The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XV

LITTERAE ENCYCLICAE

SPIRITUS PARACLITUS*

AD PATHIAHCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES,
IN NATALI MD S. HIERONYMI ECCLESIAE DOCTORIS.
 

VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

 

Spiritus Paraclitus, cum genus humanum, ut arcanis divinitatis imbueret, sacris Litteris locupletasset, sanctissimos doctissimosque viros, labentibus saeculis, non paucos providentissime excitavit, qui non modo caelestem illum thesaurum iacere sine fructu (1) non sinerent, sed suis et studiis et laboribus consolationem inde Scripturarum Christifidelibus uberrimam compararent. Hos inter, principem sane, communi omnium consensu, locum obtinet Sanctus Hieronymus, quem Doctorem Maximum sacris Scripturis explanandis divinitus sibi datum catholica agnoscit et veneratur Ecclesia. Iamvero, cum ab eius obitu plenum proxime quintum et decimum saeculum commemoraturi simus, nolumus, Venerabiles Fratres, singularem opportunitatem praetermittere, quin de Hieronymi in scientia Seripturarum lau dibus ac promeritis vos data opera alloquamur. Conscientia enim apostolici muneris impellimur, ut, ad nobilissimam hanc disciplinam provehendam, insigne tanti viri exemplum ad imitandum proponamus, et quae fel. rec. decessores Nostri Leo XIII et Pius X monita et praescripta hoc in genere utilissima ediderunt, eadem, apostolica Nostra auctoritate, confirmemus et ad haec Ecclesiae tempora pressius aptemus. Etenim Hieronymus, « vir maxime catholicus et sacrae legis peritissimus » (2) atque « catholicorum magister » (3) itemque « morum exemplar mundique magister » (4), cum catholicam de sacris Libris doctrinam mirifice illustrarit acriterque defenderit, documenta sane plurima, eaque gravissima, Nobis affert, quae quidem usurpando, filios Ecclesiae universos, clericos potissimum, ad Scripturae divinae reverentiam, cum pia lectione assiduaque commentatione coniunctam, hortemur.

Nostis, Venerabiles Fratres, Hieronymum Stridone natum, in oppido « Dalmatiae quondam Pannoniaeque confinio » (5), et ab ipsis incunabulis catholico lacte nutritum (6), postquam Christi vestem in hac alma Urbe de sacro fonte suscepit (7), quoad longissime vixit, quicquid habuit virium, id in sacris Bibliis perscrutandis, exponendis vindicandisque adhibuisse. Is latinis graecisque litteris Romae eruditus, vixdum e rhetorum schola egressus erat cum, adhuc adulescens, Abdiam prophetam interpretari conatus est: qua ex « puerilis ingenii » exercitatione (8) ita in eo crevit Scripturarum amor, ut, veluti invento thesauro secundum evangelicam imaginem, « omnia istius mundi emolumenta » pro eo contemnenda sibi esse duxerit. Quamobrem, nulla deterritus asperitate consilii, cum domum, parentes, sororem, propinquos dereliquit, tum a consuetudine lautioris cibi recessit, et in sacras Orientis regiones transmigravit, ut divitias Christi et Salvatoris scientiam in lectione et studio Bibliorum sibi pararet ampliores (10) Qua in re quantum desudaverit, haud semel ipse describit : « Miro discendi ferebar ardore, nec iuxta quorumdam praesumptionem ipse me docui. Apollinarium Laodicenum audivi Antiochiae frequenter et colui, et cum me in sanctis Scripturis erudirei, nunquam illius contentiosum super sensu dogma suscepi » (11). Inde in regionem Chalcidis desertam Syriae orientalis regressus, ut verbi divini sensum perfectius assequeretur, simulque ut aetatis aestum studiorum assiduitate coerceret, cuidam fratri, qui ex Hebraeis crediderat, in disciplinam se tradidit, ut hebraicum et chaldaicum quoque sermonem edisceret. « Quid ibi laboris insumpserim, quid sustinuerim difficultatis, quoties desperaverim quotiesque cessaverim et contentione discendi rursus inceperim, testis est conscientia tam mea, qui passus sum, quam eorum qui mecum duxerunt vitam. Et gratias ago Domino, quod de amaro semine litterarum dulces fructus capio » (12). Cum autem ab haereticorum turbis ne in ea quidem solitudine quiescere sibi liceret, Constantinopolim se contulit, ubi Sanctum Gregorium Theologum illius Sedis Antistitem, qui summa doctrinae laude ac gloria floreret, ad sacrarum Litterarum interpretationem, fere triennium, ducem ac magistrum adhibuit; quo tempore Origenis in prophetas Homilias et Eusebii Chronicon latine reddidit, et Isaiae de Seraphim visionem edisseruit. Romam autem ob rei christianae necessitates cum revertisset, a Damaso Pontifice familiariter exceptus, et in gerendis Ecclesiae negotiis est adhibitus (13). Quibus etsi summopere distinebatur, nullo tamen pacto cum divinos pervolutare Libros (14) codicesque exscribere et inter se comparare (15), tum quaestiones sibi propositas dirimere et discipulos ex utroque sexu ad Bibliorum cognitionem informare desiit (16); laboriosissimam vero provinciam sibi a Pontifice mandatam latinae Novi Testamenti versionis emendandae, tam acri subtilique iudicio est exsecutus, ut recentiores ipsi huius disciplinae existimatores Hieronymianum opus cotidie magis admirentur plurisque faciant. Sed, quoniam ad sancta Palaestinae loca omni cogitatione desiderioque ferebatur, Damaso vita functo, Hieronymus Bethlehem concessit, ubi, coenobio apud Christi cunabula condito, totum Deo se devovit et, quantum ab orando superesset temporis, id omne in Bibliis ediscendis docendisque insumpsit. Nam, ut iterum de se ipse testatur, « iam canis spargebatur caput, et magistrum potius quam discipulum decebat; perrexi tamen Alexandriam, audivi Didymum. In multis ei gratias ago. Quod nescivi, didici; quod sciebam, illo diversum docente non perdidi. Putabant me homines finem fecisse discendi; rursum Ierosolymae et Bethlehem quo labore, quo pretio Baraninam nocturnum habui praeceptorem ! Timebat enim Iudaeos et mihi alterum exhibebat Nicodemum » (17). Neque vero in horum aliorumque doctorum institutione praeceptisque acquievit, sed praeterea subsidia omne genus adhibuit ad proficiendum utilia; praeterquam enim quod inde ab initio codices commentariosque Bibliorum optimos sibi comparaverat, libros quoque synagogarum et volumina bibliothecae Caesareensis ab Origene et Eusebio collectae evolvit, ut, comparatione eorum codicum cum suis instituta, germanam textus biblici formam verumque sensum erueret. Quem ut plenius assequeretur, Palaestinam, qua late patet, peragravit, cum id sibi haberet persuasissimum quod ad Domnionem et Rogatianum scribebat : « Sanctam Scripturam lucidius intuebitur, qui Iudaeam oculis contemplatus est et antiquarum urbium memorias locorumque vel eadem vocabula vel mutata cognoverit. Linde et nobis curae fuit, cum eruditissimis Hebraeorum hunc laborem subire, ut circumiremus provinciam quam universae Christi ecclesiae sonant » (18). Hieronymus igitur suavissimo illo pabulo animum continenter pascere, Pauli Epistulas explanare, Veteris Testamenti latinos codices e graecorum lectione emendare librosque fere omnes ex hebraica veritate denuo in latinum sermonem convertere, sacras Litteras coeuntibus fratribus cotidie edisserere, ad epistulas rescribere quae unclique quaestiones de Scriptura dirimendas afferrent, unitatis ac doctrinae catholicae oppugnatores acriter refellere ; neque – tantum apud eum potuit Bibliorum amor – a scribendo vel dictando ante desistere, quam manus obriguerint et vox morte intercepta sit. Ita, nullis parcens nec laboribus nec vigiliis nec sumptibus, ad summam usque senectutem, in lege Domini noctu diuque apud Praesepe meditanda perseveravit, maioribus e solitudine illa effusis in, catholicum nomen, per vitae exempla et scripta, utilitatibus, quam si Romae, in capite orbis terra.rum, aevum exegisset.

Vita rebusque gestis Hieronymi vix delibatis, iam, Venerabiles Fratres, ad considerandam eius doctrinam de divina dignitate atque absoluta Scripturarum ventate veniamus. Qua in re nullam profecto in scriptis Doctoris Maximi paginam reperias, unde non liqueat, eum cum universa catholica Ecclesia firmiter constanterque tenuisse, Libros sacros, Spiritu Sancto inspirante conscriptos, Deum habere auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditos esse (19). Asseverat nimirum codicis sacri libros Spiritu Sancto inspirante vel suggerente vel insinuante vel etiam dictante compositos esse, immo ab Ipso conscriptos et editos; sed nihil praeterea dubitat, quin singuli eorum auctores, pro sua quisque natura atque ingenio, operam affianti Deo libere navarint. Etenim non modo id universe affirmat quod omnibus sacris scriptoribus commune est, ipsos in scribendo Dei Spiritum secutos, ut omnis sensus omniumque sententiarum Scripturae Deus causa princeps habendus sit; sed etiam quod uniuscuiusque proprium est, accurate dispicit. Nam singillatim, in rerum compositione, in lingua, in ipso genere ac forma loquendi ita eos suis quemque facultatibus ac viribus usos esse ostendit, ut propriam uniuscuiusque indolem et veluti singulares notas ac lineamenta, praesertim prophetarum et apostoli Pauli, inde colligat ac describat. Quam quidem Dei cum homine communitatem laboris ad unum idemque opus conficiendum, Hieronymus comparatione illustrat artificis, qui in aliqua re factitanda organo seu instrumento utitur; quicquid enim scriptores sacri loquuntur, « Domini sunt verba, et non sua, et quod per os ipsorum dicit, quasi per organum Dominus est locutus » (20). Quod si etiam inquirimus, qua ratione haec Dei, uti causae principia, virtus atque actio in hagiographum sit intellegenda, cernere licet, inter Hieronymi verba et communem de inspiratione catholicam doctrinam nihil omnino interesse, cum ipse teneat, Deum, gratia coniata, scriptoris menti lumen praeferre ad verum quod attinet, « ex persona Dei » hominibus proponendum; voluntatem praeterea movere atque ad scribendum impellere; ipsi denique peculiariter continenterque adesse donec librum perficiat. Quo potissimum ex capite sanctissimus vir summam Scripturarum praestantiam ac dignitatem infert, quarum scientiam thesauro pretioso (21) et nobili margaritae (22) aequiparat, in iisque asserit divitias Christi (23) et « argentum quo domus Dei ornatur » (24) inveniri.

