The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XV

EPISTOLA ENCYCLICA

ANNUM IAM PLENUS*

AD PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES :
DE PUERIS EX BELLO EGENTIORIBUS ITERUM ADIUVANDIS.
 

VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BEN EDICTIONEM

 

Annus iam plenus est, cum, recenti adhuc bello, christianos omnes appellavimus, ut, Domini Nostri adventante Natali die, misericordia commoverentur puerorum Europae mediae, fame et inopia tam graviter laborantium ut macie extabescerent et mortem oppeterent. Implorationem vero Nostram, ab ea profectam caritate, quae universos, quotquot divinam imaginem in se referunt, nullo stirpium ac nationum discrimine, benigne complectitur, vehementer equidem laetamur non cecidisse irritam; idque est vobis praecipue, Venerabiles Fratres, exploratissimum, qui tam salutari in incepto operam Nobis studiumque vestrum in primis navastis. Etenim, veluti nobilissimo finito liberalitatis certamine, copiosa pecuniae vis undique gentium conrogata est, qua communis omnium Pater tot innocentium puerorum et necessitatibus consuleret et dolorem abstergeret; neque unquam desinemus Dei praedicare benignitatem, cui placuit tanta christianae beneficentiae emolumenta per Nos in derelictos filiolos derivari. Qua in re Nobis temperare non possumus quin Societati Save the Children Fund nuncupatae publicum praeconium tribuamus, quod in stipe, vestibus cibariisque colligendis nullam omnino curam ac diligentiam praetermiserit.

Verum, indigentia rerumque omnium caritas, quam bellum attulit, tam multiplex ac varia est, ut quae suppeditavimus adiumenta, ea nec fortasse in omnes partes, ubi necessitas aderat, pervenere, nec, ubicumque praebita sunt, necessitati paria exstiterunt. Huc accedit quod, vertente anno postquam ad vos, Venerabiles Fratres, de hoc ipso argumento Encyclicas dedimus Litteras, haud multum amplificata sit plerarumque regionum fortuna, in quibus constat populum, ac praesertim infantes, duriorem adhuc vitam ob rerum tenuitatem agere. Immo etiam bellum alicubi denuo exarsit cum ingenti eorum quae consegui necesse est damna et omne genus calamitates; alibi, rebus publicis eversis patratisque indignissimis maximisque caedibus, factum est ut innumerabiles familiae ad egestatem redactae, coniuges orbati sint coniugibus, filii parentibus. Nec rarae sunt regiones, ubi commeatibus et rei frumentariae tam difficile prospicitur, ut vel iisdem populus conflictetur angustiis, quibus teterrimi belli tempore premebatur.

Conscientia igitur universae, quam sustinemus, paternitatis iterum permoti, et Divini Magistri vocem illam usurpantes : Misereor super turbam quia... non habent quod manducent , cum Christi nascentis properet anniversarius dies, christianas gentes iterum inclamamus, ut dent Nobis unde aegris affectisque pueris, quicumque ii sunt, nonnihil levaminis impertiamus. Quod ut largiter efficiant, omnes sane, quotquot benignitatis et misericordiae habent viscera, appellamus, sed praecipuo quodam modo ad pueros copiosiorum civitatum convertimur, qui fraterculis in Christo suis subvenire facilius queant. Christi Iesu Natalem diem nonne ipsi veluti proprium festum habent? Nonne pueri derelicti dissitarum regionum, ipsis supplices tendere manus, et cunas, ubi divinus vagit Infans, commonstrare videantur? Nonne Infans ille frater omnium communis est '' Qui egenus factus est, cum esset dives , et ex praesepi illo, quasi e cathedra caelestis sapientiae, tacitus admonet, non modo quanti fraterna habenda sit caritas, sed etiam quantum homines, inde a prima aetatula, oporteat a cupiditate bonorum huius mundi disiungi, eaque cum pauperibus Christo similitudine propioribus participare.

