|
BENEDICTUS PP. XV
LITTERAE ENCYCLICAE
PRINCIPI APOSTOLORUM PETRO*
AD PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES,
DE SANCTO EPHREM SIRO MONACO
EDESSENO DOCTORE ECCLESIAE RENUNTIANDO.
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Principi Apostolorum Petro illud est a divino Ecclesiae Conditore attributum,
ut, fide omnis erroris immuni (1) cum Deo cohaerens, tanquam « coriphaeus
Apostolici chori » (2) et communis omnium magister ac rector (3) Illius gregem
pasceret, qui Ecclesiam suam, in ipsius Petri eiusque successorum visibilis,
perennis ac solidi magisterii auctoritate (4) aedificavit (5); qua in mystica
petra, idest totius ecclesiastici aedificii fundamento (6) quasi quodam in
cardine et centro, non minus catholicae fidei quam christianae caritatis
communio consisteret.
Id quidem esse Primatus Petro coniati singolare munus ut caritatis, item ac
fidei, divitias usquequaque diffunderet atque in omnibus veluti tueretur,
Ignatius Theophorus, recens ab apostolorum aetate, pulchre declaravit. In iis
enim quas ex itinere misit ad Ecclesiam Romanam nobilissimas litteras, suum
nuntians in Urbem adventum, martyrii pro Christo faciendi causa, praeclarum de
illius Ecclesiae in ceteras omnes principatu edidit testimonium, cum eam «
universo coetui caritatis Praesidentem » (7) nuncupavit, scilicet ut
significaret non modo Ecclesiam universam esse adspectabilem divinae caritatis
imaginem, sed etiam Romanae Sedi beatissimum Petrum, una cum Primatu, caritatis
suae erga Christum triplici confessione affirmatae reliquisse hereditatem, ut
eodem igne fidelium omnium animos incenderet.
Utramque notam ut pontificiae propriam auctoritatis antiqui Patres, praecipue
qui inlustriores Orientis cathedras obtinebant, exploratissimam cum haberent, ad
hanc Apostolicam Sedem, quae una salutem in extremo discrimine sponderet,
confugere consueverant, quotiescumque vel haeresum fluctibus vel intestinis
discidiis iactabantur. Ita egisse constat Basilium Magnum (8), ita insignem
Nicaenae fidei propugnatorem Athanasium (9), ita Ioannem Chrysostomum (10),
deiferos illos orthodoxae fidei Patres, cum ab episcoporum conciliis, secundum
veterum ecclesiasticorum canonum praescripta (11), ad supremum Romanorum
Pontificum iudicium provocarunt. Hos vero quis dixerit ei mandato, quod a
Christo haberent confirmandi fratres, aliqua ex parte defuisse? Quin immo, ne id
officium desererent, alii in exsilium impavide proficisci, ut Liberius, ut
Silverius, ut Martinus; alii causam orthodoxae fidei, eiusque defensorum qui
Pontificem appellaverant, animose agere, ut vel eorum, qui vita functi essent,
vindicarint memoriam : exemplo sit Innocentius (12), qui episcopis Orientis
imperavit, ut in liturgicis diptychis, cum orthodoxorum Patrum nominibus inter
actionem sacram commemorandum, denuo Chrysostomi nomen inscriberent.
Nos autem, cum populos Orientales non minore sane, quain decessores Nostri,
sollicitudine et caritate complectamur, equidem gaudemus nonnullos ex iis,
teterrimo bello restincto, et se in libertatem vindicasse et sacra e dominatu
laicorum subduxisse. Qui cum rem publicam, pro suae quisque nationis ingenio
maiorumque institutis, ordinare contendant, videmur rem tempori eorumque
condicionibus congruentem facturi, si exemplum sanctitatis, doctrinae patriaeque
caritatis splendidissimum iis proposuerimus cum ad diligentius imitandum, tum ad
studiosius colendum. Sanctum Ephrem Syrum intellegimus, quem cum flumine
Euphrate haud inepte comparat Gregorius Nyssenus, quod eius « aquis irrigata
christianorum multitudo centuplum fidei fructum » efferret (13); Ephrem dicimus,
cuius laudes deiferi orthodoxique Patres et Doctores, a Basilio, Chrysostomo,
Hieronymo ad Franciscum Salesium et Alphonsum de Ligorio, uno ore praedicant.
