 |
BENEDICTUS PP. XV
MOTU PROPRIO
NON MULTO POST*
DE ROMANA SANCTI THOMAE ACADEMIA
Non multo post editam Encyclicam Epistolam Aeterni Patris de philosophia
christiana ad mentem Angelici Doctoris instauranda, decessor Noster fel. rec.
Leo XIII ad Antoninum S. R. E. cardinalem De Luca, sacri consilii studii
regundis praefectum, die XV octobris anno MDCCCLXXIX litteras Iampridem
dedit, quibus promovendae propagandaeque Thomae Aquinatis doctrinae propriam in
urbe Roma Academiam, eiusdem sancti viri nomine patrocinioque insignem,
instituit. Etenim « considerando experiendoque intellexerat, teterrimum quod
adversus Ecclesiam ipsamque humanam societatem modo geritur bellum, citius
feliciusque, opitulante Deo, componi non posse quam rectis sciendi agendique
principiis per philosophicas disciplinas ubilibet restitutis; ideoque ad summam
totius causae pertinere sanam solidamque ubique locorum reflorescere
philosophiam »; praecipue vero, ut planum est, in urbe principe catholici
nominis, quae quia domicilium ac sedes est Pontificatus Maximi, ob eam causam ab
adolescentibus clericis, discendi cupidis, ex omni terrarum loco celebrari
solet, ac propterea debet optimae cuiusque institutionis et disciplinae laude
ceteris antecellere. Ergo sapientissimus Pontifex romanam, quam diximus, a se
conditam Academiam omni gratia complexus, reditibus instruxit, beneficiis
ornavit, privilegiis auxit, quorum quidem illud potissimum, ut liceret ei laurea
doctorali suos donare alumnos, qui, communi philosophiae curriculo emenso,
scholas dein horum perfectioni studiorum in sacris Urbis athenaeis constitutas
atque academicos coetus, explorato cum fructu, biennium frequentassent. Cum
autem ab Academia condita satis praeteriisset temporis, cumque eo spatio ad res,
quarum causa instituta erat, vel scriptis in dies certos vulgandis, vel publicis
de philosophia sermonibus et disputationibus habendis, vel alumnis spei bonae ad
studia sustentandis, non parum profecisse videretur, litteris apostolicis
Quod iam inde die IX maii MDCCCXCV Academiae leges ac statuta sollemniter
Leo comprobavit. Tam utile institutum proximus decessor Noster sanctae memoriae
Pius X admodum sibi probari ostendit per apostolicas litteras In praecipuis
laudibus, die XXIII ianuarii anno MCMIV datas, quibus, ad christianam sapientiam
contra recentiorum errores ac praesertim contra Neorationalismum seu Modernismum
defendendam magnopere interesse professus ducem religiose sequi Thomam, quidquid
auctoritate Leonis actum pro Academia erat, id omne confirmavit. Nos vero, cum,
aeque ac Decessores Nostri, persuasissimum habeamus de illa t a n t um
philosophia Nobis esse laborand um quae sit secundum Christum, (Colos.
II, 8), ac propterea ipsius philosophiae studium ad principia et rationem
Aquinatis omnino exigendum esse, ut plena sit, quantum per humanam rationem
licet, explicatio invictaque defensio traditae divinitus veritatis, hanc S.
Thomae Academiam, non minus quam illis, Nobis esse curae volumus appareat.
Itaque eo consilio, ut magis magisque vigeat, in diesque exsistat fructuosior,
nova quaedam curavimus praescribenda de studiis, de disputationibus, de
doctrinae quoque experimentis, quae alumni dent, ut vel doctoris , lauream
adipisci, vel ad numerum sodalium academicorum adscribi possint: quas Nos
praescriptiones et probavimus i am et hic ratas habemus. Posthac vero tres S. R.
E. Cardinales Academiae praesidebunt; quorum primus semper esto sacri Consilii
studiis regundis Praefectus pro tempore. Denique, ut ne illud quidem adiumenti
genus desit ad sodalium et alumnorum diligentiam fovendam, de reditibus
Academiae aliquid secerni iubemus, ab eius praesidibus definiendum, quod
utrisque, praemii loco, distribuatur. Haec autem, quae statuta a Nobis Motu
Proprio sunt, firma et rata esse volumus, contrariis quibusvis non
obstantibus. Eademque fore, ut Deus scientiarum Dominus ad incrementum doctrinae
catholicae, ipso Angelico Doctore deprecante, convertat plane confidimus.
Datum Romae apud S. Petrum die XXXI decembris MCMXIV, Pontificatus Nostri
anno primo.
BENEDICTUS PP. XV
*A.A.S., vol. VII (1915), n. 1, pp. 5-7
|