Praecellentissimam vero earum auctoritatem sic verbis et exemplo commendabat, ut, quaecumque oriebatur controversia, ad Biblia veluti ad confertissimum armamentarium confugeret, et testimoniis inde eductis, tamquam firmissimis argumentis, quibus refragari minime liceret, ad coarguendos adversariorum errores uteretur. Ita Helvidio perpetuam Deiparae virginitatem neganti, aperte ac simpliciter : « Ut haec quae scripta sunt, non negamus, ita ea quae non sunt scripta, renuimus. Natum Deum esse de Virgine credimus, quia legimus. Mariam nupsisse post partum, non credimus, quia non legimus » (25). Iisdem vero armis contra Iovinianum pro doctrina catholica de statu virginali, de perseverantia, de abstinentia deque bonorum operum merito se spondet acerrime propugnaturum : « Adversus singulas propositiones eius, Scripturarum vel maxime nitar testimoniis, ne querulus garriat, se eloquentia magis quam veritate superatum » (26). Atque in libris suis contra eundem haereticum defendendis « quasi vero », scribit, « rogandus fuerit ut mihi cederet, et non invitus et repugnans in veritatis vincula ducendus » (27). De universa autem Scriptura, in Ieremiae commentario, quem morte prohibitus est absolvere : « Nec parentum nec maiorum error sequendus est, sed auctoritas Scripturarum et Dei docentis imperium » (28). Et viam rationemque adversus hostes dimicandi sic Fabiolam docet : « Cum divinis Scripturis fueris eruditus et leges earum ac testimonia vincula scieris veritatis, contendes cum adversariis, ligabis eos et vinctos duces in captivitatem et de hostibus quondam atque captivis liberos Dei facies » (29).

Porro cum divina sacrorum Librorum inspiratione summaque eorundem auctoritate docet Hieronymus immunitatem et omni ab errore et fallacia vacuitatem necessario cohaerere : quod, uti a Patribus traditum communiterque receptum, in celeberrimis Occidentis Orientisque scholis didicerat. Et sane, cum, post inceptam, Damasi Pontificis mandato, Novi Testamenti recognitionem, quidam « homunculi » ipsum studiose obiurgarent quod « adversus auctoritatem veterum et totius mundi opinionem aliqua in Evangeliis emendare » tentasset, paucis respondit, non adeo se hebetis fuisse cordis et tam crassae rusticitatis, ut aliquid de Dominicis verbis aut corrigendum putasset aut non divinitus inspiratum (30). Primam vero Ezechielis visionem de quattuor Evangeliis exponens « totum autein corpus », animadvertit, « et dorsa piena oculis adprobabit, qui viderit nihil esse in Evangeliis quod non luceat et splendore suo mundum. illuminet : ut etiam quae parva putantur et vilia, Spiritus Sancti fulgeant maiestate » (31). Iam quae de Evangeliis inibi affirmat, eadem de omnibus aliis « Dominicis verbis » in singulis commentariis profitetur, ut catholicae interpreta tionis legem ac fundamentum; et hac ipsa veritatis nota germanus propheta, Hieronymo auctore, a falso internoscitur (32). Nam « Domini verba sunt vera, et eius dixisse, fecisse est » (33). Itaque «Scriptura mentiri non potest » (34), et nefas est dicere Scripturam mentiri (35), immo solum errorem nominis in eius verbis admittere (36). Addit praeterea Sanctus Doctor, se « aliter habere Apostolos, aliter reliquos tractatores » idest profanos; « illos semper vera dicere, istos in quibusdam, ut homines, aberrare » (37); et licet multa in Seripturis dicantur, quae videatur incredibilia, tamen vera esse (38); in hoc « verbo veritatis » nullas res sententiasque inter se pugnantes inveniri posse, « nihil di ssonum, nihil diversum » (39) ; quare « cum videatur Scriptura inter se esse contraria, utrumque verum » esse, « cum diversum sit » (40). Cui cum fortiter principio adhaeresceret, si qua in sacris libris inter se discrepare viderentur, eo curas omnes cogitationesque Hieronymus convertere, ut quaestionem enodaret; quodsi rem nondum apte diremptam putaret, de eadem, data occasione, iterato libenterque inquirere, haud ita felici interdum exitu. Scriptores tamen sacros nunquam de fallacia arguit vel levissima – « hoc quippe impiorum est, Celsi, Porphyrii, Iuliani » (41) — In quo quidem cum Augustino piane consentit, qui, ad ipsum Hieronymum scribens, se solis libris sacris hunc timorem honoremque ait deferre, ut nullum eorum auctorem scribendo errasse aliquid, firmissime credat, ideoque, si quid in eis offendat litteris, quod videatur contrarium veritati, non id opinari, sed vel mendosum esse codicem vel interpretem errasse vel seipsum minime intellexisse : quibus haec subiicit : « Nec te, mi frater, sentire aliud existimo : prorsus, inquam, non te arbitror sic legi tuos libros velle tamquam prophetarum et Apostolorum, de quorum scriptis quod omni errore careant, dubitare nefarium est » (42). Hac igitur Hieronymi doctrina egregie confirmantur atque illustrantur ea quibus fel. rec. decessor Noster Leo XIII antiquam et constantem Ecclesiae fidem sollemniter declaravit de absoluta Scripturarum a quibusvis erroribus immunitate : « Tantum abest ut divinae inspirationi error ullus subesse possit, ut ea per se ipsa non modo errorem excludat omnem, sed tam necessario excludat et respuat, quam necessarium est, Deum, summam veritatem nullius omnino erroris auctorem esse ». Atque allatis definitionibus Conciliorum Fiorentini et Tridentini in synodo Vaticana confirmatis, haec praeterea habet : « Quare nihil admodum refert, Spiritum Sanctum assumpisse homines tamquam instrumenta ad scribendum, quasi non quidem primario auctori, sed scriptoribus inspiratis quidpiam falsi elabi potuerit. Nam supernaturali ipse virtute ita eos ad scribendum excitavit et movit, ita scribentibus adstitit, ut ea omnia eaque sola quae ipse iuberet, et recte mente conciperent, et fideliter conscribere vellent, et apte infallibili veritate exprimerent : secus non ipse esset auctor sacrae Scripturae universae » (43). Quae decessoris Nostri verba quamquam nullum relinquunt ambigendi vel tergiversandi locum, dolendum tamen est, Venerabiles Fratres, non modo ex iis qui foris sunt, sed etiam e catholicae Ecclesiae filiis, immo vero, quod animum Nostrum vehementius excruciat, ex ipsis clericis sacrarumque disciplinarum magistris non defuisse qui, iudicio suo superbe subnixi, Ecclesiae magisterium in hoc capite vel aperte reiecerint vel occulte oppugnarint. Equidem illorum comprobamus consilium, qui ut semet ipsos aliosque ex difficultatibus sacri codicis expediant, ad eas diluendas, omnibus studiorum et artis criticae freti subsidiis, novas vias atque rationes inquirunt; at misere a proposito aberrabunt, si decessoris Nostri praescripta neglexerint et certos. fines terminosque a Patribus constitutos praeterierint. Quibus sane praeceptis et finibus nequaquam recentiorum illorum continetur opinio, qui, inducto inter elementum Scripturae primarium seu religiosum et secundarium seu profanum discrimine, inspirationem quidem ipsam ad omnes sententias, immo etiam ad singula Bibliorum verba pertinere volunt, sed eius effectus, atque in primis erroris immunitatem absolutamque veritatem, ad elementum primarium seu religiosum contrahunt et coangustant. Eorum enim sententia est, id unum, quod ad religionem spectet, a Deo in Scripturis intendi ac doceri; reliqua vero, quae ad profanas disciplinas pertineant et doctrinae revelatae, quasi quaedam externa. divinae veritatis vestis, inserviant, permitti tantummodo et scriptoris imbecillitati relinqui. Nihil igitur mirum, si in rebus physicis et historicis aliisque siinilibus satis multa in Bibliis occurrant quae cum huius aetatis bonarum artium progressionibus componi omnino non possint. Haec opinionum commenta, sunt qui nihil repugnare contendant decessoris Nostri praescriptionibus, cum is hagiographum in naturalibus rebus secundum externam speciem, utique fallacem, loqui declaraverit. Id vero quam temere, quam falso affirmetur, ex ipsis Pontificis verbis manifesto apparet. Neque enim ab externa rerum specie, cuius rationem esse habendam, Leo XIII, praeeuntibus Augustino et Thoma Aquinate, sapientissime edixit, ulla falsi labes divinis Litteris aspergitur, quandoquidem sensus in iis rebus proxime cognoscendis, quarum sit propria ipsorum cognitio, minime decipi, dogma est sanae philosophiae. Praeterea decessor Noster, quovis inter elementum primarium et secundarium, uti vocant, remoto discrimine omnique ambiguitate sublata, luculenter ostendit, longissime a vero abesse illorum opinionem, qui arbitrantur « de veritate sententiarum cum agitur, non adeo exquirendum quaenam dixerit Deus, ut non magis perpendatur quam ob causam ea dixerit »; idemque docet divinum afllatum ad omnes Bibliorum partes, sine ullo delectu ac discrimine, proferri, nullumque in textum inspiratum errorem incidere posse : « At nefas omnino fuerit, aut inspirationem ad aliquas tantum Sacrae Scripturae partes coangustare, aut concedere sacrum ipsum errasse auctorem ».