Gratum quidem est vocibus adiungere horum veritatis praeconum vocem Nostrani,
qui etsi dissimiles inter se ingeniis ac temporum locorumque intervallis
disiuncti sunt, ille tamen ex iis oritur conficiturque concentus, cuius facile «
unum eundemque Spiritum » modulatorem agnoscas.
Quod autem illas quas dedimus ad vos Encyclicas Litteras, Venerabiles
Fratres, in MD natali S. Hieronymi, hae tam brevi spatio consequantur, hoc ideo
usu venit, quia duo praeclarissimi viri non una re conveniunt. Etenim fuerunt
Hieronymus et Ephrem fere aequales, ambo monachi, ambo Syriae incolae, uterque
sacrorum Librorum cognitione studioque excellentes; quos iure dixeris, veluti
«duo candelabra lucentia » (14), a Deo destinatos alterum proprie ad
occidentales, alterum ad orientales regiones illuminandas. Quae autem eorum
scriptis continentur, eiusdem bonitatis sunt eiusdemque spiritus; ac propterea
fit, ut, quemadmodum in iis concors et immutabilis latinorum atque orientalium
Patrum doctrina elucet, sic eorum laudes et gloria veluti in unum coalescant et
copulentur.
Utra ex celeberrimis quondam urbibus, Nisibi et Edessa, beatum Ephrem in
lucem ediderit, ambigitur : eum certo, cum postremae persecutionis martyribus
sanguine coniunctum (15), christiano more parentes eduxerunt. Quos si copiosae
vitae commoda defecerant, at laus illa longe maior splendidiorque ornabat, quod
« in iudicio Christum professi fuerant » (16). Ineunte vero adulescentia,
Ephrem, ut in opusculo Confessionum suarum conqueritur, remissius languidiusque
animi restitit cupiditatibus, quibus illa aetas exagitari solet : erat enim
ingenio fervens, in iram praeceps, iurgiorum cupidus, mente linguaque solutior.
Sed cum in vincula esset ob falsum crimen coniectus, humanas res et mania mundi
oblectamenta coepit despicere; itaque, ubi se iudici purgavit, ilico monachi
habitum induit, et deinceps se totum ad pietatis exercitationes sacrarumque
studia Scripturarum contulit. Cum autem gratiam sibi conciliasset Iacobi
Episcopi Nisibensis, unius e CCCXVIII Patribus Concilii Nicaeni, qui celeberrimam
exegesis scholam in urbe episcopali condiderat, patroni sui exspectationem,
assidua et peracuta commentatione Bibliorum, non tam explevit, quam superavit;
quare brevi maximus omnium eius scholae interpres evasit, et « Doctor Syrorum »
nuncupatus habitusque est. Is, haud ita magno spatio, sacrarum studia
Litterarum, Persarum copiis urbi impendentibus, inter mittere cogitur; quam
calamitatem ut removeret, cives suos omnibus nervis ad resistendum incitat. Iam
vero periculum, semel Iacobi episcopi precibus propulsatum, rursus, eo vita
functo, ingravescit; iterumque obsessa urbs, anno CCCLXIII in potestatem
dicionemque Persarum venit. At Ephrem, in exsilium pergere quam infidelibus
servire praeoptans, Edessam commigravit, ibique, maximam partem, ecclesiastici
doctoris munus studiosissime obivit.
Quam igitur in suburbano colle casam habitavit, ea mox, inlustris academiae
instar, magna hominum celebritate floruit, divinorum Librorum studio
flagrantium : atque inde profecti sunt doctissimi illi Scripturarum interpretes,
qui ad eandem disciplinam suos quisque alumnos excoluerunt, Zenobius, Maraba,
Sanctus Isaac Amidensis, cui quidem, ob scriptorum gravitatem et copiam, Magni
nomen adhaesit (17). Itaque ex illo recessu adeo de doctrina sanctimoniaque
Ephrem fama percrebruit, ut, cum Basilium Magnum de facie nosse percuperet, ob
eamque causam venisset Caesaream, cognito Basilius divinitus eius adventu,
singulari hominem cum reverentiae significatione acceperit, suavissimosque cum
eo de divinis rebus sermones contulerit (18) : quo etiam tempore idem perhibetur
ipsum impositione manuum diaconum consecrasse (19).
