 |
BENEDICTUS PP. XV
MOTU PROPRIO
DEI PROVIDENTIS*
DE SACRA CONGREGATIONE PRO ECCLESIA ORIENTALI.
Dei providentis arcano consilio locum obtinentes beati Petri Apostolorum
Principis, quem Dominus Iesus animarum, suo redemptarum sanguine, Pastorem in
terris summum perpetuumque constituit, omnem Nos adhibere vigilantiam et curam
ut universae ac singulae non modo conserventur sed accrescant ecclesiae, ex
quibus compactum et coagmentatum constat unum corpus Christi mysticum, seu
Ecclesia Catholica, equidem pro apostolici officii conscientia studemus. Cum
autem omnes particulares ecclesias paterna caritate complectimur, tum praesertim
orientales, quippe quae in vetustiore suorum temporum memoria lumina offerant
sanctitatis doctrinaeque tam clara, ut eorum splendore etiam nunc, tanto
intervallo, reliquas christianorum regiones collustrari videamus. Iam vero
contemplari sine maerore non possumus, quemadmodum- ex florentissimis
amplissimasque tam tenues ac miserae sint effectae, postquam scilicet
lamentabilium series continuatioque causarum maximum orientalium numerum ab
Ecclesiae Matris complexu distraxit.
Utinam dilectis ex Oriente
filiis, divino munere, contingat in possessionem pristinae prosperitatis et
gloriae aliquando restitui: Nos interea, Nostrarum partium memores, dabimus
diligenter operam ut ecclesiarum orientalium afilictas res, quantum est in
Nobis, relevemus. Itaque deliberatum Nobis est pro unitis, qui dicuntur,
orientalibus propriam Sacram Congregationem instituere, cuius Nosmet ipsi
geramus, Nostrique deinceps successores, praefecturam. Quae enim pro negotiis
ritus orientalis usque adhuc fuit, Pii IX, f .r. decessoris Nostri auctoritate
iussuque condita, cum S. Congregationi de Propaganda Fide adiuncta esset, ut
huius quasi quaedam accessio posset videri, non ignoramus aliquos fuisse non
bene erga Apostolicam Sedem animatos, a cpiibus Romani Pontifices inde
arguerentur catholicos Orientales parvi pendere, eosque Latinis velle subiectos.
Huiusmodi criminationes etsi quisquis res ex veritate aestimat, videt inanes
esse, volumus tamen de huius Apostolicae Sedis in Orientales benevolentia
constare ita ut dubitare iam liceat nemini. Et nostri quidem Orientales, cum
videant Pontificem. Maximum suis utilitatibus ipsum prospicere, intelligent
profecto non posse Apostolicam Sedem se eis amantiorem ostendere. E ceteris
autem libet confidere iam non fore qui Latinos in suspicionem Orientalibus
adducant, cum vel ex hac re sit manifestum, in Ecclesia Iesu Christi, ut quae
non latina sit, non graeca, non slavonica, sed catholica, nullum inter eius
filios intercedere discrimen, eosque, sive latinos, sive graecos, sive slavos,
sive aliarum nationum, omnes apud hanc Apostolicam Sedem eumdem locum obtinere.
Quare de apostolicae potestatis plenitudine haec Motu proprio statuimus et
sancimus :
I. Sacra Congregatio de Propaganda Fide pro negotiis ritus orientalis
die XXX mensis novembris huius anni esse desinat.
II. Seorsum a S.
Congregatione de Propaganda Fide, S. Congregatio pro Ecclesia Orientali sit a
die i mensis insequentis: cui quidem praeerit ipse Summus Pontifex. Ea
compietetur aliquot S. R. E. Cardinales, ex quibus
unus Secretarius erit: adiunctus habebit e spectatissimis de Clero viris unum
Assessorem et plures tum ex latino tum ex orientali ritu Consultores; praeterea
idoneum officialium- numerum ex clericis qui rerum orientalium peritiores sint.
III. Huic Congregationi reserventur omnia cuiusvis generis negotia quae sive ad
personas, sive ad disciplinam, sive ad ritus Ecclesiarum orientalium referuntur,
etiamsi sint mixta, quae scilicet sive rei sive personarum ratione latinos
quoque attingant.
IV. Pro Ecclesiis ritus orientalis haec Congregatio omnibus
facultatibus potiatur, quas aliae Congregationes pro Ecclesiis ritus latini
obtinent, salvo tamen iure Congregationis S. Officii.
V. Eadem Congregatio
controversias dirimat via disciplinari; quas vero ordine iudiciario dirimendas
iudicaverit, ad tribunal remittet quod ipsa Congregatio designaverit. Quae omnia
rata et firma esse volumus in perpetuum, contrariis quibuslibet, etiam
specialissima mentione dignis, non obstantibus.
Datum Romae apud S. Petrum die I mensis maii, anno MDCCCCXVII,
Pontificatus Nostri tertio.
BENEDICTUS PP. XV
*A.A.S., vol. IX (1917), n. 11, pp. 529-531
|