Neque minus ab Ecclesiae doctrina, Hieronymi testimonio ceterorumque Patrum comprobata, ii dissentiunt, qui partes Scripturarum historicas non factorum absoluta inniti veritate arbitrantur, sed tantummodo relativa, quam vocant, et concordi vulgi opinione : idque non verentur ex ipsis Leonis Pontificis verbis inferre, propterea quod principia de rebus naturalibus statuta ad disciplinas historicas transferri posse dixerit. Itaque contendunt, hagiographos, uti in physicis secundum ea quae apparerent locuti sint, ita eventa ignaros rettulisse prouti haec e communi vulgi sententia vel falsis aliorum testimoniis constare viderentur, neque fontes scientiae suae indicasse, neque aliorum enarrationes fecisse suas. Rem in decessorem Nostrum piane iniuriosam et falsam plenamque erroris cur multis refellamus? Quae est enim rerum naturalium cum historia similitudo, quando physica in iis versantur quae « sensibiliter apparent » ideoque cum phaenomenis concordare debent, cum, contra, lex historiae praecipua haec sit, scripta cum rebus gestis, uti gestae reapse sunt, congruere oportere? Recepta semel istorum opinione, quo pacto incolumis consistat veritas illa, ab omni falso immunis, narrationis sacrae, quam decessor Noster in toto Litterarum suarum contextu retinendam esse declarat? Quodsi affirmat, ad historiam cognatasque disciplinas eadem principia transferri utiliter posse quae in physicis locum habent, id quidem non universe statuit, sed auctor tantummodo est ut haud dissimili ratione utamur ad refellendas adversariorum fallacias et ad historicam Sacrae Scripturae fidem ab eorum impugnationibus tuendam. Atque utinam novarum rerum fautores hic sisterent; siquidem eo procedunt ut Doctorem Stridonensem ad sententiam suam defendendam invocent, utpote qui historiae fidem et ordinem in Bibliis servari « non iuxta id quod erat, sed iuxta id quod illo tempore putabatur » et hanc quidem propriam esse historiae legem asseveraverit (44). In quo mirum quantum ad sua commenta detorquent verba Hieronymi. Nam quis est qui non videat, hoc Hieronymum dicere, hagiographum non in rebus gestis enarrandis, veritatis ignarum, ad falsam se vulgi opinionem accommodare, sed in nomine personis et rebus imponendo communem segui loquendi moclum? Ut cum Sanctum Iosephum patrem Iesu appellat, de quo quidem patris nomine quid sentiat, ipse in toto narrationis cursu haud obscure significat. Atque haec ad Hieronymi mentem « vera historiae lex » est, ut scriptor, cum de eiusmodi appellationibus agitur, remoto omni erroris periculo, usitatam loquendi rationem teneat, propterea quia penes usum est arbitrium et norma loquendi. Quid, quod res quas Biblia gestas enarrant, hic noster non secus ac doctrinas fide ad salutem necessaria credendas proponit ? Et sane in commentario Epistulae ad Philemonem haec habet : « Quod autem dico, tale est : Credit quispiam in Conditorem Deum : non potest credere nisi prius crediderit de sanctis eius vera esse quae scripta sunt ». Exemplis deinceps quam plurimis ex Veteris Testamenti codice allatis, sic concludit : « Haec et cetera quae de sanctis scripta sunt, nisi quis universa crediderit, in Deum sanctorum credere non valebit » (45). Hieronymus igitur idem omnino profitetur, quod Augustinus, communem totius antiquitatis christianae sensum complexus, scribebat : « Quidquid de Henoch et de Elia et de Moyse Scriptura sancta, certis et magnis fidei suase documentis in summo culmine auctoritatis locata, testatur, hoc credimus... Non ergo ideo credimus natum ex Virgine Maria, quod aliter in vera carne exsistere et hominibus apparere non posset (uti voluit Faustus), sed quia sic scriptum est in ea Scriptura cui nisi crediderimus, nec christiani nec salvi esse poterimus » (46). – Neque aliis Scriptura sancta obtrectatoribus caret; eos intellegimus, qui rectis quidem, si intra certos quosdam fines contineantur, principiis sic abutuntur, ut fundamenta veritatis Bibliorum labefactent et doctrinam catholicam communiter a Patribus traditam subruant. In quos Hieronymus, si adhuc viveret, utique acerrima illa sermonis sui tela coniiceret, quod, sensu et iudicio Ecclesiae posthabito, nimis facile ad citationes quas vocant implicitas vel ad narrationes specie tenus historicas confugiunt; aut genera quaedam litterarum in libris sacris inveniri contendunt, quibuscum integra ac perfetta verbi divini veritas componi nequeat; aut de Bibliorum origine ita opinantur, ut eorundem labet vel prorsus pereat auctoritas. Iam quid de iis sentiendum, qui, in ipsis Evangeliis exponendis, fidem illis debitam humanam minuunt, divinam evertunt? Quae enim Dominus Noster Iesus Christus dixit, quae egit, non ea censent ad nos integra atque immutata pervenisse, iis testibus, qui quae ipsi vidissent atque audivissent, religiose perscripserint; sed – praesertim ad quartum Evangelium quod attinet – partim ex Evangelistis produsse, qui multa ipsimet excogitarint atque addiderint, partim e narratione fidelium alterius aetatis esse congesta; ob eamque causam aquas e duobus fontibus manantes uno eodemque alveo sic hodie contineri, ut nulla iam certa nota distingui inter se possint. Haud ita Hieronymus, Augustinus et ceteri Ecclesiae Doctores historicam Evangeliorum fidem intellexerunt, de qua « qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est testimonium eius. Et ille scit, quia vera dicit, ut et vos credatis » (47). Ac Hieronymus quidem, postquam haereticos, qui apocrypha evangelia confecerant, in eo reprehendit quod « conati sunt magis ordinare narrationem quam historiae texere veritatem » (48), de Scripturis canonicis, contra, scribit : « nulli dubium sit, facta esse quae scripta sunt » (49), iterum iterumque cum Augustino consentiens, qui de Evangeliis praeclare : « vera haec », inquit, « et de illo fideliter veraciterque conscripta sunt, ut quisquis Evangelio eius crediderit, veritate instruatur, non mendaciis illudatur » (50).

Iam videtis, Venerabiles Fratres, quanto opere sit vobis adnitendum, ut quam Patres diligentissime defugerint insanam opinandi libertatem, eamdem Ecclesiae filii non minus diligenter devitent. Quod quidem eo facilius assequemini, si et clericis et laicis, quos Spiritus Sanctus vobis credidit regundos, persuaseritis, Hieronymum ceterosque Ecclesiae Patres hanc de sacris Libris doctrinam nusquam alibi nisi in schola ipsius divini Magistri lesu Christi didicisse. Num quid aliud legimus de Seriptura sensisse Dominum? Cuius ex verbis « scriptum est » et « oportet impleri Scripturam » iam argumentum omni exceptione maius exsistit, quod omnibus controversiis finem imponat. Sed, ut in re paulisper commoremur, cuiusnam scientiam aut memoriam fugiat, Dominum Iesum in sermonibus quos ad populum habuit, cum in monte prope lacum Genesareth, tum in synagoga Nazareth et in civitate sua Capharnaum, capita doctrinae: et argumenta ad eam probandam ex codice sacro assumpsisse? Nonne ad disceptandum cum pharisaeis et sadducaeis invicta arma indidem cepit? Sive enim doceat, sive dísputet, ex qualibet Scripturae parte sententias affert et exempla, et uti talia affert, quibus sit necessario credendum; quo in genere ad Ionam et Ninivitas, ad reginam Saba et Salomonem, ad Eliam et Elisaeum, ad David, ad Noe, ad Lot et Sodomitas et ipsam uxorem Lot, sine ullo discrimine, provocat (51). Veritatem autem sacrorum Librorum sic testatur, ut sollemniter edicat : « Iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant » (52), et : « Non potest solvi Scriptura » (53): quamobrem « qui solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum » (54). Quam ut doctrinam Apostoli, quos brevi in terris erat relicturus, piene imbiberbnt, ante quam ad Patrem in caelum adscendit, « aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas, et dixit eis : Quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die » (55). Doctrina igitur Hieronymi de praestantia et veritate Scripturae, ut uno verbo dicamus, doctrina Christi est. Quare omnes Ecclesiae filios, eosque praecipue, qui sacrorum alumnos ad hanc excolunt disciplinam, vehementer hortamur, ut Stridonensis Doctoris vestigia constanti animo persequantur : ex quo, sine dubio, futurum est, ut hunc Scripturarum thesaurum, quanti ille habuit, tanti ipsimet faciant, et ex eius possessione suavissimos capiant beatitatis fructus.

Etenim quod Doctore Maximo utamur duce ac magistro, id utilitates non modo quas .supra memoravimus, sed alias etiam nec paucas nec mediocres habet, quas, Venerabiles Fratres, placet vobiscum paucis recolere. Quod quidem ut aggrediamur, ille in primis ante oculos mentis Nostrae obversatur ardentissimus Bibliorum amor, quem omni vitae suae exemplo et verbis Spiritu Dei plenis Hieronymus demonstravit atque in fidelium animis cotidie magis excitare studuit. « Ama Scripturas sanctas », ita in virgine Demetriade hortari omnes videtur, « et amabit te sapientia; dilige eam et servabit te; honora illam et amplexabitur te. Haec monilia in pectore et in auribus tuis haereant » (56).

Continua sane Scripturae lectio atque accuratissima singulorum librorum et vel sententiarum vocumque pervestigatio id effecit, ut tantum sacri codicis usum haberet, quantum nullus alius scriptor ecclesiasticae antiquitatis. Cui Bibliorum scîentiae cum subtilitate iudicii coniunctae tribuendum est, quod versio Vulgata a Doctore nostro confecta, omnium integrorum iudicum consensu, reliquis longe praestat antiquis versionibus, cum accuratius atque elegantius archetypon reddere videatur. Vulgatam vero ipsam, quam « longo tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia probatam ». Concilium Tridentinum uti authenticam habendam et in docendo et orando usurpandam esse constituit, praegestimus animo, si quidem benignissimus Deus huius lucis Nobis usuram protulerit, ad codicum fidem, emendatam restitutamque videre : quo ex arduo laboriosoque opere, a fel. rec. decessore Nostro Pio X sodalibus Benedictinis providenter commisso, minime dubitamus quin nova ad Scripturarum intellegentiam praesidia accedant. Quarum amor e Hieronymi praesertim epistulis adeo eminet, ut eae velut ipsis divinis verbis contextae videantur; et, quemadmodum Bernardo nihil ea sapiebant unde dulcissimum Iesu nomen abesset, sic noster nullis iam litteris delectabatur quae luminibus carerent Scripturarum. Quare ad sanctum Paulinum, virum senatoria olim et consulari dignitate conspicuum, eumque non multo ante ad Christi fidem conversum, haec candide scribebat : « Si haberes hoc fundamentum (id est scientiam Scripturarum), immo, quasi extrema manus in tuo opere duceretur, nihil pulchrius, nihil doctius nihilque latinius tuis haberemus voluminibus... Huic prudentiae et eloquentiae si accederet vel studium vel intellegentia Scripturarum, viderem te brevi arcem tenere nostrorum » (57).