Edessena vero solitudine Ephrem non pedem, nisi statis diebus, efferebat, ut
acerrimas illas ad populum contiones haberet, quibus, adversus haereses tum
gliscentes, fidei dogmata tuebatur. Qui, si pro suae humilitatis conscientia
ausus non est ad sacerdotium contendere, at in inferiore diaconatus gradu
perfectissimum se Stephani imitatorem praestitit. Ergo Scripturas continenter
docere et divini verbi praedicationi vacare; virgines Deo devotas ad sacram
psalmodiam instituere; commentarios cotidie scribere Bibliis explanandis
orthodoxaeque fidei inlustrandae; popularibus suis, praesertim egenis et
calamitosis, subvenire; quae ceteros docturus esset, ipse tam absolute
cumulateque ante perficere, ut in se imaginem illam sanctitatis referret, quam
Ignatius Theophorus levitis proponit, cum eos Diaconos dumtaxat appellat, idest
« mandatum Christi » (20), eosque exprimere affirmat « mysterium fidei in
conscientia pura » (21).
Quantam vero quamque actuosam fratribus caritatem in summa annonae
difficultate, gravis licet annis confectusque laboribus, exhibuit! Casam enim
deserens, ubi tot annos caelestem potius quam humanam vitam exegerat, Edessam
accurrit : gravissimis verbis, quae quidem Gregorio Nysseno « tanquam divinitus
fabre facta clavis » (22) ad animos et arcas locupletium aperiendas visa sunt,
obiurgat qui frumentum comprimerent, vehementerque rogat, ut saltem de superfluo
fratrum inopiam sustentarent. Iis igitur non tam civium necessitate quam viri
gravitate permotis, ipse ex corrogata pecunia enectis fame comparare lectulos,
sternere sub Edessae porticibus, languentes reficere, peregrinis occorrere, qui
undique in urbem, panem flagitantes, commeabant (23). Itaque vere hunc dixeris
in patriae praesidio divina providentia collocatum ! Qui non ante in suam
solitudinem rediit, quam, exacto anno, e novarum frugum perceptione alimentorum
copia ingens exstiterat.
Omnino commemoratione dignum est relictum ab eo civibus suis testamentum, in
quo piane hominis cum fides, tum humilitas, tum etiam patriae caritas eminet
singularis. « Ego Ephrem morior. Cum timore autem ac reverentia adiuro vos, o
incolae civitatis Edessae, ne sinatis me in domo Dei poni aut sub altari. Non
enim decet vermem putredine scatentem in tempio et sanctuario Dei reponi. Verum
in mea me tunica et pallio deponite, quibus quotidie utebar atque induebar.
Comitamini me in psalmis atque orationibus vestris, et assidue pro mea parvitate
oblationes facere dignemini. Marsupium Ephrem nunquam habuit : non baculus ei
fuit, non pera, neque argentum vel aurum, aut aliam aliquam possessionem super
terram aliquando acquisivi vel possedi. Meis igitur praeceptis atque doctrinae
sedulo operam dantes, ut mei discipuli, a catholica ne desciscatis fide. Circa
fidem maxime estote constantes, caventes vobis ab adversariis, iniquitatis,
inquam, operatoribus et vaniloquis et a seductoribus. Et benedicta vestra sit
civitas, in qua habitatis. Ipsa enim Sapientum est Civitas et Mater Edessa ».
Sic Ephrem e vita cessit, at non eius abiit memoria, quae semper apud universam
Ecclesiam in benedictione fuit. Quare cum de eo in sacra liturgia subinde fieri
coepisset commemoratio, licuit Gregorio Nysseno illud affirmare : « Eius vitae
acque doctrinae splendor universo terrarum orli illuxit; nam in omni fere loco
qui illustratur a sole, cognoscitur ».
