The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CARTHAGINENSIS*

NOVA DIOECESIS CARTHAGINENSIS
APPELLANDA IN COSTA RICA ERIGITUR

 

Saepe contingit ut Ecclesiarum particularium utilitas, quae quidem pluribus e causis oriri potest, Nobis suadeat ut earundem pastoralibus necessitatibus quamprimum subveniamus. Cum vero Venerabilis Frater Hugo Barrantes Urea, Archiepiscopus Sancti Iosephi in Costarica, incepta prosequens sui antecessoris Venerabilis Fratris Raimundi Arrieta Villalobos, et Venerabilis Frater Franciscus Ulloa Rojas, Episcopus Limonensis, audita Costaricensi Episcoporum Conferentia, a Nobis petierint ut, dismembratis ecclesiasticarum circumscriptionum sibi creditarum territoriis nova exinde erigeretur dioecesis, preces eorum excipiendas censuimus. Itaque, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Osvaldi Padilla, Archiepiscopi titularis Piensis et in Costaricensi Republica Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis, Apostolica Nostra potestate haec quae sequuntur decernimus: Ab archidioecesi Sancti Iosephi in Costarica distrahimus integrum territorium paroeciarum vulgo nuncupatarum: Dulce nombre de Jess en Dulce Nombre; Dulce nombre de Jess en Tierra Blanca; Inmaculada Concepcin de Mara en Tejar del Guarco; Inmaculada Concepcin de Maria en Tucurrique; Mara Auxiliadora; Nuestra Seora de Guadalupe; Nuestra Seora de La Candelaria; Nuestra Seora de La Limpia Concepcin del Rescate de Ujarrs; Nuestra Seora de Los ngeles en Cipreses; Nuestra Seora de Los ngeles en la ciudad de Cartago; Nuestra Seora del Carmen en Juan Vias; Nuestra Seora del Carmen en la ciudad de Cartago; Sagrado Corazn de Jess; San Antonio de Padua; San Cristbal; San Esteban Mrtir; San Francisco de Ass; San Francisco Javier; San Isidro Labrador; San Jos en Llano Grande; San Jos en Orosi; San Miguel Arcngel; San Nicols de Tolentino; San Rafael Arcngel; San Vicente de Pal; Santa Isabel de Portugal; Santa Luca en Paraso; Santa Mara Goretti en la ciudad de Cartago; Santa Rosa de Lima et Santo Cristo de Esquipulas; a dioecesi vero Limonensi distrahimus integrum territorium paroeciarum vulgo nuncupatarum: Nuestra Seora de Los ngeles; San Buenaventura; San Isidro Labrador; Santa Cruz; Santa Rosa de Lima et Santa Teresita, atque ex ita distractis territoriis novam dioecesim, Carthaginensem in Costa Rica appellandam, iisdemque circumscriptam finibus quibus praefatae paroeciae simul sumptae terminantur, erigimus ac constituimus; quam dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Sancti Iosephi in Costarica suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore eiusdem Sedis subicimus. Huius novae dioecesis sedem in loco vulgo Cartago statuimus, templumque paroeciale, ibi exstans, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus, cunctis additis iuribus et privilegiis quae ad id genus aedes sacras pertinent. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Haec quae statuimus perficienda committimus Venerabili Fratri Osvaldo Padilla, quem diximus, vel, ipso a sede absente, negotiorum Sanctae Sedis ibidem curatori, tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto et vicesimo mensis Maii, anno Domini bis millesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 6, pp. 772-773

 

Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

 

top