consuleret;
nam a custodibus et etiam a viro magnae auctoritatis de violentia tentata fuit:
et iudicibus interrogantibus, qua de causa rursum habitum virilem sumpsisset,
respondit id fecisse ad suae pudicitiae defensionem. Interrogata autem an alias
visiones habuisset, Ioanna candide respondit a supernis vocibus fuisse
reprehensam propter abiurationem, quam tamen vi et metu se emisisse
declaravit, quin eam intellexisset. Denique interrogata an muliebrem habitum
reciperet, sese paratam esse respondit, dummodo ipsa in loco tuto poneretur.
Die vigesima nona maii, iudices congregati sunt et Puellae mors, uti
relapsae, decreta fuit. Subsequenti die, summo mane, duo sacerdotes ab
Episcopo missi sunt in carcerem loannae ut eam ad mortem pararent. Misera puella
audiens se esse comburendam, fiere coepit propter hominum malitiam, qui eius
incorruptum corpus igni tradebant. Fractum tamen moerore animum statim erexit,
omnem in Deo spem fiduciamque reponens. Suscepto Poenitentiae sacramento,
sanctissimam Eucharistiain ipsamet efflagitavit, et deinde ducta est,
octingentis circiter Anglis militibus c.ircumdata, in plateam veteris mercatus
et super eius caput in quadam charta scriptum erat: « Haeretica, saga, apostata,
relapsa ». In suo itinere, in pias lacrimas effusa, animam suam tam devote Deo
et Sanctis commendabat ut audientes ad fletum provocaret.
Aderant in platea tria spectacula, duo pro iudicibus et praelatis, alterum,
ubi ligna parata erant ad loannam comburendam. Cum ipsa in plateam pervenisset,
longa subucula induta, uti petierat, coram magna populi multitudine sermonem
magistri Nicolai Midi audivit; quo absoluto, ille dixit Puellae: « Vade in
pace, Ecclesia in manu saeculari te dimittit ». Nonnulli ex adsessoribus
iuste petebant ut iterum abiurationis formula eidem perlegeretur; ast perperam,
cum e contra condemnationis sententia illico lata est absque ulla sententia
iudicis saecularis, nam, magno impetu per Anglos armatos capta, ad supplicium
adducta est. Puella, flexis genibus, preces suas ad Deum iterabat; veniam ab
omnibus petiit et sacerdotes rogavit ut singuli unam Missam pro eius anima
celebrarent. Parvam crucem efflagitavit, quam quidam Anglus, ibi exstans, ex
quodam baculo confecit et quam devotissime deosculata in suo sinu collocavit.
Adhuc tamen crucem Ecclesiae haberi voluit et obtinuit. Deinde adstantibus
valedicens, per tortorem ducta est ad ascendendum lignorum cumulum, quae ad
modum ambonis parata erant ad eam comburendam et quibus tortor ignem inferius
apposuit.
Suprema hac hora bene intellexit Puella praedictionem suae liberationis, quam
a supernis vocibus audiverat: « Omnia libenter sustine: ne sollicita sis et
turberis erga martyrium: regnum Paradisi ingredieris ». Dilucide perspexit
mortem ad suam missionem attinere et non tantum sanctissimae Virgini Mariae,
sed. beato Michaëli Archangelo, beatae
Catharinae et omnibus Sanctis sese enixe commendans usque ad extremum vitae
terminum se omnia ex praecepto Dei egisse confessa est. Oravit confessarium ut
crucem Domini extolleret ut eam videre posset; quod ipse fecit; et Ioanna illam
amplexando et, lacrimarum vim simul profundens, devotissime deosculabatur,
usquedum denique inter flammas sanctissimum tesu nomen continuo proferens
supremum emisit spiritum.