Iam quae hic tantus vir quamque multa scripserit, non est cur singillatim
exponamus : « Dicitur porro tricies centenas miriades carminum, si omnia simul
numerare velis, conscripsisse » (24). Doctrinam ea quidem ecclesiasticam
complectuntur fere omnem ; exstant enim commentarii de sacris Scripturis deque
mysteriis fidei, sermones de officiis deque interiore vita, de sacra liturgia
lucubrationes, hymni in dies festos Domini, B. Mariae Virginis et Sanctorum, in
pompas rogationum et paenitentiales, in defunctorum funera. Quibus ex omnibus
candidissima prorsus eminet eius anima, quae merito lucerna evangelica dici
queat « ardens et lucens » (25) cum, verum inlustrando, efficiat ut illud amemus
et sequamur. Immo Hieronymus, cum S. Ephrem scripta testatur suo tempore, haud
aliter ac SS. Patrum et Doctorum orthodoxorum opera, publice in liturgicis
coetibus legi consuevisse, tum etiam de graeca eorundem librorum ex archetypo
syriaco conversione affirmat se « acumen sublimis ingenii etiam in translatione
» cognovisse (26).
Iam vero si in honorem beato Diacono Edesseno verti debet, quod
praedicationem divini verbi et discipulorum institutionem sacris Litteris niti
voluerit, secundum quidem Ecclesiae sensum acceptis, haud minorem sane laudem
idem sibi comparavit ut christianus musicus ac poeta ; utriusque enim artis adeo
peritus erat, ut « Spiritus Sancti cithara » appellaretur. A quo licet ediscere,
Venerabiles Fratres, quibus artibus sacrarum rerum cognitio sit in populo
provehenda. Etenim Ephrem, cum inter gentes viveret ardentioris naturae, quae
quidem poeticae musicaeque dulcedinem maxime sequerentur, quoniam iisdem
lenociniis haeretici, inde ab altero post Christum saeculo, ad errores suos
disseminandos callidissime usi erant, ipse adulescentis David exemplo, Goliath
gigantem proprio eius gladio interimentis, artes artiLus opponit, doctrinamque
catholicam carminibus modisque vestit, quae deinde virgines puerosque studiose
docet, ut eadem postea populus omnis paulatim ediscat. Ita institutionem
fidelium in christiana doctrina non modo integrat eorumque pietatem sacrae
liturgiae spirati; fovet atque nutrit, sed etiam serpentes haereses felicissime
prohibet.
Haec optimarum artium invitamenta a beato Ephrem inducta, quantum dignitatis
sacris peragendis conferrent, utique apud Theodoretum legimus (27); sed idem eo
quoque comprobatur, quod metrica illa ratio, quam noster pervulgavit, late cum
apud graecos, tum apud latinos, propagata est. Namque antiphonia ipsa liturgica
cum suis canticis et pompis, quae Chrysostomi opera. Constantinopolim (28),
Ambrosii autem Mediolanum (29) importata est, unde Italiam totam peragravit, num
ab alio auctore profecta videatur? « Mos » ipse « orientalium partium », quo, in
urbe Insubrium principe, Augustinus, catechumenus adhuc, tam vehementer
commovebatur, quique, a Gregorio Magno expolitus, perfectius quiddam apud nos
attigit, nonne, sapienti existimatorum iudicio, aliqua catione beatissimo Ephrem
debetur, cum ab antiphonia syriaca, ab eo diffusa, originem ducat ? Nihil igitur
mirum si plurimi ab Ecclesiae Patribus fit S. Ephrem auctoritas. De eius
scriptis ita Nyssenus : « Omnem et antiquam et novam Scripturam evolvens, et ut
nemo alius in eius contemplationem incumbens, totam accurate ad verbum
interpretatus est; atque ab ipsa mundi creatione usque ad ultimum gratiae librum
quae abdita et recondita erant commentariis illustravit, Spiritus lumine usus »
(30). Ad haec Chrysostomus : « Ephrem ille magnus, obtorpescentium excitator,
afflictorum consolator, iuvenum disciplina, instructor atque exhortator,
monachorum speculum, dux paenitentium, framea et spiculum adversus haereticos,
virtutum receptaculum et Spiritus Sancti habitaculum atque diversorium » (31).
