 |
BENEDICTUS PP. XV
MOTU PROPRIO
ALLOQUENTES PROXIME*
DE ATTRIBUENDA SANCTO OFFICIO CENSURA LIBRORUM
ET POENITENTIARIAE APOSTOLICAE CONCESSIONE INDULGENTIARUM.
Alloquentes proxime in Consistorio Sacrum Cardinalium Collegium, ediximus
consilium esse, ut ordinationem Romanae Curiae, praeclarum opus Decessoris
Nostri fel. rec. Pii X, perficeremus in ea quoque parte, cui is ob quaedam rerum
adiuncta supersedisset, id est Ss. Congregationes coniungendo Indicis et Sancti
Officii. Inspecta enim natura utriusque Congregationis, quum censura librorum,
quod esset munus unius, contineretur munere tutandi doctrinam fidei et morum,
quod esset alterius, ex eis Congregationibus unum fieri omnino apparebat
oportere, vel ad praecavendas de competentia controversias quae facile inter eas
orirentur. Nunc igitur id exsequentes consilium, Motu Proprio haec constituimus
et sancimus:
I. S. Congregatio Indicis iam nunc non erit.
II. Quod fuit usque adhuc proprium munus S. Congregationis Indicis, erit
posthac Sancti Officii de libris ceterisque scriptis censuram facere.
III. Ad ministeria quae sunt apud S. Officium, accedat peculiaris Sectio de
Indice; eique addicantur Officiales qui exstinctae Congregationi ministrabant.
Rationem autem eius Sectionis ordinandae S. Congregatio Sancti Officii definiet,
Nobisque probandam proponet.
IV. Ne autem Sancti Officii negotiorum moles nimis hac accessione crescat,
quidquid ad Indulgentias pertinet, omne iam esto Poenitentiariae Apostolicae:
quae quidem pro suo instituto iudicabit de omnibus quae spectant ad usum et
concessiones Indulgentiarum, salvo iure S. Officii videndi ea quae doctrinam
dogmaticam circa novas orationes et devotiones respiciunt.
V. Sectio de Indulgentiis, quae est apud S. Officium, cum suis officialibus,
ad Poenitentiariam Apostolicam transferatur: quam ipsam Sectionem Cardinalis
Poenitentiarius Maior, Nobis consultis, ordinandam curabit. Haec statuimus et
praecipimus, contrariis quibuslibet, etiam speciali mentione dignis, non
obstantibus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XXV martii MCMXVII, in festo Incarnationis
Dominicae, Pontificatus Nostri anno tertio.
BENEDICTUS PP. XV
*A.A.S., vol. IX (1917), n. 4, p. 167
|