Sancta Puellae mors adeo omnium admirationem concitavit, ut etiam eius
inimici valde deterriti fuerint, et ipse carnifex fassus sit Ioannam tyrannice
ad mortem damnatatn esse et valde pro se timere, quia sanctam mulierem
combusserat. Et prodigia statim sequuta sunt. A multis enim ibi adstantibus
visum fuit notnen Iesu, inscriptum in fiamma ignis a quo comburebatur et quidam
Anglus, qui, infensissimus Puellae, dixerat se torrim in eius rogo ponere velle,
illius mortem aspiciens, stupefactus et immobilis permansit et postea
declaravit columbam inter flammas evolantem vidisse. Illaesum quoque et sanguine
plenum mansit cor Puellae, quod ipse carnifex etiam confirmavit. Angli vero
voluerunt ut illud cum Ioannae cineribus in Sequanam flumen proiiceretur, ne
populus ipsius reliquias possidere posset. Poenae a Deo, innocentiae et
iustitiae vindice, tyrannis infiictae denique fuerunt; nani omnes de martyrio
Ioannae culpabiles turpissimam mortem obierunt; dum, uti Puella praedixerat,
Angli a Parisiensi urbe, deinde etiam a Normandia, ab Aquitania atque a tota
Gallia depulsi fuerunt.
Sedatis in Gallia perturbationibus, cum Carolus septimus in Rothomagensem
urbem ingressus esset, inquisitionem de processu Puellae decrevit, dum mater et
duo fratres Puellae supplicem hac de re libellum Sanctae Sedi porrexerunt, quem
Cardinalis ipse Legatus Guilelmus d'Estonteville Callisto tertio, Pontifici
Maximo, obtulit et. die undecima iunii anni millesimi quadringentesimi
quinquagesimi quinti benignum rescriptum obtinuit, quo tres apostolicos iudices,
Rhemensem nempe Archiepiscopum, Iuvenalem de Ursiniis, Parisiensem Episcopum,
Guilelmum Chartier, et Constantiensem Episcopum, Richardum de Longueil,
institui decrevit.
In patria Ioannae, pariterque Aureliae, Parisiis ac in Rothomagensi civitate
iudiciales inquisitiones peractae sunt et sub religionis iuramento centum ac
viginti tres testes, cuiusvis aetatis et conditionis, examini subiecti sunt,
denique, die septima iulii subsequentis anni millesimi quadringentesimi
quinquagesimi sexti, iudices rehabilitationis sententiam pronunciarunt, qua
Puellae innocentia et nullitas condemnationis processus tamquam dolosi atque
malitiosi declaratur, pariterque abiuratio, uti falsa, subdola ac nulla,
recognoscitur.
Praeclarissimae huius Ancillae Dei virtutes quibus, quoad vixit, se iugiter
exercuit, necnon superna dona, quibus a Deo fuit insignita, maximam sanctitatis
famam eidem compararunt, sed haec omnia, brevitatis amore, praetermittere
opportunum est.
Coaevis ex historieis scriptoribus, qui loannae sanctitatem et eius missionem
divinitus acceptam summis laudibus extulerunt, recensere volumus praefatum
clarissimum Ioannem Gerson, qui agens de Puellae gestis, anno millesimo
quadringentesimo vigesimo nono, scripsit: « A Domino factum est istud »; divum
Antoninum, qui in suis historiis Puellam « spiritu Dei ductam » existimabat, et
Pium Secundum, Pontificem Maximum, scribentem: « Puella sexdecim annos nata
nomine Ioanna, pauperibus agricolis filia, in agro Tullensi, divino affiata
spiritu, sicut res eius gestae demonstrant ... quam veluti divinum aliquod numen
intuebantur ... Iudices ubi Puellam viri habitum recepisse cognoverunt, tamquam
relapsam igni damnarunt. Cineres eius, ne honori aliquando essent, in Sequanam
fluvium proiecere. Sic Ioanna obiit mirabilis et stupenda virgo ».
Ingens sanctitatis opinio, quam Ancillae Dei virlutes ac superna dona et
charismata, dum in humanis erat, apud omnes eidem conciliaverant, illustrior
post eius mortem in dies evasit atque adeo percrebuit, ut illud Scripturae
effatum iure meritoque ipsi queat aptari: Non recedet memoria eius et nomen
eius requiretur a generatione in generationem. Sapientiam eius enarrabunt gentes
et laudem eius enunciabit Ecclesia (Ex Libro Ecclesiastici cap. XXXIX,
13-14).
Nec minus sanctitatis famae huius Ancillae Dei argumentum constituunt
honores, qui semper eidem redditi sunt atque redduntur. Ab anno enim millesimo
quadringentesima vigesimo nono usque ad hodierna tempora, Aurelianensis civitas
die eius liberationis, idest octava mensis mali, soletnne festum agit et post
sacrum, in Cathedrali Ecclesia, panegyrica oratio in Puellae lionorem recitatur
et postea pia fit supplicatio, concurrentibus Episcopo, Capitulo et Clero
duodecim Parochiarum, necnon Syndico, Magistratibus et exercitus Ducibus.