Nihil profecto dici maius potest ad hominem dilaudandum, qui tamen suis ipse
oculis tantulus videbatur, ut se omnium minimum et peccatorem vilissimum
praedicaret.
Deus igitur qui « exaltavit humiles » beatum Ephrem summa afficit gloria,
eumque huic aetati caelestis sapientiae doctorem et lectissimarum virtutum
exemplum proponit. Cuius exempli opportunitas hodie dicenda est vere singularis
cum, iam extincto immanissimo bello, quasi novus rerum ordo nationibus,
praesertim Orientis, nascitur. Grande profecto, Venerabiles Fratres, plenumque
curarum opus, cum Nobis, tum unicuique vestrum et bonis omnibus imponitur, ut
quicquid humani civilisque cultus superest, in Christo instauremus, deviamque
hominum societatem ad Deum et ad sanctam Dei Ecclesiam revocemus; ad Ecclesiam
catholicam, inquimus, quae quidem, dum labant instituta maiorum, et, perturbatis
rebus publicis, humana omnia permiscentur, una non vacillat fidenterque futura
prospicit, una ad immortalitatem nata, eius nimirum freta oraculo, qui
beatissimo Petro edixit : « super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam et
portae inferi non praevalebunt adversus eam » (32).
Utinam vestigiis Sancti Ephrem insistant quotquot in Ecclesia munus
administrant erudiendi ceteros, ab eoque ediscant quam sollerter, quam assidue
sit in praedicanda Christi doctrina elaborandum; neque enim fidelium pietas
habeat aliquid stabilitatis et emolumenti, nisi in fidei mysteriis praeceptisque
penitus defixa haereat. Qui autem legitime sacras tradunt disciplinas, eos
Edessenus exemplo suo monet, ne Scripturas sacras ad placita sui quisque ingenii
detorqueant, neve in iis perscrutandis a perpetuo Ecclesiae sensu transversum
unguem discedant; « omnis » enim « prophetia Scripturae propria interpretatione
non fit; non enim voluntate hum.ana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu
Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines » (33). Atque Spiritus ille qui
per prophetas est homines allocutus, idem est qui apostolis « aperuit sensum ut
intelligerent Scripturas » (34) et Ecclesiam constituit revelationis nuntiam,
interpretem et custodem, ut scilicet esset « columna et firmamentum veritatis »
(35).
Ii vero in quos ab Ephrem gloria plus redundat honoris, hoc sustineant, ut
oportet, onus dignita.tis : inlustrem intellegimus sobolem Instituti monastici,
quod cum Antonio et Basilio in Orientis regionibus ortum, per multiplices postea
surculos in occidentales terras propagatum et, tot nominibus, de christiana
humanitate est praeclare promeritum. Ne igitur hi cessent evangelicae
perfectionis sectatores in anachoretam Edessenum suspicere eumque imitando
sequi; monachus enim eo magis erit Ecclesiae profuturus, quo melius, coram Deo
et hominibus, id in se exhibeat quod habitus significat, idest si, secundum
illud antiquorum Orientis Patrum, sit « filius patti », itemque « Angelus cuius
opus misericordia est, pax et sacrificium laudis », ut eum venuste beatus Nilus
Iunior definiit » (36).
