|
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SINDHUDURGIENSIS*
IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
SINDHUDURGIENSIS
Ab oriente et occidente ad fidem catholicam multi ut veniant et
recumbant in regno caelorum (cfr. Mt 8, 11), divina potissimum favente gratia,
Nostrum est officium ad hoc necessaria procurare adiumenta. Quapropter, suadente
Praefecto Congregationis pro Gentium Evangelizatione ut dioecesis Poonensis
divideretur ad aptius consulendum eius regimini fideliumque spiritali bono, Nos,
omnibus mature perpensis habitoque voto favorabili quorum interest, benevolenter
amplectimur huiusmodi sententiam et quae sequuntur decernimus.
De plenitudine
Apostolicae Nostrae potestatis a dioecesi Poonensi seiungimus integra territoria
districtuum civilium vulgo Sindhudurg et Ratnagiri atque territoria vulgo dicta
«taluk», quae appellantur Ajra et Gandhinglaj, in civili districtu vulgo dicto
Kolhapur, excepta paroecia sancto Francisco Xaverio dicata, atque ex ita
circumscripto territorio novam dioecesim constituimus Sindhudurgiensem
nuncupandam.
Huius novae dicionis sedem in urbe Sawantwadi statuimus ac templum
Deo in honorem Virginis Mariae Miraculorum Dominae Nostrae dicatum in eadem urbe
situm ad gradum dignitatemque ecclesiae Cathedralis evehimus. Novam hanc
dioecesanam communitatem obnoxiam facimus Congregationi pro Gentium
Evangelizatione atque suffraganeam constituimus Ecclesiae Metropolitanae
Bombayensis eiusque Episcopum subdimus metropolitico iuri Archiepiscopi illius
Sedis. Cetera ad normam iuris canonici expediantur.
Ad haec Nostra mandata
exsequenda destinamus Venerabilem Fratrem Petrum López Quintana, Archiepiscopum
titulo Acropolitanum et in India Apostolicum Nuntium, universas necessarias et
opportunas ei tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur
quemlibet ministrum in ecclesiastica dignitate iam constitutum, onere iniuncto
ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplar actus eiusdem
peractae exsecutionis remittendi.
Hanc denique Constitutionem Nostram tam nunc
quam in posterum ratam esse iubemus, contrariis quibuslibet minime
obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto mensis Iulii, anno
Domini bismillesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status
|
CRESCENTIUS card. SEPE Congr. pro Gentium
Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Brennus
Chestle, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 9, pp. 873-874
© Copyright 2005 -
Libreria Editrice Vaticana
|