|
EPISTOLA ENCYCLICA
QUOD IAM DIU*
SUMMI PONTIFICIS
BENEDICTI PP. XV
AD VENERABILES FRATRES, PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES,
PER QUAS PUBLICAE INDICUNTUR PRECES PRO CONVENTU
DE PACE COMPONENDA.
Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam benedictionem
Quod iam diu orbis terrarum anxie expetebat, quod christianae gentes omnes
magnis precibus implorabant, quod Nos, ut communium dolorum interpretes, paterno
erga omnes studio instanter quaerebamus, id momento factum cernimus ut arma
tandem conquieverint. Nondum quidem crudelissimo bello finem solemnis pax
imposuit; sed tamen pactio illa, qua caedes et vastationes terra mari caeloque
intermissae sunt, ianuam aditumque ad pacem feliciter patefecit. Quae rerum
subita commutatio cur evenerit, multiplices variaeque sane possunt caussae
afferri : verum si ultima et summa ratio quaeritur, ad Eum demum mens attollatur
oportet, cuius nutu moventur omnia, quique, sollicita bonorum comprecatione ad
misericordiam inductus, dat humano generi ut a tam diuturno angore luctuque
respiret. Itaque pro tanto beneficio ingentes benignissimo Deo agendae sunt
atque habendae grates: gaudemusque ob eam rem in orbe catholico crebras et
celebres pietatis publicae significationes factas esse. Nunc autem illud est a
Dei benignitate impetrandum ut collatum mundo beneficium ac munus cumulet
quodammodo et perficiat. Scilicet propediem in unum convenient qui, populorum
mandato, debent iustam mansuramque pacem orbis terrae componere. Deliberatio iis
habenda est talis, qua nec maior unquam nec difficilior in ullo hominum consilio
habita esse videatur. Nimium quantum igitur divini luminis ope indigent, ut
recte possint mandatum exsequi. Quum vero communis salutis hoc vehementer
intersit, profecto catholicorum omnium, qui, e sua ipsorum professione, humanae
societatis bono et tranquillitati student, officium est « assistricem Domini
sapientiam » eisdem delectis viris comprecando conciliare. Huius officii Nos,
quotquot sunt catholici homines, commonefiant volumus: quare, ut e proximo
conventu magnum illud Dei donum exsistat quod est vera pax, christianis
iustitiae principiis constituta, vos, Venerabiles Fratres, Patri luminum
propitiando publicas ad arbitrium vestrum supplicationes in unaquaque vestrarum
dioecesium paroecia indicere maturabitis. Nostrum vero erit, cum Iesu Christi
Regis Pacifici vices, quamquam nullo merito, geramus, pro apostolici muneris
vi et auctoritate contendere, ut quae ad tranquillitatem ordinis et concordiam
toto orbe perpetuandam consulta erunt, ea volentibus animis ubique a nostris
excipiantur, inviolateque serventur. Auspicem divinorum munerum ac testem
benevolentiae Nostrae, vobis et Clero populoque vestro apostolicam benedictionem
amantissime in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die i mensis decembris MDCCCCXVIII,
Pontificatus Nostri anno quinto.
BENEDICTUS PP. XV
*A.A.S., vol. X (1918), n. 12, pp. 473-474 |