 |
BENEDICTUS PP. XV
MOTU PROPRIO
QUARTUS IAM ANNUS*
DEMISSA PROPRAE SENTIBUS SOCIETATIS HUMANAE NECESSITATIBUS
DIE XXIX PROXIMI MENSIS IUNII CELEBRANDA.
Quartus iam annus ad exitum appropinquat, ex quo, ut Europa bello flagrare
coepit, Nobis Pontificatus maximi est onus impositum; atque hoc toto spatio,
uti non se remisit unquam, imo excrevit dimicandi furor, ita ne punctum quidem
temporis respiravit animus Noster ab acri cura et sollicitudine qua ex tantis
belli tamque ingravescentibus malis afficiebantur. Hanc enim seriem
continuationemque rerum tristissimarum hucusque Nos sine intermissione
inspectantes, non solum doluimus omnium doloribus, ut vere possimus illud
Apostoli usurpare: «quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?»; sed etiam de iis quae et conscientia admonebat
officii, Nobis divinitus attributi, et Iesu Christi caritas suadebat, nihil
unquam, quoad potuimus, intentatum reliquimus. Nunc vero in ea temporum
conditione versamur, ut sponte occurrat recordatio illius Iosaphat regis, ita
maximis in angoribus comprecantis: «Domine Deus patrum nostrorum, tu es Deus in caelo et dominans cunctis regnis gentium; in manu tua est fortitudo et
potentia, nec quisquam tibi potest resistere... clamabimus ad te in
tribulationibus nostris et exaudies salvosque facies... Deus noster... cum
ignoramus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui ut oculos nostros
dirigamus ad te» (II Par., XX, 6-12). Iam igitur omnem «sollicitudinem Nostram proiicientes in Eum», cuius in arbitrio sunt hominum voluntates
eventusque rerum, ab Ipso qui «castigando sanat et ignoscendo conservat»
illud exspectamus ut misericors tantis aerumnis finem celeriter faciat, rebusque
sua pace compositis, regnum in hominibus iustitiae caritatisque restituat. Sed
primum omnium, iratus tam late diffusa contumacia peccandi, placandus Deus;
idque prece humili ac supplici, quam scimus plurimum posse ad impetrandum, si
quidem confidenter et perseveranter fiat. — Iam vero ad divinam maiestatem
propitiandam nihil plus valet quam sacrosanctum Eucharistiae sacrificium, in quo
Ipse Patri offertur qui «dedit redemptionem semetipsum pro omnibus», «semper vivens ad interpellandum pro nobis». Ac recte Ecclesia animarum
pastoribus legem constituit certis diebus pro populo eorum curis concredito
sacrum faciendi: quibus praesertim diebus piissima mater divinam clementiam
suorum filiorum necessitatibus vult conciliari. Quoniam autem rerum omnium
quibus haec tempora indigent, ea est summa, ut rursus concordia et
tranquillitate potiatur humana societas, Nobis visum est peropportunum, sacros
pastores, in praecipua quadam Ecclesiae solemnitate, universos Nobiscum divinum
sacrificium in eam causam offerre. Itaque Motu proprio statuimus, ut die XXIX
proximi mensis Iunii, natali Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, qui populi
christiani praesidia sunt et firmamenta, quotquot ex officio Missam pro populo
celebrare debent, eam celebrent secundum mentem quam diximus. Praeterea sciant
ceteri ex utroque Clero sacerdotes fore Nobis gratissimum, si eodem die sacrum
facientes suam quoque mentem Nostrae adiungere velint. Sic enim, toto
catholicorum sacerdotum ordine, in quavis ora ac parte
terrarum, una simul Nobiscum sacrificante, maior aderit spes a divina bonitate
impetrandi, ut illud tandem efficiatur, quod cuique est optatissimum: Iustitia
et pax osculatae sunt.
Datum Romae apud sanctum Petrum die IX mensis maii, festo
Ascensionis Domini, MCMXVIII, Pontificatus Nostri anno quarto.
BENEDICTUS PP. XV
*A.A.S., vol. X (1918), n. 6, pp. 225-227
|