 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DOMINAE NOSTRAE NAREGENSIS*EXARCHIA PRO CHRISTIFIDELIBUS RITUS ARMENI IN FOEDERATIS CIVITATIBUS AMERICAE
SEPTEMTRIONALIS ET IN CANADA COMMORANTIBUS AD GRADUM EPARCHIAE EVEHITUR NOMINE
DOMINAE NOSTRAE NAREGENSIS.
Qui nuper successimus in beati Petri locum spirituali totius Dominici gregis
bono magna sollicitudine consulere nitimur. Cum quidem Exarchia pro
Christifidelibus ritus Armeni in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis
et in Canada commorantibus magna cepisset incrementa quod attinet adfid elium
numerum atque adproprium ecclesiasticum patrimonium, Venerabilis Frater Nerses
Petrus XIX, Patriarcha Ciliciae Armenorum eiusque Synodus proposuerunt huic
Apostolicae Sedi ut eadem Exarchia ad gradum Eparchiae attolleretur. Nos igitur,
auditis Venerabili Fratre Nostro Cardinale Secretario Status et Congregatione
pro Ecclesiis Orientalibus, summa Apostolica, qua fungimur, potestate memoratam
Exarchiam adgrad um Eparchiae evehimus nomine Dominae Nostrae Naregensis, iisdem
circumscriptae finibus quibus praedicta Exarchia delimitabatur cuisque sedem in
urbe Neo-Eboracensi ponimus, dum volumus ut Cathedralis ecclesia sit templum
Dominae Nostrae Naregensis. Mandamus insuper ut omnes sacerdotes in territorio
Exarchiae ministerium exercentes ipso facto novae Eparchiae incardinentur
itemque seminarii alumni ex eiusdem paroeciis novae circumscriptioni ascribantur.
Quae iussimus ad effectum rite adducantur deque absoluto negotio sueta documenta
exarentur et Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus mittantur. Hanc denique
Apostolicam Constitutionem iugiter ratam esse volumus, contrariis rebus nihil
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodecimo mensis Septembris, anno
Domini bis millesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status
|
IGNATIUS MOUSSA card. DAOUD
Congr.
pro Eccl. Orientalibus, Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 10, pp. 937-938.
© Copyright 2005 -
Libreria Editrice Vaticana
|