|
BENEDICTUS
PP. XV
LITTERAE ENCYCLICAE
PATERNO IAM
DIU*
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS,
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE STIPE COLLIGENDA
PRO PUERIS EUROPAE MEDIAE
FAME LABORANTIBUS.
VENERABILES FRATRES SALUTEM
ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Paterno iam diu animo ominabamur atque sperabamus fore, ut, restincto tandem
immani bello suscitatoque christianae caritatis spiritu, qual fame et inedia,
Europae praesertim mediae, regiones conficiebantur, illae ad meliorem
condicionem, concordi bonorum omnium opera et conatu, paulatim adducerentur. Ai
vero exspectationem Nostram eventus non omnem explevit; undique enim affertur,
frequentissimos eos populos, quos diximus, tanta ciborum vestiumque laborare
adhuc inopia, quantam mente effingere vix liceat. Miserrime perditur interea ac
profligatur debiliorum corporum valetudo, atque in primis puerorum; quorum
calamitate eo vehementius afficimur, quod ipsi non modo ignari insontesque sunt
internecivi certaminis, quo terrarum orbem paene totum cruentari vidimus, sed
futuri praeterea sunt novarum auctores stirpium quae nativam referent germinis
infirmitatem.
Sed tamen ex hisce angoribus ac molestiis recreati aliquanto sumus cum
nuntiatum Nobis est, homines recte animatos in societates coivisse, eo consilio,
ut pueros conservarent. Egregium sane propositum, venerabiles Fratres, ut par
erat, probare atque auctoritate Nostra fulcire non dubitavimus; congruebat enim
cum praecipuis benignitatis officiis illi debitis aetatulae quae et Christo
Redemptori carissima est et minus habet ad tolerandum et resistendum facultatis.
Ceterum, in simili caussa id ipsum antea egerainus; meministis enim, Nos, haud
ita pridem, pueris Belgarum, fame et egestate paene enectis, quantum in Nobis
erat, opitulatos esse, eosque catholicorum caritati publice commendasse.
Quorum quidem communi largitati magnam partem debetur,. si tot innocentium
parvulorum necessitatibus consulere et incolumitatem vitamque ipsam tueri licuit: cum enim Archiepiscopos et Episcopos Foederatarum Americae Civitatum ad tam
praeclarum opus hortati essemus, continuo optatis Nostris generosus respondit
plurimorum consensus. Prosperum rei successum hodie commemoramus, non tam ut
laudibus ornemus homines in fastis christianae caritatis merito inscribendos,
quain ut Episcopi orbis terrarum universi, voce et auctóritate Nostra impulsi,
Nostrum hac in re consilium, quantum apud suos grafia valent, exsequi nitantur
atque contendant.
Adventante igitur D. N. Iesu Christi Natali die, ad miserrimos pueros
Europae potissimum mediae, quos premit acrius earum indigentia rerum quae ad
vitam necessariae sunt, sponte provolat cogitatio Nostra; tenerrimamque sobolem
eo maiore coinplectimur sollicitudine, quo expressius refert Nobis divini
Infantis imaginem, propter hominum amorem in Bethlemitico specu hiemalia frigora
rerumque omnium inopiam perferentis. Hac quidem occasione nulla profecto
opportunior, ut Christifidelium caritatem et miserationem, atque adeo
humanitatem omnium qui de salute humani generis non desperent, pro insontibus
pueris imploremus.
Itaque mandamus, venerabiles Fratres, ut, ad
propositum, de quo locuti sumus, assequendum, in vestra cuiusque dioecesi,
publicis supplicationibus in diem octavum ac vicesimum proximi mensis
Decembris indictis, quo die sollemnia Ss. Innocentium aguntur, stipem fidelium
colligendam curetis. Atque ut in hoc nobilissimo beneficentiae certamine
utilitati tot puerorum aptius prospiciatur, praeter stipem, cibaria quoque et
medicamenta et vestes et textilia corroganda videntur, quibus rebus populi
earum regionum, prae ceteris adiumentis, indigent. Oblata vero eiusmodi dona quo
demum pacto aeque dividantur et ad destinatum locum pervehantur, dicere vix
attinet; id enim negotii vel iis societatibus committi poterit, quas ad rem
constitutas esse significavimus, vel qua alia cuique libeat ratione expediri.
Iam quibus hortationibus, ex officio universalis paternitatis Nobis divinitus
credito, usi sumus, eas, quamquam ad catholicos potissimum pertinent,
confidimus tamen, omnes, qui humanitatis sensus habeant, esse benigne
excepturos. Ut autem exemplo reliquis praeeamus, etsi undique gentium et
continenter a Nobis plurimum opis auxiliique postulatur, in puerorum eorundem
levamen, pro facultatibus Nostris, centum millia libellarum italicarum
conferre statuimus.
In auspicium interea secundi exitus, inque testimonium paternae,
benevolentiae Nostrae, vobis, venerabiles Fratres, et universo clero populoque
vestro apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud sanctum Petrum, die XXIV mensis Novembris anno MCMXIX,
Pontificatus Nostri sexto.
BENEDICTUS PP. XV
*A.A.S., vol. XI (1919), n. 13, pp.
437-439.
|