Denique omnes quibus praepositi estis, Venerabiles Fratres, cum e Clero tum
ex populo, illud a beato Ephrem discant, patriae huius caritatem, cuius quidem
officia ipsius christianae sapientiae professione nituntur, non ab amore patriae
caelestis seiungi debere, nedum ei praeponi : patriae illius, inquimus, quae
nihil est aliud nisi intima in animis iustorum Dei dominatio hic inchoata, in
caelis perfectissima; cuius profecto speciem mystice exhibet Ecclesia catholica,
quae, remoto omasi nationum et linguarum discrimine, filios Domini universos,
veluti familiam unam, sub communi Patre ac Pastore complectitur. Item doeet
sanctissimus vir, vitae interioris fontes ibi esse quaeren dos ubi Christus
constituit, idest in Sacramentis, in praeceptorum evangelicorum observatione et
in pietatis exercitatione multiplici quam ipsa affert liturgia Ecclesiaeque
proponit auctoritas. Quo in genere aliquid delibetis volumus, Venerabiles
Fratres, ex iis quae de Altaris Sacrificio habet noster : « Sacerdos manibus
suis Christum super altare ponit ut fiat cibus. Patrem tamquam domesticum
alloquitur dicens : Da mihi Spiritum tuum, ut adveniens descendat super altare
et sanctificet panem positum ut fiat Corpus Unigeniti tui. Narrat ei passionem
et mortem exponitque coram eo ictus; neque Divinitatem pudet ictuum Filii sui
primogeniti. Dicit invisibili Patri : en appensus in Cruce, Filius tuus est,
eiusque vestes sanguine sunt conspersae et latus eius lancea est perfossum. Ei
commemorat passionem et mortem Dilecti sui, quasi earum oblitus sit, atque Pater
audiens, eius preces exaudit » (37). Quae, vero de iustorum post mortem
condicione versibus persequitur, ea cum constanti Ecclesiae doctrina, postmodum
in Concilio Florentino definita, sic congruunt ut nihil supra : « Mortuus a
Domino abductus et iam in coelorum regno inductus est. Anima defuncti in coelo
excipitur, et tamquam unio in coronam Christi inseritur. Defunctus iam nunc apud
Deum et Sanctos eius commoratur » (38).
At huius erga Deiparam Virginem pietatem quisnam satis dicendo explicet ? «
Tu, Domine et Genitrix tua », ita in quodam carmine Nisibensi, « soli estis qui
omni sub respectu perfecte decori estis; in Te namque, Domine mi, nulla est
macula neque in Genitrice tua labes ulla inest » (39). Omnino haec « Spiritus
Sancti cithara » nunquam suaviores reddit sonos, quam cum propositum est Mariae
concinere laudes vel integerrimam virginitatem vel divinam maternitatem vel
misericordiae plenum in homines patrocinium celebrando.
Neque ita minore studio rapitur, cum e longinqua Edessa Romam respicit, ad
Petri Primatum laudibus extollendum: « Salvete, reges sancti, Apostoli Christi
», ita ille ad Apostolorum chorum; « salvete, lux mundi .... Lucerna Christus,
candelabrum et Petrus, oleum autem subministratio Sancti Spiritus. Salve, o
Petre, peccatorum porta, discipulorum lingua, praedicantium vox, Apostolorum
oculus, coelorum custos, clavigerorum primogenitus » (40). Atque alio loco : «
Beatus es, o Petre, caput et lingua corporis fratrum tuorum, corporis inquam
quod ex discipulis coagmentatur, in quo uterque oculus filii sunt Zebedaei. Illi
quidem beati sunt, Magistri thronum qui contemplantes, et sibi thronum petiere.
Auditur vera Patris revelatio favere Petro, qui lapis evadit inconcussus » (41).
Et in alio hymno sic Dominum Iesum induca cum primo suo in terris Vicario
colloquentem : « Simon, discipule mi, Ego te constitui fundamentum Ecclesiae
sanctae, petram votavi te antea ut sustineres totum meum aedificium. Tu es
inspector eorum qui aedificant mihi Ecclesiam in terris. Si quid reprobum
aedificare velint, te ut fundamentum posai, coerce illos. Tu es caput fontis, a
quo hauritur dottrina mea, tu es caput discipulorum meorum, per te omnes gentes
potabo. Tua est suavitas illa vivifica, quam largior. Te elegi ut esses ín mea
institutione velut primogenitus et haeres thesaurorum meorum. Claves regni mei
dedi Tibi, et ecce principem Te constituo super omnes meos thesauros » (42).
