 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
YORENSIS*
IN HONDURIA NOVA CONDITUR DIOECESIS YORENSIS.
Ad efficacius providendum spirituali bono Christifidelium, Venerabilis Frater
Noster Ansgarius Andreas S.R.E. Cardinalis Rodríguez Maradiaga, S.D.B.,
Archiepiscopus Metropolita Tegucigalpensis, audita Conferentia Episcoporum
Honduriae, ab hac Apostolica Sede petivit ut quodam distracto territorio a sua
ecclesiastica circumscriptione nova conderetur dioecesis. Nos, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Antonii Arcari,
Archiepiscopi titulo Caeciritani et in memorata Natione Nuntii Apostolici, de
consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi animarum saluti valde
profuturae libenter concedendum esse putamus. Summa igitur Nostra potestate
sequentia decernimus. A Tegucigalpensi archidioecesi separamus integrum
territorium paroeciarum quae patrio sermone nuncupantur: Nuestra Señora de las
Mercedes, Nuestra Señora de Suyapa, San Ignacio de Loyola, San Francisco de
Asís, Santa Rita de Casia, Santiago Apóstol, Nuestra Señora del Carmen,
Inmaculada Concepción et San Jorge; atque ex ita distracto territorio novam
constituimus dioecesim Yorensem, iisdem circumscriptam finibus quibus praefatae
paroeciae simul sumptae nunc terminantur. Conditae Ecclesiae sedem episcopalem
in loco El Progreso ponimus, ibique exstans paroeciale templum, Deo in honorem
Beatae Mariae Virginis « de las Mercedes » dicatum, ad gradum et dignitatem
Cathedralis ecclesiae evehimus. Praeterea dioecesim Yorensem suffraganeam
facimus metropolitanae Sedi Tegucigalpensi eiusque Episcopum metropolitico iuri
Archiepiscopi ipsius metropolitanae Sedis subicimus. Cetera vero secundum
canonicas leges temperentur. Quae statuimus perficienda committimus Venerabili
Fratri Antonio Arcari, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui curat negotia
Apostolicae Nuntiaturae in Honduria, eisdem tribuentes necessarias et opportunas
facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in
ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis
authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi.
Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum,
die undevicesimo mensis Septembris, anno Domini bis millesimo quinto,
Pontificatus Nostri primo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status
|
IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef. |
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 10, pp. 938-939.
© Copyright 2005 -
Libreria Editrice Vaticana
|