 |
BENEDICTUS PP. XV
MOTU PROPRIO
CONSILIUM A DECESSORE*
DE PONTIFICIA COMMISSIONE VULGATAE
VERSIONI BIBLIORUM EMENDANDAE.
Consilium a Decessore Nostro sanctae memoriae initum latinae Bibliorum
versionis, quae Vulgata dicitur, ad pristinam lectionem restituendae nemo non
numeraverit in iis rebus, quibus Pii X nomen immortalitati commendatur. Etenim,
propter varietatem praesertim et copiam Codicum, qui toto orbe terrarum
pervestigandi sunt et conferendi, de incepto agitur prope immensi operis et
laboris; quod quidem peragi unius, quantumvis operosi peritique viri, industria
non potest, sed plurium doctorum hominum communia eaque diuturna studia
desiderat. Id vero, si e sententia evenerit, neque exiguas utilitates .afferet
Ecclesiae, et apud acatholicos de cleri catholici eruditione ac doctrina
opinionem augebit. De successu rei non equidem dubitamus, videntes quibus eam
Decessor commiserit : probe enim cognita mentisque celebrata laudibus est
sodalium Benedictinorum in hoc studiorum genere sollertia. Itaque Commissionem
Vulgatae Bibliorum versioni emendandae, ut constituta est, confirmamus,
Pontificiae appellationis honore ornamus, atque sui iuris iubemus esse his
legibus :
I. Quoties Commissioni novus Praeses dandus erit, Abbas Primas foederatarum
Benedictini Ordinis Congregationum, suis assessoribus consultis, unum pluresque
proponet Summo Pontifici, qui, quem maluerit, huic muneri praefici et.
II. Commissio corpus esto legitimum suique iuris, aeque ac cetera Benedictina
coenobia.
III. Praeses dn sodales, qui de Commissione sunt, quamdiu sunt, eamdem
iurisdictionem habeat, quam quisque Abbas Benedicimus in sui coenobii monachos,
salva, tamquam in radice, proprii Praelati potestate.
IV. Commissio ipsa suos sodales cooptet; huic tamen cooptationi intercedere,
id est eam impedire, gravi de causa, Primati liceat. Optandum est autem, ut
omnes Benedictinae Confoederationis Abbates, nisi locorum rationes obstiterint,
libenter sinant eos qui in Commissionem adscribantur, hoc tantum tamque utile
negotium obire.
V. Bona, quaecumque Commissioni obvenerint, ipse Praeses administret,
nonnullis e Commissione in consilium adhibitis: administrationis vero quotannis
rationem Summo Pontifici reddet. Atque haec Nos Motu proprio statuimus,
sancimus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XXIII mensis Novembris MCMXIV,
Pontificatus Nostri anno primo.
BENEDICTUS PP. XV
*A.A.S., vol. VI (1914), n. 20, pp. 665-666
|