Sed qua via ac ratione magnus hic thesaurus, a Patre caelesti in solacium peregrinantium filiorum conlatus, sit cum laeta boni exitus spe quaerendus, Hieronymus suo ipse exemplo indicat. Atque in primis monet, praeparationem diligentem affectamque bene voluntatem ad eiusmodi studia afferamus. Ipse enim, postquam baptismo ablutus est, omnia ut removeret externa impedimenta, quae a sancto eum proposito remorari poterant, hominem illum imitatus, qui, thesauro invento, « prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum » (58), fluxas inanesque huius mundi delicias missas facere, solitudinem percupere, et severum vitae institutum eo studiosius amplecti, quo magis in vitiorum illecebris antea salutem periclitari perspexerat. At certe, iis sublatis impedimentis, reliquum erat, ut animum quoque ad Iesu Christi scientiam compararet, Eumque indueret qui « mitis » est « et humilis corde » ; siquidem in se id expertus erat, quod Augustinus sibi sacrarum Litterarum studia ineunti contigisse testatus est. Qui postquam se in scripta Ciceronis aliorumque adulescens immerserat, cum animum ad Scripturam sanctam intenderet, « visa est mihi », ait, « indigna quam Tullianae dignitati compararem. Tumor enim meus refugiebat modum eius, et acies mea non penetrabat interiora eius. Verumtamen illa erat quae cresceret cum parvulis : sed ego dedignabar esse parvulus, et turgidus fastu mihi grandis videbar » (59). Haud aliter Hieronymus, etsi in solitudinem secesserat, profanis litteris adeo delectabatur, ut humilem Christum nondum in humilitate Scripturae cognosceret. « Itaque miser ego », inquit, « lecturus Tullium ieiunabam. Post noctium crebras vigilias, post lacrimas quas mihi praeteritorum recordatio peccatorum ex imis visceribus eruebat, Plautus sumebatur in manus. Si quando in memetipsum reversus, prophetas legere coepissem, sermo horrebat incultus, et quia lumen caecis oculis non videbam, non oculorum putabam culpam esse sed solis » (60). Sed brevi Crucis stultitiam sic adamavit, ut sit documento quantum humilis piusque animi habitus ad Bibliorum intellegentiam conferat. Itaque cum sibi ipse conscius esset « semper in exponendis Scripturis sanctis Spiritus Dei indigere nos adventu » (61) et non aliter Scripturam esse legendam et intellegendam « quam sensus Spiritus Sancti flagitat quo conscripta est » (62), sanctissimus vir Dei opem et Paracliti lumina, amicis quoque deprecatoribus usus, suppliciter implorat; eumque legimus divino auxilio fratrumque precibus et explanationes librorum sacrorum, quas inchoaret, commendantem, et quas feliciter absolvisset, referentem acceptas. Praeterea, quemadmodum Dei gratiae, sic maiorum auctoritati se permittit, ut affirmare queat, se « quod didicerat, non a seipso, id est a praesumptionis pessimo praeceptore, sed ab illustribus Ecclesiae viris » (63) didicisse; fatetur enim, se « n.unquam in divinis voluminibus propriis viribus credidisse » (64), et cum Theophilo, episcopo Alexandrino, legem, ad quam vitam suam et studia sacra composuerat, hisce verbis communicat : « Sed tamen scito nobis esse nihil antiquius quam Christiani iura servare nec patrum transferre terminos semperque meminisse Romanam fidem apostolico ore laudatam » (65). Atque Ecclesiae, supremae per Romanos Pontifices magistrae, toto pectore obsequitur et paret; e regione igitur Syriae deserta, ubi haereticorum factionibus premebatur, ut controversiam Orientalium de Sanctissimae Trinitatis mysterio dirimendam Romanae Sedi subiiceret, ita scribit ad Damasum Pontificem : « Ideo mihi cathedram Petri et fidem apostolico ore laudatam censui consulendam, inde nunc meae animae postulans cibum unde olim Christi vestimenta suscepi... Ego nullum primum nisi Christum sequens, Beatitudini Tua id est cathedrae Petri communione consocior. Super illam petram aedificatam Ecclesiam scio... Decernite, obsecro : si placet, non timebo tres hypostases dieere ; si iubetis, condatur nova post Nicaenam fides, et similibus verbis cum Arianis confiteamur orthodoxi » (66). Tandem hanc fidei suae praeclaram confessionem in proxima epistula repetit : « Ego interim clamito : Si quis cathedrae Petri iungitur, meus est » (67). Quam quidem fidei regulam in Scripturarum studio continenter secutus, falsam quandam sacri codicis interpretationem hoc uno argumento refutat : « Sed haec non recipit Ecclesia Dei » (68), et librum apocryphum, quem Vigilantius haereticus ipsi opposuerat, paucis hisce reiicit : « Quem ego librum nunquam legi. Quid enim necesse est in manus sumere quod Ecclesia non recipit? » (69). Ergo cum in fidei integritate retinenda tam esset diligens, acerrime cum iis depugnabat qui ab Ecclesia descivissent, eosque adversarios veluti suos proprios habebat : « Breviter respondebo, nunquam me haereticis pepercisse et omni egisse studio, ut hostes Ecclesiae mei quoque hostes fierent » (70) ; et ad Rufinum cum scriberet : « In uno tibi » ait « consentire non potero, ut parcam haereticis, ut me catholicum non probem » (71). Eorum tamen defectionem complorans, rogabat, vellent ad lugentem Matrem, unicam salutis causam, reverti (72), et pro iis « qui de Ecclesia egressi erant et dimittentes doctrinam Spiritus Sancti suum sensum sequebantur », precabatur, ut toto animo ad Deum converterentur (73). Quodsi unquam alias, Venerabiles Fratres, at hac nostra praesertim aetate, cum Dei revelantis Ecclesiaeque docentis auctoritatem atque. imperium non pauci contumaciter detrectant, spiritu Doctoris Maximi omnes e clero populoque christiano imbuantur oportet. Nostis enim — quod iam Leo XIII praemonuerat — « quale adversetur et instet hominum genus, quibus vel artibus vel armis confidant »: Omnino igitur quam plurimos quamque maxime idoneos excitetis oportet sanctissimae causae defensores, qui non modo adversus eos dimicent quibus, ordinem supernaturalem universum negantibus, nulla est Dei revelatio et afflatus, sed etiam cum iis congrediantur qui, profanarum novitatum cupidi, sacras Litteras quasi librum prorsus humanum interpretari audent, aut a sententiis discedunt in Ecclesia a prisca antiquitate receptis, aut magisterium eius sic neglegunt, ut Apostolicae Sedis Constitutiones et Pontificii Consilii de Re Biblica decreta parvi pendant vel silentio praetereant vel etiam ad placita sua subdole petulanterve detorqueant. U tinam catholici omnes auream sancti Doctoris regulam sequantur, et, Matris dicto audientes, intra terminos antiquos a Patribus positos et ab Ecclesia ratos se modeste contineant.

Sed ad propositum redeamus. Animos igitur iam pietate ac demissione comparatos, ad Bibliorum studium invitat Hieronymus. Ac primum omnibus iterum iterumque cotidianam verbi divini lectionem commendat : « Modo non sit corpus nostrum subditum peccatis, et ingredietur in nos sapientia : exerceatur sensus, mens cotidie divina lectione pascatur » (74). Et in Epistulam ad Ephesios : « Unde omni studio legendae nobis Scripturae sunt et in lege Domini meditandum die ac nocte, ut probati trapezitae sciamus quis nummus probus sit, quis adulter » (75). Neque ab hac communi lege matronas virginesque eximit. Laetae, matri Romanae, haec de filia instituenda, inter alia, tradit praecepta: « Reddat tibi pensum cotidie Scripturarum certum... Pro gemmis aut serico divinos codices amet... Discat primum psalterium, his se canticis avocet, et in Proverbiis Salomonis erudiatur ad vitam. In Ecclesiaste consuescat calcare quae mundi sunt. In Iob virtutis et patientiae exempla sectetur. Ad Evangelia transeat, nunquam ea positura de manibus. Apostolorum Acta et Epistulas tota cordis imbibat voluntate. Cumque pectoris sui cellarium his opibus locupletaverit, mandet memoriae prophetas et Heptateuchum et Regum ac Paralipomenon libros, Esdraeque et Esther volumina, ut ultimum sine periculo discat Canticum Canticorum » (76). Neque aliter Eustochium virginem hortatur : « Crebrius lege et disce quam plurima. Tenenti codicem somnus obrepat et cadentem faciem pagina sancta suscipiat » (77). Cui cum epitaphium mitteret Paulae matris, sanctissimam feminam eo quoque nomine dilaudat, quod una cum filia sic se Scripturarum studiis excoluisset, ut eas et penitus nosset et memoriae mandasset. Addit praeterea : « Loquar et aliud quod forsan aemulis videatur incredulum : hebraeam linguam, quam ego ab adulescentia multo labore ac sudore ex parte didici, et infatigabili meditatione non desero, ne ipse ab ea deserar, discere voluit et consecuta est ita ut psalmos hebraice caneret et sermonem absque ulla latinae linguae proprietate resonaret. Quod quidem usque hodie in sancta filia eius Eustochio cernimus » (78). Neque sanctam praeterit Marcellam, quae item Scripturas calleret optime (79). Quem vero lateat, ex pia sacrorum librorum lectione quantum utilitatis ac suavitatis in animos rite compositos defiuat ? Ad Biblia enim quisquis pia mente, firma fide, humili animo et cum proficiendi voluntate accesserit, is eum ibi inveniet et comedet panem qui de caelo descendit, et Davidicum illud in se ipse experietur : « Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi » (80), cum haec verbi divini mensa sit vere « continens doctrinam sanctam, erudiens fidem rectam, et firmiter usque ad interiora velaminis, ubi sunt Sancta Sanctorum, perducens » (81). Quod autem in Nobis est, Venerabiles Fratres, Christifideles omnes auctore Hieronymo cohortari numquam desinemus, ut sacrosancta praesertim Domini. Nostri Evangelia, itemque Acta Apostolorum et Epistula.s cotidiana lectione pervolutare et in sucum et sanguinem convertere studeant. Itaque in his saecularibus sollemnibus ad Societatem, quae Sancti Hieronymi nomine nuncupatur, libenter provolat cogitatio Nostra; eoque libentius quod Nosmet ipsi rei inchoandae perficiendaeque participes fuimus, cuius quidem incrementa cum praeterita iucunde perspeximus, tum praecipimus laeto animo futura. Huic enim Societati non ignoratis, Venerabiles Fratres, id esse propositum, quattuor Evangelia et Acta Apostolorum quam latissime pervulgare ita, ut nulla iam sit christiana familia quae iis careat, omnesque cotidiana eorum lectione et meditatione assuescant. Quod opus Nobis ob exploratas eius utilitates carissimum, vehementer cupimus, societatibus eiusdem nominis et instituti ubique conditis, et iis ad Romanam aggregatis, in dioeceses vestras propagari atque diffundi. Eodem in genere optime de re catholica merentur illi e variis regionibus viri, qui omnes Novi Testamenti et selectos e Vetere libros commoda ac nitida forma edendos et evulgandos perdiligenter curarunt et in praesenti curant : unde constat haud exiguam fructuum copiam in Ecclesiam Dei permanasse, cum multo iam plures ad hanc caelestis doctrinae mensam accedant, quam Dominus Noster per suos prophetas, Apostolos et Doctores christiano orbi ministravit (82).

