|
BENEDICTUS PP. XV
MOTU PROPRIO
DEI PROVIDENTIS*
DE INSTITUTO PONTIFICIO STUDIIS RERUM ORIENTALIUM PROVEHENDIS.
Orientis catholici ad spem veteris prosperitatis excitandi causa, mense maio
vertentis anni Sacram Congregationem pro Ecclesia Orientali instituimus. Sed
quod habemus propositum certe eveniet facilius uberiusque, si, qui in eo
persequendo Nobis navaturi sunt operam, illi optime parati instructique ad
laborandum devenerint. Itaque proprium altiorum studiorum domicilium de rebus orientalibus in hac Urbe,
christiani nominis capite, condere decrevimus, idque et omni apparatu, quem
huius aetatis eruditio postulat, ornatum, et doctoribus, in uno quoque genere
peritissimis Orientisque perstudiosis insigne: in quo quidem Latini primum
sacerdotes qui apud Orientales sacrum ministerium obire voluerint, congruenti,
quae omnes numeros habeat, institutione formentur. Haec porro studiorum domus
pateat etiam Orientalibus tum unitis tum orthodoxis qui appellantur: illis quo
ordinarium doctrinae curriculum harum disciplinarum accessione perficiant; hi
vero ut possint, omni praeiudicata opinione deposita, veritatem penitus
perscrutari. Volumus enim ibi doctrinae catholicae simul et orthodoxae una
pariter procedat expositio, ut cuivis sui iudicii viro evidens fiat quibus e
fontibus utraque manaverit, ,ex Apostolorumne praedicatione, Ecclesiae perenni
magisterio ad nos tradita, an aliunde. Quod igitur rei christianae in Oriente bene vertat, Nos Motu proprio constituimus et sancimus :
I. Institutum studiis
rerum orientalium provehendis Romae esto, quod, praecipua sub vigilantia curaque
Summi Pontificis positum, pontificii titulo decoretur.
II. Illud S.
Congregationi pro Ecclesia Orientali proxime subiectum erit, per eamque Nobis ac
Nostris successoribus.
III. Propria distinctaque sedes Instituto erit in iis
prope Vaticanum aedibus, ubi « Hospitium de Convertendis » vulgo dictum, usque
adhuc fuit: id quod fieri volumus sine ullo detrimento ipsius Hospitii.
IV. Hae
in Instituto tradantur disciplinae:
a) Theologia orthodoxa quae varias
orientalium christianorum de divinis rebus doctrinas attingat, cum
praelectionibus de Patrologia orientali, de Theologia historica ac de Patristica
b) Ius canonicum omnium Orientis christianarum gentium
c) Multiplex Orientalium Liturgia
d) Byzantii Orientisque reliqui Historia tum sacra tum
civilis : cui praelectiones accèdent, de Geographia ethnographica, de Archeologia sacra, de Constitutione earum gentium civili
et politica
e) Litterae sermonesque Orientalium.
V. Horum omnium studiorum
cursus biennio conficiatur.
VI. Scholas Instituti frequentabunt sacerdotes ex
latino ritu qui in Oriente sacrum ministerium obituri sunt: easdem frequentare
licebit non modo clericis nostris orientalibus, sed etiam iis orthodoxis qui
sint veritatis altius inquirendae cupidi.
VII. Ne quid autem adiumenti ad studia
ibidem desit, Instituto Bibliothecam adiungimus bene apparatam cum a librorum
delecta copia, tum a scriptis periodicis quae ad rem pertineant.
Quae vero hic a
Nobis constituta sunt, ea in perpetuum valere iubemus, contrariis quibusvis,
etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XV mensis octobris MDCCCCXVII,
Pontificatus Nostri anno quarto.
BENEDICTUS PP. XV
*A.A.S., vol. IX (1917), n. 11, pp. 531-533
|