The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SERRIGNENSIS*

IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS SERRIGNENSIS APPELLANDA

 

 

Christi mandato obsequentes dominico gregi consulere studemus ut spiritalibus ditetur beneficiis et ecclesialia instituta eiusdem necessitatibus feliciter aptentur. Nunc autem cogitamus de archidioecesi Fori S. Annae et dioecesi Paulalfonsanensi, e quarum dismembratione territorii nova est erigenda dioecesis. Quandoquidem Venerabilis Frater Itamarus Vian, O.F.M. Cap., Archiepiscopus Fori S. Annae, et Esmeraldus Barreto de Farias, Episcopus Paulalfonsanensis, audita Conferentia Episcopali Brasiliensi, a Nobis postulaverunt ut, dismembrato ecclesiasticarum circumscriptionum sibi concreditarum territorio, nova exinde constitueretur dioecesis, eorum preces excipiendas esse censuimus. Idcirco, sententiam amplectentes Congregationis pro Episcopis, omnibus mature perpensis et favente voto Venerabilis Fratris Laurentii Baldisseri, Archiepiscopi titularis Diocletianensis et in Brasilia Apostolici Nuntii, haec statuimus et decernimus. Ab archidioecesi Fori S. Annae distrahimus territorium, prout in praesens lege civili circumscribitur, municipiorum vulgo nuncupatorum: Serrinha, Araci, Barrocas, Biritinga, Capela do Alto Alegre, Conceiçao do Coité, Gavião, Ichu, Lamarão, Nova Fátima, Pé de Serra, Retirolândia, Riachão do Jacuípe, Santaluz, São Domingos, Teofilândia et Valente; a dioecesi Paulalfonsanensi distrahimus territorium, prout in praesens lege civili circumscribitur, municipiorum vulgo nuncupatorum: Euclides da Cunha, Quijingue et Tucano; atque ex ita distractis territoriis novam dioecesim Serrignensem appellandam erigimus ac constituimus. Episcopalem novae dioecesis sedem in urbe vulgo Serrinha statuimus, templumque paroeciale ibi exstans, Deo in honorem Sanctae Annae dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus, eique insignia, privilegia et honores tribuimus, quibus ceterae in orbe catholico Cathedrales Ecclesiae fruuntur. Novam erectam dioecesim Serrignensem suffraganeam facimus Metropolitanae Ecclesiae Fori S. Annae eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi eiusdem Ecclesiae Metropolitanae pro tempore subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Haec omnia ad expedienda delegamus Apostolicum Nuntium, quem supra memoravimus, vel, ipso a sede absente, negotiorum Sanctae Sedis in Brasilia curatorem, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla adCongregatio nem pro Episcopis diligenter mittantur, contrariis rebus quibuslibet minime obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo primo mensis Septembris, anno Domini bis millesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.



Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 10, pp. 940-941.

 

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

 

top