Suppetet profecto pueris locupletiorum regionum unde languentes aequales alant ac vestiant, per proxima praesertim Dominici Natalis sollemnia, quae parentes munusculis ac donis laetiora efficere filiis suis consueverunt. Quos numquid putabimus ita animo comparatos, ut ne partem quidem peculii sui, qua egentium puerorum valetudinem sustentent, missam facere velint? O quantum solacii, quantum sibi parituri sunt gaudii, si quidem effecerint ut paulo commodius, ut paulo iucundius fraterculi, omnibus destituti praesidiis atque oblectamentis, proximos dies festos exigant ! Quemadmodum enim Iesus Infans pastores ipsum, nocte natalicia, adeuntes cum donis quae eius paupertatem sublevarent, dulcissimo risu beavit praecipuaque fidei gratia conlustravit, sic benedictione sua caelestibusque gratiis eos remunerabitur pueros, qui, caritate eius incensi, parvulorum fratrum miseriam maeroremque lenierint, qua re nullam Iesu Infanti acceptiorem per eos dies perficere et offerre possint. Itaque christianos parentes, quibus Divinus Pater gravissimum commisit officium sobolis ad caritatem aliasque virtutes conformandae, impense hortamur, fausta hac utantur opportunitate ad humanitatis piaeque miserationis sensus in filiorum animis excitandos atque excolendos. Quo in genere, placet exemplum proponere imitatione dignissimum; meminimus enim, superiore anno, haud paucos e patriciis Romanis familiis pueros ad Nos stipem coram detulisse, quam, parentibus auctoribus, inter se non sine aliqua proprii oblectamenti iactura collegerant.

Diximus, hoc caritatis et beneficentiae opus esse Infanti Iesu perplaciturum. Et sane cur nomen Bethlehem idem sonat ac Domus Panis , nisi quia ibi Christus in lucem edendus erat, qui, de nostra infirmitate sollicitus, se dedit in cibum animis nostris alendis, docuitque nos hisce verbis Panem nostrum quotidianum da nobis hodie animi corporisque nutrimenta a Patre cotidie exposcere? O quantum dilataretur cor Nostrum si pro certo haberemus fore, ut per natalicia sollemnia nulla esset domus quae solacio ac iucunditate careret, puer nullus cuius animulam matris tristitia perstringeret, nulla denique mater quae filiolos lacrimantibus oculis intueretur.

Propositum igitur Nostrum, haud aliter ac superiore anno, vobis, Venerabiles Fratres, ad effectum deducendum committimus, atque iis in primis qui in regionibus degunt quae prosperiore fortuna et tranquilliore rerum ordine utuntur. Cum autem animis vestris alte insidere oporteat illud Christi Domini : Qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit , nihil intentatum relinquatis rogamus, ut fidelium, quibus praeestis, liberalitas ac munificentia necessitatum magnitudini respondeat. Itaque volumus, in diem duodetricesimum huius mensis Innocentibus sacrum, vel in diem festum de praecepto, si mavultis, proxime superiorem, iam nunc indicatis stipis collationem in tota dioecesi cuiusque vestra habendam pueris ex bello egentioribus sustentandis, eamque dioecesanis pueris praecipue suadeatis; pecuniam vero sic collectam ad Nos vel ad Societatem Save the Children Fund , quam memoravimus, pexferendam pro diligentia vestra curetis. Quod vero ad Nos pertinet, ut, postquam fideles verbo cohortati sumus, eos exemplo quoque Nostro ad largiundum permoveamus, centum millia libellarum italicarum sanctissimo huic caritatis operi attribuimus. Caelestium interea praemiorum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, vobis, Venerabiles Fratres, et clero populoque vestro universo, apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die I mensis Decembris anno MDCCCCXX, Pontificatus Nostri septimo.

BENEDICTUS PP. XV


*A.A.S., vol. XII (1920), n. 13, pp. 553-556.

 

top