Sanctitatem Ioannae comprobant plures gratiae, tum spirituales, tum
corporales, eius ope a Deo concessae et prodigiosae sanationes, quae fuse in
respectivis processibus describuntur.
Quibus omnibus inspectis, permulti dilecti Filii Nostri S. R. E. Cardinales
atque venerabiles Fratres universae Galliae Episcopi, plurimique aliarum
Nationum Antistites, religiosae Communitates, Sacerdotes piissimi Apostolicam
Sedem efflagitarunt ut quemadmodum olim Puellae integritatem ipsa vindicaverat,
ita suam sententiam proferret, qua Caelitum honores eidem concedere
dignaretur. Itaque, multis collectis testimoniis, ex Aurelianensi, Virodunensi
ac Sancti Deodati dioecesibus, iisque ad Sacrorum Rituum Congregationem delatis,
f. r. Leo Papa decimus tertius, Praedecessor Noster, die vigesima septima mensis
Ianuarii anni millesimi octingentesimi nonagesimi quarti, introductionem causae
signandam esse declaravit.
Deinceps, uti ius est, praemissis apostolicis processibus, eorumque
validitate rite comprobata, de virtutibus heroicis Venerabilis Servae Dei actum
est in ternis comitiis Sacrae Rituum Congregationis, quibus habitis et mature
omnibus perpensis, f. r. Pius Papa decimus, Praedecessor pariter Noster, die
Epiphaniae Domini anno millesimo nongentesimo quarto, solemniter edixit: «
Constare de virtutibus theologalibus, Fide, Spe, Charitate in Deum et in
proximum, ac de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Fortitudine, Temperantia,
earumque adnexis, Venerabilis Servae Dei Ioannae de Arc in gradu heroico, in
casu et ad effectum de quo agitur, ut procedi possit ad ulteriora, hoc est ad
quatuor miraculorum discussionem ». Cum vero pro Beatificatione obtinenda,
quatuor proposita fuissent miracula, tria obtinuerunt, primum scilicet:
Instantaneae perfectaeque sanationis Sororis Teresiae a sancto Augustino a
chronica ulceratione stomachi; alterum: Instantaneae perfectaeque sanationis
Sororis Iuliae Gauthier a sancto Noberto ab ulcere fungoso eretistico in sinu
sinistro; tertium: Instantaneae perfectaeque sanationis Sororis Ioannae Mariae
Sagnier ab osteoperiostite chronica tuberculari. De tribus hisce miraculis
postquam ter disceptatum est, idem Pius decimus, Pontifex Maximus, dominica
tertia Adventus Domini Nostri Iesu Christi, anno millesimo nongentesimo octavo,
solemni decreto constare pronuntiavit.
Cum memoratus Praedecessor Noster a quarto miraculo iam dispensasset, festo
die Sacrae Familiae Iesu, Mariae, loseph, vigesima quarta idest die mensis
ianuarii subsequentis anni solemniter decrevit: Tuto procedi posse ad solemnem
Venerabilis Servae Dei Ioannae de Arc Beatificationem.
Quae in Basilica Vaticana, dominica in Albis eiusdem anni millesimi
nongentesimi noni solemnibus caeremoniis festisque apparatibus celebrata est,
dum in Galliis magna facta est laetitia.
Novis miraculis supervenientibus, solers huius causae Postulator curavit ea
ad discutienda proponere et ipse Praedecessor Noster die vigesima tertia
februarii anni millesimi nongentesimi decimi Commissionem resumptionis causae
sua manu signavit. Confectis rite processibus quoad proposita miracula et
peracto etiam, quoad unum, tertio processiculo additionali in hac Urbe, die
sexta aprilis anni millesimi nongentesimi decimi octavi, solemniter ediximus:
Constare de,duobus miraculis, de primo nempe instantaneae perfectaeque
sanationis Mariae Antoniae Mirandelle a morbo plantari perforante: degne altero
instantaneae perfectaeque manationis Teresiae Belin a tubercolosi peritoneali ac
pulmonali necnon a laesione organica orificii mítralici.