Iam vero, cum sacri codicis studium a omnibus fidelibus requirit Hieronymus, tum maxime ab iis qui « iugum Christi collo suo imposuerunt » et ad divinum verbum praedicandum divinitus vocati sunt. Sic enim in monacho Rustico clericos omnes affatur : « Quamdiu in patria tua es, habeto cellulam pro paradiso, varia Scripturarum poma decerpe, his utere deliciis, harum fruere complexu... Numquam de manu et oculis tuis recedat liber, Psalterium discatur ad verbum, oratio sine intermissione, vigil sensus nec vanis cogitationibus patens » (83). Nepotianum vero presbyterum sic monet : « Divinas Scripturas saepius lege, immo nunquam de manibus tuis sacra lectio deponatur. Disce quod doceas. Obtine eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut possis exhortari in dottrina sancta et contradicentes revincere » (84). Cum autem in Sancti Paulini memoriam praecepta a Paulo discipulis Timotheo ac Tito de scientia Scripturarum impertita redegisset, haec addit : « Sancta quippe rusticitas sibi soli prodest, et quantum aedificat ex vitae merito Ecclesiam Christi, tantum nocet si contradicentibus non resistit. Malachias propheta, immo per Malachiam Dominus : Interroga, ait, sacerdotes legem. In tantum sacerdotis officium est interrogatum respondere de lege. Et in Deuteronomio legimus : Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi, presbyteros tuos et dicent tibi... Daniel in fine sacratissimae visionis iustos ait fulgere quasi stellas, et intellegentes id est doctos quasi firmamentum. Vides quantum distent inter se iusta rusticitas et dotta iustitia? Alii stellis, alii caelo comparantur » (85). Aliorum quoque clericorum « iustam rusticitatem » in epistula ad Marcellam per ironiam carpit : « quam (rusticitatem) illi solam pro sanctitate habent, piscatorum se discipulos asserentes, quasi idcirco iusti sint, si nihil scierint » (86). At non eiusmodi tantummodo rusticos, verum etiam clericos litteratos Scripturarum ignorantia peccare animadvertit, et gravissimis verbis assiduam in sacris voluminibus exercitationem sacerdotibus inculcat. Quae quidem exegetae sanctissimi documenta, Venerabiles Fratres, studiose efficite ut animis clericorum et sacerdotum vestrorum altius insideant; nam vestrum in primis est diligenter revocare eos ad considerandum quid ab ipsis divini muneris, quo aucti sunt, ratio postulet, si eo non indignos se praestare velint : « Labia enim sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius, quia Angelus Domini exercituum est » (87). Sciant igitur, sibi nec studium Scripturarum esse neglegendum, nec illud alia via aggrediendum, ac Leo XIII Encyclicis Litteris « Providentissimus Deus » data opera praescripsit. Iidem profecto perfectius aliquid attingent, si Institutum Biblicum celebrarint, quod, secundum Leonis XIII optata, proximus decessor Noster condidit permagna quidem cum Ecclesiae sanctae utilitate, ut est horum decem annorum experimento testatissimum. Sed quoniam pierique hoc nequeunt, optabile est ut selecti ex utroque clero viri, vobis, Venerabiles Fratres, auctoribus atque auspicibus, undique in Urbem conveniant operam rei biblicae in Instituto Nostro daturi. Qui autem alumni convenerint, iis non una de causa Institutum frequentare licebit. Alii enim, secundum praecipuum huius Lycei magni finem, studia biblica ita pertractabunt, ut ea « postmodum tam privatim quam publice, tum scribentes cum docentes, profiteri valeant, sive in munere magistrorum penes catholicas scholas, sive in officio scriptorum pro catholica veritate vindicanda, eorum dignitatem tueri possint » (88); alii vero, qui iam ministerio sacro initiati sint, ampliorem, quam in theologiae curriculo, cognitionem Scripturae sacrae, itemque magnorum eius interpretum et temporum locorumque biblicorum, sibi comparare poterunt, quae cognitio ad usum praecipue pertineat, ad id nempe, ut perfecti evadant verbi divini administri, ad omne opus bonum instructi (89).

Habetis, Venerabiles Fratres, ex Hieronymi exemplo et auctoritate quibus virtutibus oporteat instructum esse, quisquis se ad lectionem studiumve Bibliorum conferat : nunc ipsum audiamus docentem quorsum sacrarum litterarum cognitio spectare quidque debeat intendere. Primum in iis paginis cibus quaerendus est, unde vita spiritus ad perfectionem alatur: quam ob causam Hieronymus in lege Domini meditari die ac nocte et in sanctis Scripturis panem de caelo ac manna caeleste, omnes in se delicias habens, consuevit comedere (90). Quo quidem cibo animus noster carene qui possit? Et quomodo ecclesiasticus vir viam salutis alios doceat, quando, neglecta Scripturae meditatione, se ipse non docet? Aut quo pacto, sacra administrando, confidat se « esse ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis in lege » (91), si hanc legis doctrinam commentari nolit et superno lumini aditum prohibeat? Heu quot sacrorum administri, posthabita Bibliorum lectione, fame ipsi pereunt et alios nimis multos interire sinunt, cum scriptum sit : « Parvuli petierunt panem et non erat qui frangeret eis » (92). « Desolata est omnis terra quia nullus est qui recogitet corde » (93). Deinde, ut res postulaverit, argumenta ex Scripturis petenda sunt quibus fidei dogmata illustremus, confirmemus, tueamur. Quod ille mirifice praestitit, adversus sui temporis haereticos dimicans : quos ad refellendos, quam acuta, quam solida e locis Scripturae arma desumpserit, omnia eius opera luculenter ostendunt. In quo si eum imitati erunt nostri Scripturarum interpretes, id profecto consecuturum est – quod decessor Noster in Encyclicis Litteris « Providentissimus Deus » « maxime optabile et necessarium » dixit –, ut « eiusdem Scripturae usus in universam theologiae influat disciplina.m eiusque prope sit anima ». Praecipuus denique Scripturae usus ad divini verbi ministerium pertinet, sancte fructuoseque exercendum. Atque hoc loco, gratissimum est Doctoris Maximi verbis roborari praecepta, quae Nos Litteris Encyclicis « Humani generis » de verbi divini praedicatione tradidimus. Ac profecto insignis interpres tam graviter, tam frequenter continuam sacrarum Litterarum lectionem ad id potissimum sacerdotibus commendat, ut munere docendi et contionandi digne perfungantur. Neque enim eorum senno habeat aliquid, cum momenti et ponderis, tum ad effingendos animos efficacitatis, nisi a sacra Scriptura informetur ab eaque vim suam ac robur mutuetur. « Sermo presbyteri Scripturarum lectione conditus sit » (94). Nam « quídquid in Scripturis sanctis dicitur, tuba comminans est et grandi voce credentium aures penetrans » (95). « Nihil enim ita percutit, ut exemplum de Scripturis sanctis » (96).

