 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GULBARGENSIS*
IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
GULBARGENSIS
Cum petitum esset nuper ut archidioecesis Hyderabadensis atque
dioeceses Bellaryensis et Belgaumensis in India ita dividerentur ut nova
constitueretur dioecesis ad aptius provehendam aeternam salutem Christifidelium
ibidem degentium eorumque regimini efficacius consulendum, Congregatio pro
Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto
Venerabilis Fratris Petri López Quintana, Archiepiscopi titulo Acropolitani
atque in memorata Natione Apostolici Nuntii, admotam postulationem censuit esse
accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris
universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa
Apostolica potestate haec decernimus. Separamus vicissim ab archidioecesi
Hyderabadensi territorium Districtus civilis «Bidar», a dioecesi autem
Bellaryensi territorium Districtus civilis «Gulbarga», a dioecesi Belgaumensi
territorium Districtus civilis «Bijapur»; ex iisque distractis locis novam
condimus dioecesim Gulbargensem, patrio sermone «Gulbarga» nuncupandam, quam
metropolitanae Ecclesiae Bangalorensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus
episcopalem sedem poni in civitate «Gulbarga» atque templum ibidem exstans, Deo
in honorem Mariae Matris Divinae Gratiae dicatum, ad dignitatem Cathedralis
ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae
praescripsimus perducet ad exitum praedictus Venerabilis Frater Petrus López
Quintana, qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis
Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc denique Constitutionem
Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo quarto mensis Iunii, anno
Domini bis millesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status
|
CRESCENTIUS card. SEPE Congr. pro Gentium
Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Emmanuel Fernandez,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 7, pp. 803-804
© Copyright 2005 -
Libreria Editrice Vaticana
|