Iterum, die decima septima mensis iunii anni millesimi nongentesimi decimi
noni, decrevimus tuto procedi posse ad solemnem Beatae Ioannae de Arc
Canonizationem.
His praemissis et constitutis ut in solemnissima caeremonia cuncta
servarentur, quae ab Antecessoribus Nostris ad celebritatem eius ac decus sunt
sapienter praescripta; primum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, die vigesima
secunda mensis aprilis huius anni, sententiam suam prolaturos Nobis in
Consistorio iussimus adesse; qui, dilecto filio Virginio Iacoucci,
Consistorialis Aulae Advocato, de gestis Beatae loannae de Arc dicente, andito,
Nos uno ore ad huius causae legitimam definitionem cohortati sunt. Interea vero
curavimus ut, non modo viciniores Episcopi, sed etiam remotissimi de tanta
solemnitate per litteras S. Congregationis Consistorialis admonerentur quo, si
facultas esset sententiam et ipsi pro laturi, et ipsi adstarent. Qui ex dissitis
regionibus cum non pauci venissent, mature causa cognita, tum ex illis quae eo
usque gesta fuerant, praesertim in Consistorio publico coram Nobis habito, tum
ex actis S. Rituum Congregationis, quorum exemplar singulis traditum est, in
Consistorio semipublico diei septimae maii coram Nobis habito, in eamdem, in
quam dilecti fui Nostri S. R. E. Cardinales, sententiam iverunt; cuius rei
instrumenta publica a dilectis filiis Sedis Apostolicae Notariis confecta, in
tabularium S. Rituum Congregationis delata sunt.
Solemnis igitur Canonizationis celebrandae diem praefinivimus decimam sextam
maii, atque interea, fideles sumus vehementer cohortati, ut ferventes
ingeminarent preces, in iis praesertim sacris aedibus, in quibus SS.
Sacrament.um publice adorandum ex praescripto proponeretur, ut et ipsi ex tanta
caeremonia fructus uberiores perciperent, Nobisque, in tam gravi officii Nostri
munere, Spiritus Sanctus benigne adesset.
Auspicatissima et optatissima dies quum advenerit, tum saecularis, tum
regularis cleri Ordines, Curiae Romanae Praesules et Officiales et qui in Urbe
aderant dilecti filii Nostri S. R. E. Cardinales et venerabiles Fratres
Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi, Abbates, in Vaticanam Basilicam
magnifico cultu ornatam convenerunt: Nosque, iis omnibus solemni supplicatione
praeeuntibus, eamdem ingressi sumus. Tunc vero dilectus filius Noster Cardinalis
Antonius Vico, Sacrae Rituum Congregationis Praefectus et huic Canonizationi
procurandae praepositus, perorante dilecto filio Virginio Iacoucci,
Consistorialis Aulae Advocato, vota Nobis et preces detulit Sacrorum Antistitum
ut Beatam Ioannam de Arc in Sanctorum numerum referremus. Id cum iteruin
tertioque iidein Cardinalis Antonius Vico et Nostrae Consistorialis Aulae
Advocatus instantius et instantissime egissent, Nos caelesti lumine ferventer
implorato, « Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad catholicae fidei
incrementum et decus, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Sanctorum
Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione, et voto dilectorum
filiorum S. R. E. Cardinalium, necnon Patriarcharum, Primatuum, Archiepiscoporum
et Episcoporum consilio, praedictam Beatam Ioannam de Arc Sanctam esse ediximus
». Memoriam porro sanctae Ioannae de Arc quotannis die trigesima maii
recolendam, in Martyrologio Romano notari mandavimus. Denique, ob tantum
beneficium, gratias Deo optimo maximo ex animo egimus et solemne Sacrum
litavimus, et post Evangelii lectionem confertissimam et exsultantem
multitudinem cohortati sumus ut novensilis Sanctae gratiam conciliaret.
Postremo, cunctis adstantibus plenariam peccatorum indulgentiain amantissime
impertiti sumus.