Quae autem sanctus Doctor habet de legibus in usu Bibliorum servandis, ea, quamquam ad interpretes quoque, maximam partem, pertinent, sacerdotes in verbi divini praedicatione ante oculos habento. Ac primo quidem monet, ipsa Scripturae verba perdiligenter consideremus, ut certo constet quidnam sacer seriptor dixerit. Neque enim quisquam ignorat, Hieronymum, si quando opus esset, consuevisse ad codicem primigenium adire, aliam interpretationem cum alia comparare, vim verborum excutere et, si qui incidisset error, causas erroris aperire ut de ipsa lectione omnis tolleretur dubitatio. Tum vero, quae in verbis insit significatio et sententia, docet esse inquirendum, quia « de Scripturis sanetis disputanti non tam necessaria sunt verba quam sensus » (97). Atque in eiusmodi significatione perscrutanda minime diffitemur Hieronymum, doctores latinos nonnullosque ex graecis superiorum temporum imitatum, fortasse plus aequo allegoricis interpretationibus initio concessisse. Verum fecit ipse sacrorum Librorum amor, fecit perpetuus labor in eos recognoscendos ac penitus percipiendos impensus, ut cotidie magis in recta sensus litteralis aestimatione proficeret, et sana hoc in genere principia proponeret; quae, cum nunc quoque tutam omnibus viam muniant ad plenum ex sacris libris sensum eruendum, breviter exponemus. Ad litteralem igitur seu historicam explicationem in primis animum intendere debemus : « Prudentem semper admoneo lectorem, ut non superstitiosis acquiescat interpretationibus et quae commatice pro fingentium dicuntur arbitrio, sed consideret priora, media et sequentia, et nectat sibi universa quae scripta sunt » (98). Addit, reliquum omne interpretationis genus, tamquam fundamento, sensu litterali inniti (99), qui  neque tum abesse putandus est, cum aliquid transiate effertur; nam « frequenter historia ipsa metaphorice texitur et sub imagine... praedicatur » (100). Qui vero opinantur, Doctorem nostrum id nonnullis Scripturae locis tribuisse quod sensu historico carerent, eos ipsemet refellit : « Non historiam denegamus, sed spiritalem intellegentiam praeferimus » (101). Litterali autem seu historica significatione in tuto collocata, interiores altioresque rimatur sensus, ut exquisitiore epulo spiritum pascat : docet enim de libro Proverbiorum, idemque de reliquis Scripturae partibus saepe monet, sistendum non esse in solo litterali sensu, « sed, quasi in terra aurum, in nuce nucleus, in hirsutis castanearum operculis absconditus fructus inquiritur, ita in eis divinum sensum altius perscrutandum » (102). Quamobrem, cum Sanctum Paulinum edoceret, « quo in Scripturis sanctis calle gradiatur », « totum », ait, « quod legimus in divinis libris, nitet quidem et fulget etiam in cortice, sed dulcius in medulla est. Qui esse vult nucleum, frangit nucem » (103). Monet tamen, cum de quaerendo agitur eiusmodi interiore sensu, quemdam modum esse adhibendum, « ne, dum spiritales divitias sequimur, historiae contemnere paupertatem videamur » (104). Itaque haud paucas improbat antiquorum scriptorum mysticas interpretationes ob eam praecipue causam quod in litterali sensu minime inniterentur : « ut omnes illius repromissiones quas sancti prophetae suo ore cecinerunt, non inanem sonum habeant et crassa solius tropologiae nomina, sed fundentur in terra et cum historiae habuerint fundamenta, tunc spiritalis intellegentiae culmen accipiant » (105). Qua in re sapienter animadvertit, non esse a Christi et Apostolorum vestigiis discedendum, qui, quamquam Vetus Testamentum uti Novi Foederis praeparationem et obumbrationem considerant propterea que locos complures typice interpretantur, non omnia tamen ad typicam significationem trahunt. Atque, ut rem confirmet, saepe ad Paulum Apostolum appellat, qui, exempli gratia, « exponens sacramenta Adae et Evae, non negavit plasmationem eorum, sed super fundamentum historiae spiritalem intellegentiam aedificans ait : Propter hoc relinquet homo etc. » (106). Quodsi sacrarum Litterarum interpretes et divini verbi praecones, Christi et Apostolorum exemplum secuti monitisque Leonis XIII obtemperantes, ea non neglexerint « quae ab eisdem Patribus ad allegoricam similemve sententiam translata sunt, maxime cum ex litterali descendant, et multorum auctoritate fulciantur », et modeste temperateque e litterali sententia ad altiora exsurgant atque se erigant, cum Hieronymo experientur quam verum illud Pauli : « Omnis Scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia » (107), et larga ex infinito Scripturarum thesauro habituri sunt rerum sententiarumque subsidia, quibus fortiter suaviterque vitam moresque fidelium ad sanctitatem conforment.

Quod vero attinet ad exponendi et dicendi rationem, quoniam inter dispensatores mysteriorum Dei quaeritur ut fidelis quis inveniatur, statuit Hieronymus, potissimum « veritatem interpretationis » retinendam esse et « commentatoris officium esse, non quid ipse velit, sed quid sentiat ille quem interpretatur, exponere » (108); adiicit autem, « grande periculum esse in Ecclesia loqui, ne forte interpretatione perversa de Evangelio Christi hominis fiat Evangelium » (109). Deinde « in explanatione sanctarum Scripturarum non verba composita et oratoriis flosculis adornata, sed eruditio et simplicitas quaeritur veritatis » (110). Quam quidem ad normam cum scripta sua exararet, in commentariis profitetur hoc sibi habere propositum, non ut verba sua « laudentur, sed ut quae ab alio bene dieta sunt, ita intellegantur ut dieta sunt » (111); in expositione vero divini verbi eam requiri orationem, quae « nullam lucubrationem redolens... rem explicet, sensum edisserat, obscura manifestet, non quae verborum compositione frondescat » (112). Atque hic placet plures Hieronymi locos subiicere, e quibus liquet, quam vehementer ab eloquentia illa abhorreret declamatorum propria, quae vacuo verborum strepitu et celeritate loquendi inanes plausus intendit. « Nolo te », monet Nepotianum presbyterum, « declamatorem esse et rabulam garrulumque, sed mysterii peritum et sacramentorum Dei tui eruditissimum. Verba volvere et celeritate dicendi apud imperitum vulgus admirationem sui facere, indoctorum hominum est » (113). « Ex litteratis quicumque hodie ordinantur, id habent curae, non quomodo Scripturarum medullas ebibant, sed quomodo aures populi declamatorum flosculis mulceant » (114). « Taceo de mei similibus, qui si forte ad Scripturas sanctas post saeculares litteras venerint, et sermone composito aurem populi mulserint, quidquid dixerint, hoc legem Dei putant, nec scire dignantur quid prophetae, quid Apostoli senserint, sed ad sensum suum incongrua aptant testimonia : quasi grande sit et non vitiosissimum dicendi genus, depravare sententias et ad voluntatem suam Scripturam trahere repugnantem » (115). « Nam sine Scripturarum auctoritate garrulitas non haberet fidem, nisi viclerentur perversam doctrinam etiam divinis testimoniis roborare » (116). Verum haec garrula eloquentia et verbosa rusticitas « nihil mordax, nihil vividum, nihil vitale clemonstrat, sed totum flaccidum marcidumque et mollitum ebullit in olera et in herbas, quae cito arescunt et corruunt » ; simplex, contra, Evangelii doctrina, similis minimo grano sinapis, « non exsurgit in olera, sed crescit in arborem, ita ut volucres caeli... veniant et habitent in ramis eius » (117). Quare hanc sanctam dicendi simplicitatem, cum perspicuitate et venustate minime quaesita coniunctam, ipse in omnibus sectabatur : « Sint alii diserti, laudentur ut volunt, et inflatis buccis spumantia verba trutinentur : mihi sufficit sic loqui ut intellegar et ut de Scripturis disputans Scripturarunī imiter simplicitatem » (118). Etenim « ecclesiastica interpretatio etiamsi habet eloquii venustatem, dissimulare eam debet et fugere, ut non otiosis philosophorum scholis paucisque discipulis, sed universo loquatur hominum generi » (119). Quae profecto consilia et praecepta si iuniores sacerdotes ad effectum deduxerint et seniores continenter prae oculis habuerint, confidimus eos fore Christifidelium animis per ministerium sacrum summopere profuturos.

Reliquum est, Venerabiles Fratres, ut « dulces fructus » commemoremus, quos Hieronymus « de amaro semine litterarum » decerpsit, in eam erecti spem, futurum, ut eius exemplo ad cognoscendam percipiendamque sacri codicis virtutem sacerdotes et fideles vestris curis concrediti incendantur. Sed tantas tamque suaves spiritus delicias, quibus pius anachoreta affluebat, malumus ex eius veluti ore quam ex Nostris verbis compiectamini. Audiatis igitur quomodo de sacra hac disciplina Paulinum « symmystam, sodalem et amicum » alloquatur : « Oro te, frater carissime, inter haec vivere, ista meditari, nihil aliud nosse, nihil quaerere, nonne tibi videtur iam hic in terris regni caelestis habitaculum? » (120). Alumnam vero suam, Paulam ita interrogat : « Oro te, quid hoc sacratius sacramento? quid hac voluptate iucundius? Qui cibi, quae mella sunt dulciora quam Dei scire prudentiam, in adyta eius intrare, sensum Creatoris inspicere et sermones Domini tui, qui ab huius mundi sapientibus deridentur, plenos docere sapientia spiritali? Habeant sibi ceteri suas opes, gemma bibant, serico niteant, plausu populi delectentur et per varias voluptates divitias suas vincere nequeant : nostrae deliciae sint, in lege Domini meditari die ac notte, pulsare ianuam non patentem, panes Trinitatis accipere et saeculi fluctus, Domino praeeunte, calcare » (121). Ad eandem Paulam et filiam eius Eustochium in commentario Epistulae ad Ephesios : « Si quidquam est, Paula et Eustochium, quod in hac vita sapientem teneat et inter pressuras et turbines mundi aequo animo manere persuadeat, id esse vel primum reor meditationem et scientiam Scripturarum » (122). Qua cum ipse uteretur, gravibus animi maeroribus corporisque aegrotationibus affectus, tamen pacis et interioris gaudii solacio fruebatur : quod quidem gaudium non erat in vana atque otiosa delectatione positum, sed, a caritate profectum, in caritatem actuosam erga Ecclesiam Dei convertebatur, cui divini verbi custodia a Domino commissa est.