Haec omnia cum ipsi Nobiscum recoleremus, benignissimo Deo cum lacrimis
supplices eramus, ut Orientales, quos discidium nimis diuturnum, contra veterum
Patrum suorum sententiam quam memoravimus, ab hac beati Petri Sede misere
distinet, tandem aliquando ad sinum complexumque reduceret Romanae Ecclesiae,
quacum, Irenaeo teste, qui per magistrum suum Polycarpum traditas a Ioanne
Apostolo doctrinas acceperat, « propter potiorem principalitatem necesse est
omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos qui sunt undique fideles » (43). Interea
vero perlatae ad Nos sunt litterae, quibus Venerabiles Fratres Ignatius Ephrem
II Rahmani, Patriarca Syrorum Antiochenus, Elias Petrus Huayek, Patriarcha
Maronitarum Antiochenus et Ioseph Emmanuel Thomas, Patriarcha Chaldaeorum
Babylonensis, allatis maximi momenti rationibus, Nos impense rogabant, vellemus,
Apostolica Nostra auctoritate, Sancto Ephrem Syro, Diacono Edesseno, titulum
atque honores Doctoris Ecclesiae universae concedere et confirmare. Quibus
quidem precibus, aliquot etiam S. R. E. Cardinalium, Episcoporum, Abbatum et
Praesidum religiosarum Sodalitatum graeci latinique ritus, postulatoriae
litterae accesserunt. Rem profecto votis quoque Nostris consentaneam mature
perpendendam duximus. Memineramus enim ab Orientalibus Patribus, quos supra
diximus, beatum Ephrem semper veritatis magistrum deiferumque Ecclesiae
catholicae Doctorem esse habitum; neque ignorabamus, ipsius auctoritatem inde ab
initio plurimum valuisse non modo apud Syros, sed etiam apud finitimos,
Chaldaeos, Armenos, Maronitas et Graecos, qui Diaconi Edesseni scripta in suum
quisque sermonem transtulerunt et, cum in coetibus liturgicis, tum domi ac
privatim cupide perlegere consueverant, ita, ut eius carmina, hodie etiam, inter
Slavos, Coptos, Aethiopes et vel inter Iacobitas Nestorianosque inveniri
contingat. Illud quoque animo reputavimus, hunc virum apud Romanam Ecclesiam
magno in honore antehac fuisse. Praeterquam enim quod inde ab antiquis
temporibus ea in martyrologio Calendis Februariis beatum Ephrem commemorat, nec
sine peculiari sanctitatis et doctrinae eius elogio, in hac ipsa Alma Urbe,
saeculo XVI vertente, in honorem Beatissimae Virginis et sancti Ephrem templum
in colle Viminali erectum est; cognita autem res perspectaque omnibus est,
decessores Nostros Gregorium XIII et Benedictum XIV, qui quidem non uno nomine
de catholicis Orientis bene meriti sunt, curasse, ut primo Vossius, deinde
Assemanus, maiore qua tum fieri poterat diligentia, Sancti Ephrem opera
colligerent atque ad inlustrandam catholicam fidem et pietatem fidelium alendam
ederent et evulgarent. Quod si proxime superiores respiciamus eventus, s. m.
decessor Noster Pius X anno MDCCCCIX Missam et Officium proprium in honorem
eiusdem sancti Diaconi Edesseni, excerpta magnam partem e liturgia syriaca,
approbavit et monachis Benedictinis, e Prioratu Hierosolymitano SS. Benedicti et
Ephrem, concessit. Quibus omnibus rite perpensis, ut id suppleremus quod ad
magni anachoretae gloriam deesse videbatur, simulque Orientis christiani populis
gratificaremur apostolicae caritatis, qua eorum utilitati atque honori
prospicimus, novo publicoque documento, negotium de quo erant litterae, quas
supra memoravimus, Sacrae Rituum Congregationi commisimus, ad sacromm canonum et
vigentis disciplinae praescripta expediendum. Res tam feliciter evenit, ut
Cardinales eidem Sacrae Congregationi praepositi per Praefectum Venerabilem
Fratrem Nostrum Antonium S. R. E. Card. Vico, Episcopum Portuensem et S.
Rufinae, renuntiarint, se idem optare et demisse a Nobis effiagitare quod
ceteri, supplicibus libellis oblatis, poposcerant.
Itaque, Spiritu Paraclito invocato, suprema Nostra auctoritate, sancto Ephrem
Syro, Diacono Edesseno, titulum cum honoribus Doctoris Ecclesiae Universalis
conferimus ratumque habemus, decernentes, eius festum diem, qui est
duodevicesimus mensis Iunii, celebrandum ubique esse eadem ratione, qua dies
natalis agitur ceterorum Ecclesiae Universalis Doctorum.