Nunc vero omnium christifidelium oculi in novensilem Sanctam convertantur,
quae ad exsequenda Dei mandata familiam dereliquit, muliebres exercitationes
deseruit, arma suscepit et milites ad pugnandum duxit: nec postea timuit minas
mortis et iniustam sententiam, quae ad comburendam eam damnabat. Sciens
innocentem esse, non haereticam, sagam, apostatam et relapsam, ex flammis
convoluta, preces et suffragia implorabat, atque ex mandato Dei omnia egisse
repetebat usquedum in visione crucis fortitudinem inveniens, supremum spiritum
emisit. Illa iustitia, quae ex effrenato humano affectu in processu defuit, non
retardavit et Summus Pontifex citius potuit in integrum restituere famam
loannae de Arc, cuius exemplum sit prae oculis omnium qui iniuste mala
sustinent, ut quieto animo instaurationem expectent a iusto et aeterno Indice.
Omnibus itaque quae erant inspicienda, rite perpensis, certa ex scientia et
Apostolicae auctoritatis Nostrae plenitudine, cuncta et singula praedicta
confirmamus, roboratnus atque iterum statuimus, decernimus, universaeque
Catholicae Ecclesiae denunciamus; mandantes ut praesentium Litterarum
transumptis etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii Apostolici subscriptis
et sigillo viri in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadem prorsus
fides habeatur quae hisce Nostris praesentibus haberetur, si exhibitae vel
ostensae forent.
Si quis vero paginam hanc Nostrae definitionis, mandati, relaxationis et
voluntatis infringere aut attentare praesumpserit, vel ei ausu temerario
contraire, indignationem Omnipotentis Dei et sanctorum Petri et Pauli,
Apostolorum eius, se noverit incursurum.
Datum Romae, apud s. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo vigesimo,
die decima sexta mensis Maii, Pontificatus Nostri anno sexto.
Ego BENEDICTUS, Ecclesiae Catholicae Episcopus.
EgoVINCENTIUS Episcopus Ostiensis et Praenestinus Cardinalis VANNUTELLI,
Sacri Collegii Decanus, Datarius.
Ego CAIETANUS Episcopus Sabinensis Cardinalis DE LAI.
Ego ANTONIUS Episcopus Portuensis et S. Rufinae Cardinalis Vico.
Ego IANUARIUS Episcopus Albanensis Cardinalis GRANITO PIGNATELLI DI BELMONTE.
Ego BASILIUS Episcopus Veliternus Cardinalis POMPILJ.
Ego RAPHAËL tituli S. Praxedis Presbyter
Cardinalis MERRY DEL VAL.
Ego OCTAVIUS tituli SS. Laurentii et Damasi Presbyter Cardinalis CAGIANO.
Ego PETRUS tituli S. Laurentii in Lucina Presbyter Cardinalis GASPARRI S. R.
E. Camerarius.
Ego FR. ANDREAS tituli SS. Cosmae et Damiani Presbyter Cardinalis FRÜHWIRTH
Ord. Praed.
Ego RAPHAËL tituli S. Hieronymi Presbyter
Cardinalis SCAPINELLI DI LÉGUIGNO.
Ego VICTOR AMADEUS tituli S. Priscae Presbyter Cardinalis RANUZZI DE BIANCHI.
Ego DONATUS tituli S. Silvestri in Capite Presbyter Cardinalis SBARRETTI.
Ego PHILIPPUS MARIA tituli Sanctae Mariae de Aracoeli Presbyter Cardinalis
CAMASSEI.
Ego AUGUSTUS tituli Sanctae Caeciliae Presbyter Cardinalis SILJ.
Ego CAIETANUS Sanctae Agathae Protodiaconus Cardinalis BISLETI.
Ego LUDOVICUS Santae Mariae in Via Lata Diaconus Cardinalis BILLOT.
Ego MICHAËL S. Eustachii Diaconus
Cardinalis LEGA.
Ego NICOLAUS S. Mariae in Domnica Diaconus Cardinalis MARINI.
Ego ORESTES S. Mariae in Cosmedin Diaconus Cardinalis GIORGI, Maior
Poenitentiarius.
|
O. CARD. CAGIANO
S. R. E. Cancellarius. |
A. CARD. VICO
Ep. Poruen. et S. Rufinae
S. R. C. Praefectus. |
Raphaël Virili, Protonotarius Apostolicus.
Ludovicus Schüller,
Protonotarius Apostolicus.
*A.A.S., vol. XII (1920), n. 12, pp.
514-529.
|