Etenim in sacris utriusque Foederis Litteris Ecclesiae Dei laudes legebat passim praedicatas. Singulae fere illustres sanctaeque mulieres, quae in Veteri Testamento honorificum obtinent locum, nonne huius Christi Sponsae figuram praeferebant? Nonne sacerdotium et sacrificia, instituta et sollemnia, universae paene Veteris Testamenti res gestae ad eam adumbrandam pertinebant? Quid, quod tot Psalmorum et prophetarum vaticinationes in Ecclesia divinitus impletas intuebatur ? Non ipsi denique audita erant, a Christo Domino et ab Apostolis enuntiata, maxima eiusdem Ecclesiae privilegia ? Quidni igitur in animo Hieronymi amorem erga Christi Sponsam cotidie magis excitaverit scientia Scripturarum ? Iam vidimus, Venerabiles Fratres, quanta reverentia et quam flagranti caritate is Ecclesiam Romanam et Petri Cathedram prosequeretur; vidimus quam acriter Ecclesiae adversarios impugnaret. Cum autem iuniori commilitoni Augustino, idem proelium proelianti, plauderei, et se una cum eo haereticorum invidiam in se suscepisse laetaretur : « Maete virtute », ita eum alloquitur, « in orbe celebraris. Catholici te conditorem antiquae rursum fidei venerantur atque suscipiunt, et, quod signum maioris gloriae est, omnes haeretici detestantur, et me pari persequuntur odio, ut quos gladiis nequeant, voto interficiant » (123). Quae egregie confirmat Postumianus, apud Sulpicium Severum de Hieronymo testatus : « Cui iugis adversum malos pugna perpetuumque certamen concivit odia perditorum. Oderunt eum haeretici, quia eos impugnare non desinit; oderunt clerici, quia vitam eorum insectatur et crimina. Sed piane eum omnes boni admirantur et diligunt » (124). Quo ex haereticorum perditorumque hominum odio multa perpessu aspera Hieronymus oppetiit, tum maxime cum Pelagiani coenobium Bethlehemiticum tumultuose adorti vastarunt; at omnes indignitates contumeliasque libenter pertulit, neque animo concidit, utpote qui pro tuenda Christi fide mori non dubitaret « Hoc meum gaudium est », ad Apronium scribit, « quando in Christo audio filios meos dimicare, et istum zelum in nos ipse confirmet, cui credimus, ut pro fide eius sanguinem voluntarie fundamus... Nostra autem domus secundum carnales opes haereticorum persecutionibus penitus eversa, Christo propitio spiritalibus divitiis piena est. Melius est enim panem manducare quam fidem perdere » (125). Quodsi errores nusquam impune serpere passus est, haud minore sane studio in perditos mores vehementi illo suo dicendi genere usus est, ut, quantum in se erat, Christo « exhiberet... gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata » (126). Quam graviter eos increpat, qui sacerdotalem dignitatem pravo vitae instituto violarent ! Quam eloquenter ethnicos vituperai mores, qui ipsam Urbem magna ex parte inficerent! Hanc vero vitiorum scelerumque omnium colluviem ut quoquo pacto cohiberet, opponere ipse virtutum christianarum praestantiam atque pulchritudinem, verissime ratus nihil tam ad malum aversandum valere quam rerum optimarum amorem; instare ut adulescentes pie ac recte instituerentur; gravibus consiliis coniuges ad vitae integritatem sanctitatemque hortari; studium virginitatis purioribus instillare animis ; arduam quidem sed suavem interioris vitae severitatem omnibus laudibus extollere; primam illam christianae religionis legem, caritatis scilicet cum labore coniunctae, qua servata, e perturbationibus ad tranquillitatem ordinis se hominum societas feliciter reciperet, omni contentione urgere. De caritate autem ita praeclare ad Sanctum Paulinum : « Verum Christi templum anima credentis est : illam exorna, illam vesti, illi offer donaria, in illa Christum suscipe. Quae utilitas, parietes fulgere gemmis et Christum in paupere fame mori? » (127). Laboris vero legem non scriptis modo, sed totius quoque vitae exemplis tam impense omnibus suadebat, ut Postumianus, qui sex menses cum Hieronymo in urbe Bethlehem commoratus erat, apud Sulpicium Severum testatus sit : « Totus semper in lectione, totus in libris est : non die, non nocte requiescit; aut legit aliquid semper aut scribit » (128). Ceterum, quantum Ecclesiam adamaret, liquet etiam ex commentariis, in quibus nullam dilaudandae Christi Sponsae opportunitatem praeterit. Ita, exempli causa, in explanatione Aggaei prophetae legimus : « Venerunt electa omnium gentium et repleta est gloria domus Domini, quae est Ecclesia Dei viventis, columna et firmamentum veritatis... His metallis illustrior fit Ecclesia Salvatoris quam quondam synagoga fuerat : his lapidibus vivis aedificatur domus Christi et pax ei praebetur aeterna » (129). Et in Michaeam : « Venite, ascendamus in montem Domini ascensione opus est ut quis ad Christum valeat pervenire et domum Dei Iacob, Ecclesiam, quae est domus Dei, columna et firmamentum veritatis » (130). In prooemio commentarli in Matthaeum : « Ecclesia... supra petram Domini voce fundata est, quam introduxit Rex in cubiculum suum et ad quam per foramen descensionis occultae misit manum suam » (131).

Quemadmodum in postremis, quos attulimus, locis, sic plerumque Dominum Iesum intime cum Ecclesia coniunctum Dottor noster concelebrat. Caput enim cum a corpore mystico separari nequeat, necessario coniungitur cum Ecclesiae studio Christi amor, qui scientiae Scripturarum praecipuus atque dulcissimus omnium fructus habendus est. Hanc profecto sacri codicis scientiam adeo Hieronymus persuasum habebat usitatam esse viam qua ad cognitionem et amorem Christi Domini pervenitur, ut asseverare minime dubitaverit : « Ignoratio Scripturarum ignoratio Christi est » (132). Idem ad sanctam Paulam scribit : « Quae enim alfa potest esse vita sine scientia Scripturarum per quas etiam ipse Christus agnoscitur, qui est vita credentium ? » (133). In Christum enim veluti centrum omnes utriusque Testamenti paginae vergunt; et Hieronymus, cum verba Apocalypsis explanat quae sunt de fluvio et ligno vitae, inter alia, haec habet : « Unus fluvius egreditur de throno Dei, hoc est gratia Spiritus Sancti, et ista gratia Spiritus Sancti in sanctis Scripturis est, hoc est in isto fluvio Scripturarum. Tamen iste fluvius duas ripas habet, et Vetus et Novum Testamentum, et in utraque parte arbor piantata Christus est » (134). Nihil igitur mirum si, quaecumque in sacro codice leguntur, ea, pia meditatione, ad Christum referre consueverat : « Ego quando lego Evangelium et video ibi testimonia de lege, testimonia de prophetis, solum Christum considero : sic vidi Moysen, sic vidi prophetas, ut de Christo intellegerem loquentes. Denique quando venero ad splendorem Christi et quasi splendidissimum lumen Ilari solis adspexero, lucernae lumen non possum viciere. Numquid lucernam si incendas in die, lucere potest ? Si sol luxerit, lux lucernae non paret sic et Christo praesente comparata lex et prophetae non apparent. Non detraho legi et prophetis, quin potius laudo, quia Christum praedicant. Sed sic lego legem et prophetas ut non permaneam in lege et prophetis, sed per legem et prophetas ad Christum perveniam » (135). Ita, qui Christum ubique pie quaereret, eum Scripturarum commentatione ad amorem et scientiam Domini Iesu mirifice efferri cernimus, in qua margaritam illam Evangelii pretiosam invenit : « Unum autem est pretiosissimum margaritam, scientia Salvatoris et sacramentum passionis illius et resurrectionis arcanum » (136). Qua Christi caritate cum flagraret, nimirum fiebat ut, pauper et humilis cum Christo, animo ab omnibus terrenis curis libero ac soluto, unice Christum quaereret, eius spiritu ageretur, cum eo coniunctissime viveret, eum patientem in se, imitando, effingeret, nihil haberet antiquius quam ut cum Christo et pro Christo pateretur. Quare, cum, iniuriis odiisque improborum hominum lacessitus, Damaso vita functo, Roma discessisset, in eoque esset ut navem conscenderet, haec scribebat : « Et licet me sceleratum quidam putent et omnibus flagitiis obrutum, et pro peccatis meis etiam haec parva sint, tamen tu bene facis, quod ex tua mente etiam malos bonos putas... Gratias ago Deo meo quod dignus sum quem mundus oderit... Quotam partem angustiarum perpessus sum qui cruci milito? Infamiam falsi criminis importarunt : sed scio per malam et bonam famam perveniri ad regna caelorum » (137). Et sanctam virginem Eustochium ad eiusmodi vitae labores pro Christo fortiter ferendos sic hortabatur : « Grandis labor, sed grande praemium, esse quod Martyres, esse quod Apostolos, esse quod Christus est... Haec omnia, quae digessimus, dura videbuntur ei qui non amat Christum. Qui autem omnem saeculi pompam pro purgamento habuerit et vana duxerit universa sub sole, ut Christum lucrifaciat, qui commortuus est Domino suo et conresurrexit et crucifixit carnem cum vitiis et concupiscentiis, libere proclamabit : Quis nos separabit a caritate Christi? » (138). Fructus igitur e sacrorum voluminum lectione Hieronymus capiebat uberrimos : inde interiora illa lumina, quibus ad Christum magis magisque cognoscendum adamandumque trahebatur; inde spiritúzn illum orationis, de quo tam pulchra conscripsit; inde mirabilem illam cum Christo consuetudinem, cuius incitatus deliciis, per arduam crucis semitam, ad adipiscendam victoriae palmam sine intermissione procurrit. Idem continuo animi ardore in Sanctissimam Eucharistiam ferebatur, cum « nihil illo ditius qui Corpus Domini canistro vimineo, sanguinem portat vitro » (139) ; nec minore reverentia et pietate Deiparam colebat cuius perpetuam virginitatem pro viribus defendit; eandemque Dei Matrem, nobilissimum virtutum omnium exemplar, Christi sponsis proponere ad imitandum consueverat (140). Quamobrem nemo mirabitur, tam vehemeiiter Hieronymum allectum atque attractum esse iis Palaestinae locis quae Redemptor Noster et Sanctissima eius Mater consecravissent; ipsius profecto sententiam in iis licet agnoscere, quae Paula et Eustochium, eius discipulae, ex urbe .Bethlehem ad Marcellam conscripserunt : « Quo sermone, qua voce speluncam tibi possumus Salvatoris exponere? Et illud praesepe, in quo infantulus vagiit, silentio magis quam infirmo sermone honorandum est... Ergone erit illa dies, quando nobis liceat speluncam Salvatoris intrare, in sepulcro Domini fiere cum sorore, fiere cum matre? Crucis deinde lignum lambere et in Oliveti monte cum ascendente Domino, voto et animo sublevari? » (141). Has igitur recolens sacras memorias, Hieronymus, Roma procul, corpori quidem duriorem sed tam suavem animo vitam agebat, ut exclamaret : « Habeat Roma, quod angustior Urbe Romana possidet Bethlehem » (142).

