 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
IAIPURENSIS*
IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
IAIPURENSIS APPELLANDA
Evangelicum studium, quo munus Successoris Petri cotidie exercemus, nunc Nos
impellit ut Ecclesiae quae est in India spiritales necessitates diligenter
consideremus. Scimus enim fideles istius Nationis christiano in itinere
progredi, salvificas veritates attente audire et meditari, divina praecepta
cotidiana in vita servare. Quibus consideratis, Nosmet Ipsi, eorum progressionem
provehere volentes, de nova cogitamus dioecesi ibi instituenda. Idcirco quorum
interest cognita sententia, de consilio Congregationis pro Gentium
Evangelizatione, plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, a dioecesi
Aimerensi et Iaipurensi separamus territoria vulgo
«Jaipur, Dausa, Alwar, Sawai
Madhopur, Karoli, Nagaur, Sikar, Hanumangarh, Jhunjhumu, Churu, Ganganagar et
Bikaner» atque ex iis novam dioecesim constituimus Iaipurensem appellandam.
Novae ecclesialis communitatis sedem in urbe v.d. «Malviyanagar» statuimus
templumque ibidem exstans, Deo in honorem Virginis Mariae Annuntiationis Dominae
Nostrae dicatum, ad gradum evehimus templi Cathedralis, cunctis consentaneis
concessis iuribus et privilegiis. Dioecesim Iaipurensem Metropolitanae Ecclesiae
Agraënsi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Ad
haec tandem explenda, quae per has Litteras statuimus, Venerabilem Fratrem
Petrum López Quintana, Archiepiscopum titulo Acropolitanum et Apostolicum in
India Nuntium, deputamus, necessarias eidem tribuentes facultates etiam
subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi.
Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum,
die vicesimo mensis Iulii, anno Domini bismillesimo quinto, Pontificatus Nostri
primo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status
|
CRESCENTIUS card. SEPE Congr. pro Gentium
Evang. Praef. |
Antonius Macculi, Protonot. Apost. Emmanuel Fernandez,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 8, pp. 842-843
© Copyright 2005 -
Libreria Editrice Vaticana
|