 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
AUGUENSIS*
IN NIGERIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
AUGUENSIS APPELLANDA
Evangelica sollertia, qua pro supremo Nostri officii munere cotidie Nos
urget, in praesens Nos impellit ut singularem vertamus attentionem ad Ecclesiam
quae est in Nigeria. Fidelium enim istius Nationis spiritalem progressionem cum
animi Nostri gaudio considerantes, de nova cogitamus dioecesi ibi instituenda.
Idcirco quorum interest cognita sententia, de consilio Congregationis pro
Gentium Evangelizatione, plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, a dioecesi
Enuguensi separamus territoria v.d. ĞLocal Government Areas, i.e. Awgu,
Agbogugu, Inyi, Ndeabor, Nnenwe, Oji rivers (excepto territorio paroeciae vulgo
Ukwuoba) et Owelliğ atque ex his distractis territoriis novam dioecesim
constituimus Auguensem appellandam. Novae ecclesialis communitatis sedem in urbe
v.d. ĞAwguğ statuimus templumque ibidem exstans, Deo in honorem Sancti Michaelis
Archangeli dicatum, ad gradum evehimus templi Cathedralis, cunctis consentaneis
concessis iuribus et privilegiis. Dioecesim Auguensem Metropolitanae Ecclesiae
Onitshanae suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Ad
haec tandem explenda, quae per has Litteras statuimus, Venerabilem Fratrem
Laurentium Fratini, Archiepiscopum titulo Botrianensem et Apostolicum in Nigeria
Nuntium, deputamus, necessarias eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi
ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate
constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione
authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique
Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die octavo mensis Iulii, anno Domini
bismillesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status
|
CRESCENTIUS card. SEPE Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Emmanuel
Fernandez, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 8, pp. 841-842
İ Copyright 2005 -
Libreria Editrice Vaticana
|