Sanctissimi viri optatum, alia ratione atque ipse intellegebat, perfectum esse, est cur Nos gaudeamus et Romani cives

Nobiscum gaudeant; quas enim Doctoris Maximi reliquias, in illo ipso specu conditas, quem tamdiu incoluerat, Davidica nobilissima civitas se olim possidele gloliabatwr, eas iam felix Roma habet, in maiore Deiparae Basilica d.epositas, apud ipsum Praesepe Domini. Silet quidem vox illa, cuius sonum e solitudine olim prodeuntem totus audivit catholicus orbis; sed scriptis suis, quae « per universum mundum quasi divinae lampades rutilant » (143), Hieronymus adhuc clamat. Clamat, quae sit Scripturarum praestantia, quae integritas et historica fides, quam dulces fructus earuni lectio pariat ac meditatio. Clamat, ut ad institutum vitae christiano nomine dignum omnes Ecclesiae filii redeant, et ab ethnicorum moribus, qui hac nostra aetate paene revixisse videntur, se immunes atque incolumes servent. Clamat, ut Petri Cathedra, Italorum praesertim pietate et studio, quorum in finibus divinitus constituta est, eo sit in honore, ea fruatur libertate, quam apostolici muneris dignitas atque ipsa perfunctio omnino postulant. Clamat, ut christianae illae gentes, quae ab Ecclesia Matre misere desciverunt, ad eam denuo confugiant, in qua spes omnis posita est salutis aeternae. Atque utinam his monitis obsequantur orientales in primis Ecclesiae, quae iam nimium diu a Petri Cathedra averso sunt animo. Hieronymus enim, cum in iis regionibus viveret et Gregorio Nazianzeno Didymoque Alexandrino usus esset magistris, orientalium aetatis suae populorum doctrinam ea complexus est pervulgata sententia : « Si quis in Noe arca non fuerit, periet regnante diluvio » (144). Cuius diluvii fluctus nonne hodie impendent ad omnia, nisi eos Deus avertat, hominum instituta destruenda ? Ecquid enim, sublato, universarum rerum auctore et conservatore, Deo, non corruat? Ecquid non pereat, quod ab se Christum, qui vita est, segregarit? Sed qui olim, discipulis comprecantibus, mare turbatum tranquillavit, potest idem pulcherrima pacis munera exagitatae hominum consortioni restituere. In quo opituletur Hieronymus Ecclesiae Dei, quam cum peramanter coluit, tum a quavis adversariorum oppugnatione strenue defendit; idque patrocinio suo impetret, ut, discidiis secundum Iesu Christi optata compositis, « fiat unum ovile et unus pastor ».

Iam quae, Venerabiles Fratres, quinto decimo a Doctoris Maximi obitu exeunte saeculo, vobiscum communicavimus, ea vos ad clerum populumque vestrum perferre ne cunctemini, ut omnes, Hieronymo duce ac patrono, non modo catholicam de divina Scripturarum inspiratione doctrinam retineant ac tueantur, sed etiam principiis studiosissime inhaereant, quae Litteris Encyclicis « Providentissimus Deus » et bisce Nostris praescripta sunt. Universis interea Ecclesiae filiis optamus, ut, sacrarum Litterarum dulcedine perfusi et roborati, supereminentem Iesu Christi scientiam assequantur : cuius auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, vobis, Venerabiles Fratres, cunctoque clero et populo vobis concredito, apostolicam benedictionem amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die XV mensis Septembris anno MDCCCCXX, Pontificatus Nostri septimo.

BENEDICTUS PP. XV


*A.A.S., vol. XII (1920), n. 10, pp. 385-422.

(1) Conc. Trid. s. V. decr. de reform. e. L.

(2) Sulp. Sev., Dial. 1, 7.

(3) Cass., De inc. 7, 26.

(4) S. Prosper, Carmen de ingratis, v. 57.

(5) De viris 111. 13.5.

(6) Ep. 82, 2, 2.

(7) Ep. 15, 1, 1; 10, 2, 1.

(8) In Abd. Praef.

(9) In Matth. 13, 41.

(10) Ep. 22, 30, 1. 2

(11) Ep. 84, 3, 1.

(12) Ep. 125, 12.

(13) Ep. 193, 9 al. 10; Ep. 127, 7, 1.

(14) Ep. 127, 7, 1 s.

(15) Ep. 36. 1; Ep. 32, 1.

(16) Ep. 45, 2; 126, 3; 127, 7.

(17) Ep. 84, 3, 1 s.

(18) Ad Domnionem et Fogationum in I Farai. Praef.

(19) Conc. Vat. s. III const. de fide cath. cap. 2.

(20) Tract. de Ps. 83.

(21) In Matth. 13, 44; tract. de Ps. 77.

(22) In Matth. 13, 45 ss.

(23) Quaest. in Gen., Praef.

(24) In Agg. 2, 1 ss.; cf. in Gai. 2, 10 etc.

(25) Adv. Helv. 19.

(26) Adv. Iovin. 1. 4.

(27) Ep. 49, al. 48, 14, 1.

(28) In Ier. 9, 12 ss.

(29) Ep. 78, 30, al. 28. mnnsio.

(30) Ep.27,1, 1s.

(31) In Ex. 1, 15 ss.

(32) In Mich. 2, 11 s.; 3, 5 ss.

(33) In Mich. 4, 1 ss.

(34) In Ier. 31, 35 SS.

(35) In Nah. 1, 9.

(36) Ep. 57, 7, 4.

(37) Ep. 82, 7, 2.

(38) Ep. 72, 2, 2.

(39) Ep. 18, 7, 4; cf. Ep. 46, 6, 2

(40) Ep. 36, 11, 2.

(41) Ep. 57, 9, 1.

(42) S. Aug. ad S. Hieron., inter epist. S. Hier. 1.16, 3.

(43) Litt. Enc. Providentissimus Deus.

(44) In Ier. 23, 15 ss.; in Matth. 14,8; adv. Hebr. 4.

(45) In Philem. 4.

(46) S. Ang.. Contra Faustum 26, 2 s. 6 s.

(47) Ioh. 19, :13.

(48) In Matth. Prol.

(49) Ep. 78, 1, 1; cf. in Marc. 1, 13-31

(50) S. Ang., C. Faustum 26, 8.

(51) Cf. Matth. 12, 3. 39-42; Luc. 17, 26-29. 32 etc..

(52) Matth. 5, 18.

(53) Ioh. 10, 35.

(54) Matth. 5, 19.

(55) Luc. 24. 43 s.

(56) Ep. 130, 20.

(57) Ep. 58, 9, 2; 11, 2.

(58) Matth. 13, 44.

(59) C. Aug. Conf. 3, 5; cf. 3, 12.

(60) Ep. 22, 30, 2.

(61) In Mich. 1, 10, 15.

(62) In Gal. 5, 19 ss.

(63) Ep. 108, 26, 2.

(64) Ad Domnionem et Rogatianum in 1. Par. Praef.

(65) Ep. 63, 2.

(66) Ep. 15, 1. 2. 4.

(67) Ep. 16, 2, 2.

(68) In Dan. 3, 37.

(69) Adv. Vigil. 6.

(70) Dial. c. Pelag., Prolog. 2.

(71) Contra Ruf. 3, 43.

(72) In Mich. 1, 10 ss.

(73) In Is. 1. 6 cap. 16, 1-5. 403

(74) In Tit. 3, 9.

(75) In Eph. 4, 31.

(76) Ep. 107, 9. 12.

(77) Ep. 22, 17, 2; cf. ib. 29, 2.

(78) Ep. 108, 26.

(79) Ep. 127, 7.

(80) Ps. 50, 8.

(81) Imit. Chr. 4, 11. 4.

(82) Imit. Chr. 4, 11. 4.

(83) Ep. 125, 7, 3; 11, 1.

(84) Ep. 52, 7, 1.

(85) Ep. 53, 3 ss.

(86) Ep. 27, 1, 2.

(87) Mal. 2, 7.

(88) Pius X in Litt. Ap. Vinca electa, 7 Maii 1909.

(89) Cf. 2 Tira. 3, 17.

(90) Tract. de Ps. 147.

(91) Rom. 2, 19 S.

(92) Thren. 4, 4.

(93) Ier. 12, 11.

(94) Ep. 52, 8, 1.

(95) In Amos 3, 3 ss.

(96) In Zach. 9, 15 s.

(97) Ep. 29, 1, 3.

(98) In Matth. 25, 13.

(99) Cf. in Ez. 38, 1 ss.; 41, 23 ss.; 42, 13 s.; in Marc. 1, 13-31; Ep. 129, 6, 1 etc.

(100) In Hab. 3, 14 ss.

(101) In Marc. 9, 1-7; ef. in Ez. 40. 24-27.

(102) In Eccle. 12, 9 R.

(103) Ep. 58, 9, 1.

(104) In Eccle. 2, 24 ss.

(105) In Amos 9. 6.

(106) In Is. 6, 1-7.

(107) 2 Tim. 3, 16.

(108) Ep. 49 al. 48, 17, 7.

(109) Io Gal. 1, 11 ss.

(110) In Amos, Praef. in 1. 3.

(111) In Gal. Praef. in 1. 3.

(112) Ep. 36, 14, 2; cf. Ep. 140, 1, 2

(113) Ep. 52, 8, 1.

(114) Dial. e. Lucif. 11.

(115) Ep. 53, 7, 2.

(116) In Tit. 1, 10 s.

(117) In Matth. 13, 32.

(118) Ep. 36, 14, 2.

(119) Ep. 48 al. 49, 4, 3.

(120) Ep. 53, 10, 1.

(121) Ep. 30, 13.

(122) In Eph., Prol.

(123) Ep. 141, 2; cf. Ep. 134, 1.

(124) Postumianus apud Sulp. Sev., Dial. 1, 9.

(125) Ep. 139.

(126) Eph. 5, 27.

(127) Ep. 58, 7, 1.

(128) Postumiauus npud Sulp. Sov., Dial. 1, 9,

(129) In agg. 2, 1 ss.

(130) In Mich, 4, 1 ss.

(131) In Matth., Prol.

(132) In Is., Prol.; cf. tract. de Ps. 77.

(133) Ep 80, 7.

(134) Tract de Ps. 1.

(135) Tract. in Marc. 9, 1-7.

(136) In Matth. 13, 45 s.

(137) Ep. 45, 1. 6.

(138) Ep. 22, 38 s.

(139) Ep. 125, 20, 4.

(140) Cf. Ep. 22, 38, 3.

(141) Ep. 46, 11. 13.

(142) Ep. 54, 13, 6.

(143) Cassian., De incarn. 7, 26.

(144) Ep. 15, 2, 1.

 

Copyright © Libreria Editrice Vaticana

 

top