Quare, Venerabiles Fratres, cum gaudemus hanc honoris et gloriae Sancto
Doctori accessionem per Nos factam, tum confidimus simul fore, ut universae
Christifidelium familiae, in tanta rerum asperitate, praesentissimus atque
perstudiosus apud divinam clementiam deprecator ille adsit et patronus. Res item
catholicis orientalibus novo sit argumento singularis eius curae atque studii,
quo Romani Pontifices dissitas eas Ecclesias prosequuntur; quarum quidem
legitimas consuetudines liturgicas canonicasque regulas, perinde ac decessores
Nostri, volumus integras incolumesque perpetuo consistere. Utinam, affiante Dei
gratia et sancto Ephrem auspice, impedimenta illa concidant, quibus tam
conspicuam christiani gregis partem disiunctam dolemus a mystica petra, super
quam Christus Ecclesiam suam aedificavit. Utinam quam primum felicissimus ille
dies illucescat, quo omnium in animis erunt « sicut stimuli, et quasi clavi in
altum defixi » evangelicae veritatis verba « quae per magistrorum consilium data
sunt a pastore uno » (44).
Caelestium interea donorum auspicem et paternae caritatis Nostrae testem,
vobis, Venerabiles Fratres, et universo clero populoque unicuique vestrum
concredito, apostolicam ben edictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum die V mensis Octobris anno MDCCCCXX,
Pontificatus Nostri septimo.
BENEDICTUS PP. XV
*A.A.S., vol. XII (1920), n. 12, pp.
457-471.
(1)
Luc. XXXI, 32. (2) S. Theod. Stud. ep. II ad Michaëlem Imperatorem.
(3) S. Cyr. Alex. De Trinit. dial. IV.
(4) S. Theod. Stud. ibid.
(5) Matth. XVI, 18.
(6) S. Cyr. Alex. Comm. in Luc. c. XXII, v. 32.
(7) S. Ign. Epist. ad Rom.
(8) S. Basil. Magn. Epist. cl. II, ep. 69.
(9) S. Felicis II Epist. et Decr. — Epist. Athanas. et episcop. Aegyptior.
(10) S. Ioan. Chrys. Ep. ad Innocent. episc. Rom.
(11) Sardic. can. 3, 4, 5.
(12) Theodoret. I. v, e. 34.
(13) S. Greg. Nyss. Vita S. Ephrem, c. I, n. 4.
(14) Cf. Apoc. XI, 4.
(15) C. Greg. Nyss., op. cit.
(16) S. Ephrem Confessio n. 9.
(17) Sozom. Hist. eccl. I. iii, e. w.
(18) S. Greg. Nyss. op. cit. c. IV, n. 17.
(19) Vit. S. Basil. M. quae attrib. S. Amphilochio.
(20) S. Ignat. Ep. ad Thrall. n. ni.
(21) 1 Tim. c. III, 9. 461
(22) S. Greg. Nyss. op. cit. c. VI, n. 23.
(23) Sozomen. op. cit. 1. III, c. XV.
(24) Sozomen. op. cit. 1. irr. c. XV.
(25) Ioh. v. 35.
(26) C. Hier. De script. eccl. c. 115.
(27) Theodoret. I. IV, c. 27.
(28) Sozom. op. cit. 1. III, c. VIII.
(29) S. Aug. Confess. I. IX, c. 7.
(30) S. Greg. Nyss. op. cit.
(31) S. Io. Chrys. Orat. de consumm. saec.
(32) Matth. XVI, 18.
(33) II Petr. I, 20-21
(34) Luc. XXIV, 45.
(35) I Tim. III. 15.
(36) S. Barthol. Crypt. Abb. in Vita S. Nili Iunioris.
(37) Cf. Rahmani, I Fasti della Chiesa Patriarcale Antiochena,
VIII-IX.
(38) Carm. Nisib. c. VI, pp. 24-28.
(39) Carm. Nisib. n. 27.
(40) S. Ephr. Encom. in Petrum et Paulum.
(41) Cf. Rahmani, Hymni S. Ephr. De Virginitate, p. 45.
(42) Lamy, S. Ephr. Hynnn. et Serm. Vol. I, pr. 411.
(43) S. Iren. C. haer. 1. III, c. III.
(44) Ecclesiastes XII, 11.
|