 |
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BARIANENSIS*
IN VIETNAMIA NOVA CONDITUR DIOECESIS BARIANENSIS
Ad aptius consulendum evangelizationis operi in Vietnamia visum est ibidem
novam constituere dioecesim. Quapropter Congregatio pro Gentium Evangelizatione,
re mature perpensa acceptoque pariter eorum quorum interest voto, admotam
postulationem censuit esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur
munere Pastoris et Patris universi populi Dei, talem sententiam ratam habentes,
summa Apostolica potestate haec decernimus. A Xuanlocensi dioecesi separamus
partem territorii quae componit territorium Provinciae civilis patrio sermone
«Ba Ria-Vung Tau » nuncupatae, ex eaque novam condimus dioecesim Barianensem,
quam metropolitanae Sedi Hochiminhopolitanae suffraganeam facimus atque
iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea
iubemus Episcopi cathedram poni in urbis Barianensis templo Sanctis Iacobo et
Philippo dicato. Mandamus insuper ut pro canonicis consultores dioecesani ad normam iuris eligantur et
adhibeantur; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae
praescripsimus perducantur rite ad exitum deque absoluto negotio sueta documenta
exarentur quorum sincera exempla memoratae Congregationi mittantur. Hanc denique
Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die
vicesimo secundo mensis Novembris, anno Domini bis millesimo quinto,
Pontificatus Nostri primo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status
|
CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 12, pp. 1019-1020.
© Copyright 2005 -
Libreria Editrice Vaticana
|